CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 323654 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/323654.

Nodus 323654 in documento baric-a-stat.xml


§ 7 De reditibus publicis

1.1 Distingui debent reditus totius reipublicae a reditibus singularum provinciarum. 2 Quod communes reditus adtinet, hi ex his titulis habentur: huc pertinent omnes reditus provinciarum generalitatis; 2--o) praestationes teloniales omnes omniumque provinciarum; 3--o) illud, quod quotannis detrahi solet ex lucro societatum commercialium; si hi reditus non sufficiant 4--o) contribuunt 7 provinciae in simul. 3 Haec tamen subsidia omni anno renovari debent; consilium nempe status generale cum vicario in fine anni rationes ineunt quantae expensae futuro anno necessariae sint, hic calculus per rubricas proponitur statibus generalibus, demptisque percipiendis fit repartio in singulas provincias secundum normalem praefixam; haec clavis est sequens: si 100 floreni contribuendi sunt, Geldria dat 5 f. solidos 11 et 2 den. (solidus = grosso); Hollandia dat 57 f. 14 sol. et 8 D; Zeelandia 9f. 1. S. et 10 D; Utrecht 5 f. 15 S. et 5 D; Frisia 11f. 10 s. 11 D; Transisalana 3 f. 10 S. 8 D; Groninga 5 f. 15 S. 6 D; Trentia 1 f. 19. S. et 10. D; cum hac tamen clavi non omnes provinciae sunt contentae, hinc specialis commissio determinata fuit quae jam ab aliquot annis laboret in novo clavi conficiendo. 4 Ipsa Amsterodamensis urbs plurimum fert. 5 Praeter istas rubricas ordinarias habentur etiam extraordinariae, nempe omnes ratae, quas societates commerciales solvunt pro privilegiis suis renovandis. 6 In casu necessitatis fiunt etiam spontaneae oblationes societatum; quandoque societates etiam commerciales tributa imponunt suis subditis; huc pertinent etiam praedae tempora belli factae. 7 Hi reditus omnes Belgii ad 20 milliones pacis tempore computantur; horum redituum curam habet consilium status et camera. 8 Praeter haec quaevis provincia habet suos peculiares reditus fere ex iisdem titulis, nempe partim ex praediis publicis, partim ex monopoliis chartae signatae; praestatio, quae fundis omnibus inhaeret; 40--mus numerus omnium rerum emptarum et venditarum, quo pertinent etiam naves; 5--o huc pertinet praestatio ab agris seminatis, 6. intuitu jumentorum, 7. titulo famulitii, rhedarum; 8. accisa omnium rerum fungibilium, 9--o vigesimus numerus, quem haeres omnis solvere debet de sua haereditate, hoc generatim tantum de capitalibus et rebus nobilibus intelligitur; 10. de dignitatibus et caracteribus.

2.1 Extraordinarie praestatio quae fundis imponitur triplicatur vel quadruplicatur; accipitur 100 vel 200 vel etiam 50 pars omnium rerum; exigitur etiam capitatio. 2 Olim omnes istae rubricae erant exarendatae; cum tamen anno '748. in rebellionem abiret pleps ! propter exactiones arendatorum, elocatio reditum publicorum prohibita fuit, exceptis accisis.

3.1 Tota haec res publica magnis gravatur debitis, partim propter multa bella, partim ob malam administrationem redituum publicorum; Hollandiae debita majora sunt quam omnium 6 provinciarum, computantur ad 450 milliones, reliquarum provinciarum ad 400 milliones; Geldria tamen et Transisalana exsolvit jam omnia debita sua; cum tamen usurae exiguae sint, uti 1 vel 1 1/2 p.c, hinc debita haec onerosa non sunt reipublicae neque fidem publicam unquam labefactabunt, cum adsit fundus securitatis sufficiens.