CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 324722 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/324722.

Nodus 324722 in documento baric-a-stat.xml


§ 7 De reditibus publicis.

1.1 Reditus Hispaniae duplices esse censentur, generales et speciales singularum provinciarum. 2 Generales reditus sunt ex bonis coronalibus et cameralibus; 2--o) ex proventibus, quos rex percipit, qua magnus magister ordinum equestrium; 3--o) ex vectigalibus et teloniis in-, ex-, et transportatis; 4--o) ex nonnullis regalibus, uti posta, jure monetandi, stempel; 5) reditus ex monopoliis, uti tabacae, salis, mercurii, pulveris pyrei, et plumbi; 6--o) ex venditione bullae cruciatae. 3 Calixtus 5. '457. anno bullam dedit regi

Castiliae Henrico 4, qua ei indulgentiam plenariam, et omnibus, qui 200 maravedi conferret pro cruciatis expeditionibus, haec bulla tantum pro 4 annis data fuit, et renovari debuit omni 4. anno; ab anno vero '505--o illimitate venduntur exemplaria huius bullae a 200 maravedi. 4 Septimo, ex minoribus reditibus habetur etiam amplae summae, sic ex arendatione praediorum, educilli regis etc. 5 Huc pertinet praestatio quam nobiles intuitu bonorum suorum dant, titulo hastae nobilitaris (Lanzen-steuer); huc decimae, quas personae ecclesiasticae pendunt a suis reditibus; titulo hospitalium vel nosocomiorum militarium, etiam solvunt ecclesiastici; item praestatio titulo pascui; propter beneficium montium; praestatio titulo hospitiorum militarium pro erectione cassarnarum; praestationes ab officinis noviter obtentis; praestatio nigritis inhaerens. 6 Praeter hos generales titulos redituum habentur speciales hi: 1--o) contributio 24 millionum, rebus fungibilibus inhaerens, vino, oleo, aceto, et piscibus inhaerens, posteriores reges etiam ad sacharum et chartam extenderunt; 2--o) accisa omnibus ceteris fluidis inhaerens; 3--o) accisa saponi, nivibus et foliis lusoribus inhaerens; 4--o) monopolium crematurae, quod rex habet; 5--o) decimae ab omnibus terrae productis; 6--o) decimae rerum omnium emptorum et permutatorum, nempe rerum immobilium, hodie tamen non est 10--a pars sed tantum certum per cento solvitur. 7 His ergo oneribus subsunt provinciae tantum regni Castiliani; aliae provinciae non solvunt tot et diversis titulis, sed uno titulo redimunt has vexas diversas; sola Navarra immunis est ab his extraordinariis praestationibus; posteribus ! tamen temporibus accisa invaluit in hac quoque provincia; urbs Madrittensis etiam solvit peculiarem accisam pro invectis rebus.

2.1 Praeter hos reditus dantur tempore belli extraordinaria subsidia potissimum ab ecclesiasticis exactum !. 2 Ad provincias Europeas accedunt etiam reditus ex America; in ea nempe in usu sunt diversae accisae, decimae, sic omnes decimae ex auro, argento effosso, decimae omnium terrae productarum, contributio capitibus imposita, subsidium status ecclesiastici, lucrum rei monetariae, venditio quoque bullae cruciatae, nec non diversi tituli monopoliorum, uti in Europa, titulo teloniorum; provinciales praestationes erogatae habentur; generales vero reditus per inspectores cameratricos percipiuntur. 3 In Hispania diversae familiae habent jus colligendi accisas pro diversis districtibus, reges enim bene

meritis civibus saepe concedebat. 4 Totius Hispaniae reditus anno *** calculati sunt 23 535 888; hi reditus aucti sunt ad 40 milliones, modo ad 56 milliones aestimantur escudos debellon.