CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 324270 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/324270.

Nodus 324270 in documento baric-a-stat.xml


§ 1 De territorio Hispaniae

1.1 Limites Hispaniae sunt a septentrione montes Pyraenei, ad occidentem oceanus Atlanticus et Portugallia, ad meridiem fretum Herculeum, ad orientem mare meridionale et montes Piraenei !; situs est intra 9 et 22 longitudinis et 1 et 9 latitudinis, superficies ergo complectitur 80050 milliaria. 2 Ad septentrionem est frigidum et humidum, ad meridiem calidum et humidum, in meditullio aestuosum et siccum; aer ergo siccus est aestuosusque, hiems adeo est mitis ut campi florescant. 3 Montes in Hispania non desunt; tria cornua montium Pyrenaeorum se extendunt per totam Hispaniam; non desunt fluvii quam plurimi; Tagus, Durius, Nimius, Anas, Boetis et Iberis, hi fluvii omnes navigationi opportuni essent, sed saxis scatent plurimi.

2.1 Fertilitas Hispaniae praedicata fuit per Romanos jam, hodie tamen non adeo fertilis est; habentur tamen equi, sed non copiosi; muli copiosi, jam Ferdinandus Catolicus prohibuit usum mulorum exceptis feminis et sacerdotibus, ut sic equorum cultura promoveatur; oves habentur copiosissimi, ob lanam elegantissimam; habentur ferae bestiae omnis generis, volatilia, et pisces omnis generis. 2 Poma aurea, citrina, granatensia, ficus, amygdala in copia, oleum, olivas, vinum, uvas passas; adest serici quoque cultura magna; sic '767. in Valentia 11 500 centenarii sunt collecti serici, in Murcia 4000 centenarii, in Aragonia 1700, in Granada 1000; etiam avena, hordeum, triticum, sacarum progeneratur, rochus, et orysa. 3 In regno minerali habent cuprum, ferrum, stannum, plumbum et mercurum; cynabarum, lapidem lasuli, alumen, crystallum, et magnatem; non desunt etiam lapicidinae, pro aedibus, sal tantum coctus habetur. 4 Defectum patiuntur equorum, setigerorum, omnium pecorum cornutorum, quandoque etiam piscium ob nimiam consumptionem; item auri et argenti; detecta enim America neglexerunt suas fodinas; defectum patiuntur tritici.

3.1 Dividitur monarchia in territorium metropolitanum et subjectum; coalescit tota Hispania metropolitana ex 2 regnis, Castiliae et Arragoniae, quae regna in 18 provincias dividuntur. 2 Sunt hae: ad Castiliam pertinent 9 provinciae; hae: Castilia vetus, quae Toletanum regnum dicebatur; 2. Castilia nova; 3. Legio; 4. Navarra; 5. Granata; 6. Gallitia; 7. Sevilia; 8. Corduba; 9. Murcia; dein ex principatu Asturiae adsunt provinciae minores: Extremadura, Quibbusgoa et Alada, et dominium Piscaja. 3 Ad Arragoniam pertinet Arragonia; 2. Valentia; 3. insula Majorica cum suis insulis; principatus Catalauniae. 4 In his 18 provinciis numeratur 1500 urbes, quarum maiores Ciudares ! vocatur et sunt eae, in quibus vel reguli residebant olim, vel archiepiscopi vel episcopi vel ordinis equestris; ceteras villas compellant.

4.1 Ditiones subjectae habentur in omnibus 3 mundi partibus. 2 In Africa septentrionali habent Ceutam, Melillam, Massalquivir et Oran cum territoriis suis, quae tamen Hispanis lucrum non ferunt. 3 Ad Hispaniam pertinet etiam Canariae insulae ex quibus mel, ceram, sacharum, triticum, pelles et vinum speciosum habent. 4 In Indiis orientalibus habent insulas aliquas, Marianas, Philippinas; in America septentrionali habent antiquum regnum Mexicanum, item novum regnum Mexicanum, Californiam; in meridionali habent Terram firmam, provinciam Quitto, regnum Peruvianum, provinciam Chilensem, Tuccomanniam, Patagoniam et Paraguariam; etiam Terra Magelanica, nec non insulae Antillae, Cuba et Porto Rio, nec non insula S. Domingo, etiam Caraindicae quaedam insulae. 5 Ditiones hae summe utiles sunt Hispanis; copiosum aurum, argentum, cuprum, stannum ex his provinciis habent, quandam tincturae speciem cochenil, cacao, vanilia, sacharum, tabacca, pelles animalium, gossipium, cera et mel, ligna Brasiliana, indigo, variae species farmaceuticae. 6 Incolarum exiguus est numerus his provinciis; sunt autem duplices incolae, liberi et servi, seu Hispani et Americani; omnes hae ditiones in 3 regna dividuntur, nempe Mexicanum, Peruvianum et Granada nova, in quibus gubernator residet, sunt independentes inter se; vivunt autem homines hi in statu strictissimo subjectionis.