CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 324370 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/324370.

Nodus 324370 in documento baric-a-stat.xml


§ 2 De incolis.

1.1 Hispania Europea prius populosissima fuit, hodie tamen totus numerus populi ad 7 500 000 hominum aestimatur; anno '757. repertus fuit numerus 10 000 000 hominum. 2 Causa exiguae impopulationis plerumque in bellis copiosis, emigrationibus in America, relegatio Judaeorum, Maurorum, inquisitio sacra; huc pertinet monachorum utriusque sexus ingens copia, onerum publicorum gravitas, nativa feminarum sterilitas; 30 enim anno aetatis jam steriles fiunt feminae; concubinatus et coelibatus etiam plurimum faciunt. 3 Hispani statura corporis sunt mediocres, staturae bonae, color corporis fuscus, ex ore fatentur plerumque; indoles animis diversa est pro diversitate nationum ex quibus descendunt, temperamentum colerico-melancolicum; hinc solitarii sunt, taciturnique diffidentesque inter se sunt ob vigilantiam sacrae inquisitionis. 4 Nulla ergo obtinet socialitas apud hanc gentem, hinc animi anxietas, delirium, hinc nullibi tot stultorum ergastula habentur, quam in Hispania. 5 Virtutes eorum sunt: fortitudo et constantia, fidelitas, magnanimitas, temperantia, in promissis explendis promptitudo. 6 Victus Hispanorum generatim tenuis est, consistit in lacte ovili, lactuca, caepis et pomis diversis, et ex hoc etiam milites eorum laudantur, cum inediam perferre valeant; temperantia in potu est generalis in Hispania, adeo ut is, qui potus deprehensus est, numquam ad officia publica applicetur; vituperatur in ipsis ambitio, superbia intollerabilis, pugiones constanter deferunt, etiam vilissimi eorum, ex hoc fastu abominantur viliora opificia; vilissimus sibi appropriat titulum Don; tenaces sunt vestium, morum et consuetudinum, omnes se ad normam regis vestiunt; pileus decussatus, pallium, pugio in latere, sica et oculare in sacco quivis Hispanus habet !. 7 Iactantia et ostentatio magna est Hispanorum, mutationem faciunt in nominibus baptismalibus si ipsis non placeat antiquum, titulos vastissimos habent prouti rex ipsorum; avaritia et iracundia vituperatur non inmerito in Hispanis, nec non crudelitas et simulatio; exteros contemnunt ob rationalismum, Gallos minime ferunt, utut regem Gallum habeant, ob disparitatem morum et graves afflictiones, quas a Gallis perferebant. 8 Notatur etiam intemperantia in passionibus, praecipue in amore; selotipia summa est Hispanorum; feminarum sors non est optima, custodiuntur arctissime per viros suos.

2.1 Lingua Hispanica ex variis coorta est linguis, ex Latina, Germana et Celtica, pro parte etiam ex Arabica; lingua haec bene exculta est jam ab aliquot saeculis; gravis est lingua et energica; purissima viget in Castilia; linguam suam optimam et antiquissimam reputant Hispani, in non nullis tamen partibus inamoena dialectus viget, prout in Piscaja Quibbusgoa; monticolae tamen Piscajae diversam habent linguam, quae antiqua Celtica reputatur esse.

3.1 Inter diversos status et classes civium nulla proportio habetur in Hispania; plurimi enim ibi monachi, multi nobiles, pauci agricolae, paucissimi opifices reperiuntur. 2 Factiones politicae nullae sunt in Hispania, subjectio enim est summa, monarchia illimitata.