CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 324801 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/324801.

Nodus 324801 in documento baric-a-stat.xml


§ 8 De industria et commercio.

1.1 Populum Hispanicum antiquitus summe industrium ! et laboriosum fuisse antiqui omnes testantur scriptores, hodie tamen omnis industria apud eos invaluit, opificia pauca, fabricas et manufacturas fere nullas habent; exteri enim non solum opificia sed et commercium exercent minitum ! per totam Hispaniam; causam harum diversam assignant, alii ambitionem, alii desidia arguunt; vero similior causa est detectio Americae, ab ea enim detecta Hispani gregatim relicta Europa Americam petierunt, sic defecit populatio, defecit industria; accedit etiam onerum publicorum magnitudo et molestia. 2 Denique fundamentalis ratio repetenda est ex mala regiminis forma, neglecta financia et commercio; anno tamen '776. instituta est Coronae societas agricolaris, quae elaborat in evehenda agricultura suffulta ab aula.

2.1 Manufacturae et fabricae celeberrimae habebantur in Hispania tempore Saracenorum, iis exstinctis evanuerunt usque Phylippi 5--i tempora omnes manufacturae. 2 Has maxime Carolus 3. erexit, sic Madritti habetur porcellanae fabrica, ad S. Ildefonsum habetur speculorum fabrica florens, in qua mirae magnitudinis specula conficitur; lanea et linea nec non minores serici fabricae habentur Madritti, in urbe Quadalexara pannificina florens habetur; non nulli etiam privati incipiunt jam texturas serici facere.

3.1 Commercium internum in tanta rerum carentia languens est admodum, communicationis etiam summa est difficultas, viae ubique neglectae habentur et desolatae, canales paucissimi, fluvii non purgati, telonia fere in omni provinciola adgravat commercium et consumptionem; omne commercium externum eandem habet sortem quam internum; habent quidem Hispani cum omni fere gente Europea commercium, sed non lucrosum, sed perniciosum; parato enim aere omnes necessitates suas ab exteris gentibus emere coguntur; imo nec ipsi sibi adferunt necessitates suas, sed etiam vecturarum utilitatem cedunt exteris; paucae comparent naves Hispanicae in Gallia, Italia, hodie etiam Angliam et Africae oras petunt, a quibus religionis Mahometanae aversio eos ad haec usque tempora arcebat, sic anno 1786. primum pedem fixit in Hispaniam Constantinopolitanae aulae legatus, cum quo tractatus commercii initi sunt; in America meridionali aliquod habent commercium Hispani.

4.1 Commercium, quod cum coloniis suis Americanis habent, est amplissimum, nam omnibus aliis gentibus praeclusi sunt portus Hispanici; interim nec hoc est admodum lucrosum, nam omnes res, quas Hispani suis colonistis vendunt, non sunt producta eorum, sed aliarum gentium Europearum, hinc Hispania est tantum canalis per quem opes et thesauri Americae in universam Europam dimanant; dein ipsi Galli et Belgae immediatum commercium exercent cum ipsis Americanis; nam Hispani admittunt ut nomine mercatorum Hispanicorum etiam exteri ingrediantur portus Americanas, et hinc est ut Hispania penes omnes thesauros et divitias Americanas, in se pauper sit. 2 Centrum commercii Americani est portus Gaditanus, hinc in duos ramos dividitur commercium Hispanorum, nempe in Americam septemtrionalem, et meridionalem; in Cavanensi portu colligunt se reduces naves et sic portum Gaditanum in Europa petunt; patet ex his quis sit bilancis tam numericae, quam utilitatis status in Hispania, nempe dispensiosa ! ubique, et quidem invectionis pecuniarum et evectionis proportio est = 1:5, proin omni millione lucri 4 damni habent.

5.1 Societates mercatoriae et commerciales nullae habentur. 2 Anno '729. in S. Sebastian adest exigua societas, quae in insulis Canariis quaestum exercet, et potissimum cum cacao exercet commercium. 3 Anno '757. Barcellonae erecta est maior societas, quae quoad objecta commercii quidem restricta non est, sed quoad territoria commercii. 4 Portus Hispania copiosas habet tam in Europa, quam America, sic in Europa habent Malaga, Aliganthae, Barcino, Fanum S. Sebastiani et Vilboa; praecipuus est Gaditanus portus.