CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 323995 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/323995.

Nodus 323995 in documento baric-a-stat.xml


§ 10 De negotio religionis

1.1 Scimus negotia religionis non ultimam causam esse cui existentiam et consistentiam huius reipublicae adtribuamus; ab eo statim tempore summa libertas religionis et conscientiae inducta est, sicque diversissimae religiones enatae.

2.1 Anno '579. in foedere Utrajectensi actum quoque est de negotiis religionis, decisum quoque est cuique provinciae integrum esse cuique adhaerere religioni, frequentissimi tamen reformatae religioni se addixerunt. 2 Haec res ergo ansam dedit ut statuerent Belgae praeter reformatam nulli religioni liberum exercitium tribui debere; commigrarunt tamen ad Belgium evangelici, Iudaei, anabaptistae, chatolici, Graeci, quae religiones omnes toleratae evaserunt; ab hac tamen sua tolerantia erga advenas desciverunt, cum de reformatis suae nationis ageretur,

persequebantur enim se invicem propter contrarias sententias in materia gratiae, quae in universitatibus locum suum habebant. 3 Scimus quod doctrinae Arminii adhaeserint omnes eruditi et nobiles, Gomaristis vero clerus et plebs una cum Mauritio vicario; aperta ergo seditio et rebellio enata est multique Arminiani sanguine suo confirmarunt sententias suas; hae turbae usque '619. perdurarunt, quo in synodo Arminiani oppressi sunt. 4 Non tamen illico statuta synodi recepta sunt, sed primo 1651. in conventu statum generalium canones et decisa synodus Dorderacensis recepta et civitate donata sunt, ab eo ergo tempore dominans religio est dominans !, ceterae vero omnes, qualescumque sint, sunt toleratae; et ad munera eminentiora reipublicae nemo admittitur, nisi reformatae religionis.

3.1 Ab hierarchia ecclesiastica omni abhorrent Belgae, solos praesbyteros, seniores et diaconos recognoscit; quaevis ecclesia particularis habet suos praedicatores, diaconos et seniores. 2 Quavis hebdomada seniores et praesbyteri congregantur et determinant ea, quae ad regimen illius ecclesiae spectat. 3 Numerus plurium ecclesiarum ad semel congregatarum vocantur classis; quaevis ecclesia ad classem mittit unum seniorem et praesbyterum, haec classis regimen gerit sui districtus; celebrantur classes minimum ter quotannis; si classes integrae provinciae conveniant, habentur synodus generalis illius provinciae; ad synodum provincialem singulae classes 2 vel 3 praedicatores et totidem seniores mittunt. 4 Habentur in tota republica 9 synodus provinciales; in Hollandia duo synodus habentur, reliquae unam formant, Trencia provincia ultimam. 5 Classes in 9 synodibus sunt 53, praedicatorum numerus ad 1572 capita; si omnes 9 synodus conveniant, habetur synodus nationalis generalis, in qua negotia omnia fidei et ipsa dogmata deciduntur; unica fuit '618-19. anno synodus nationalis Dorderacensis. 6 Haec regiminis ecclesiastici ratio nulla lege definita fuit, sed solummodo consuetudine invaluit; reformati, qui non secundum Dorderacensis synodus decreta vivunt, distinctam ecclesiam formant, et sunt tantum tolerati; tales sunt copiosi Valones, Galli. 7 Belgae habent etiam in aliis mundi partibus suos praedicatores, missionarios, ecclesias et synodus; sic in America 9 habentur ecclesiae, in India 46 ecclesias.