CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 324186 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/324186.

Nodus 324186 in documento baric-a-stat.xml


§ 13 De ratione status

1.1 Provinciae Belgicae certe omnem gradum felicitatis adtigerunt possibilem, hinc patet constitutionem et nexum earum optimum esse debere, ratio ergo status suadet ut haec constitutio ultroque conservetur; dein ut aequalitas inter omnes provincias conservetur; cavendum est ne vicarius potestatem suam nimis extendat et augeat; ne regiminis formae singularum provinciarum degenerent. 2 Admittendum non est ne factiones aut una aut alia penitus obprimatur, neque seu in monarchia, seu anarchia degeneret. 3 Ratio status poscit etiam ut respublica guarantia utatur aliarum gentium ad conservandam constitutionem suam, prouti reipsa Magna Brittannia et Borussia garantirisavit eorum constitutionem, praecipue circa constitutionem vicarialem.

2.1 Necesse est semper adesse vim brachiumque internum per quod securitas interna conservari possit. 2 Tolerantia religionis manu teneri debet ex ratione status, sicque omnis partialitas et odium mutuum praecaveri; omni curandum erit studio ne industria civium deficiat, haec enim fuit et erit semper fons omnium divitiarum Belgicarum; luxus prodigalitasque modo invalescens praecaveatur et impediatur. 3 Luxus, uti scimus, utilis est civitati si intra certos limites permaneat, sed si in vitium degeneret impedimentumque industriae fiat, tunc impediendus erit. 4 Omnes dissensiones inter diversas civium classes circa finem ultimum suum, nempe felicitatem suam, non toleretur. 5 Circa media ad hanc felicitatem semper adesse debebunt dissensiones, ob factiones, dummodo circa finem non sint; hoc fiet per instillatum amorem patriae et enthusiasmum libertatis. 6 Negotiorum administrationi non raro mora obest, ob consensum longiorem jusque exsequendi divisum. 7 Navigatio, piscatio, quantum fieri potest, ad pristinum reducatur statum; vitia domestica fabricarum exquirantur, et meliorentur; financiae melior ratio habetur habeatur; onera publica imminuatur, quantum fieri potest, ne cives in tantum graventur.

3.1 Nexus hic provinciarum pridem per vicinas gentes Hispanos Gallos eversus fuisset, nisi restitissent viriliterque suam constitutionem defendere potuissent; ratio ergo status suadet ut tam campestris quam navalis semper adsit militia, qua respublica partam sibi jam auctoritatem conservet contraque exteros defendat; 3.2 inania bella declinanda sunt, haec enim onera publica augent, hinc cum vicinis gentibus pacem colant, foedera, tractatus commerciales ineant.