CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 323053 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/323053.

Nodus 323053 in documento baric-a-stat.xml


§ 3--ius De legibus fundamentalibus

1.1 Septem provinciae Belgicae unica lege fundamentali, nempe foedere Utrajectensi nectuntur; huius foederis de anno '579. haec sunt specialia: hae provinciae nectuntur tam arcto nexu ac si una esset provincia, absque tamen imminutione praerogativorum, jurium et independentiae singularum provinciarum. 2--o) Harum omnium defendendarum causa provinciae mutua auxilia sibi pollicentur contra omnem seu exterum, seu domesticum hostem. 3--o) Belli, pacis et praestationum negotia communi consensu decidantur, cetera decidantur suffragiorum pluralitate. 4--o) Nulla provincia foedera cum exteris jungere possit, sed foedera omnibus communes esse debent. 5--o) Omnes provinciae domesticum imperium independenter ordinent, et religionis negotium tractent. 6--o) In cudendis monetis omnes provinciae eandem normam observent. 7--o) Lites si emergerent, per ipsas provincias

amice componantur; si lis emergeret communis, definiatur consensu provinciarum, si non possit, arbitrio gaudeat vicarius in eo negotio. 8--o) Status foederati [convocati] teneantur toties quoties convocati ad negotia publica tractanda ad urbem Ultrajectensem; absentes vero conclusis praesentiam stare teneantur. 9--o) Si in his defixis articulis obscuritas emergeret, quae explicatione indigeret, haec omnibus statibus est relicta; si non coalescerent provinciae in explicatione, vicarius facere possit interpretationem. 10) In his articulis sine consensu communi omnium provinciarum nihil mutetur, nihil novetur. 2 Vigore huius foederis provinciae hae conjunctae sunt in unam rempublicam, cui praesunt in casibus exceptis status omnium 7 provinciarum, in ceteris omnibus pari jure utuntur omnes provinciae septem. 3 Ad exercenda jura omnium olim toties quoties congregabantur status universi provinciarum Utrajecti, conventus isti durabant tamdiu, quamdiu non terminabatur negotium, proin hi conventus non erant stati, non fixi; ab anno 1593. hi conventus statuum generales sunt fixi et perpetui, Hagae Conventum, substitutique sunt congregationi statum universalium. 4 Numerus deputatum ex consuetudine determinatus est, sic Utrajectensis provincia mittit 3, Frisia 5, Transisalana 5, Groninga 6, Hollandia 12, Geldria 19, Zelandia 7; mensae tantum 42 adsident, nam pro quavis provincia tantum 6 subsellia sunt ad mensam; sessiones sunt quotidianae; praesidium sustinet alternative per unam septimanam quivis ex assessoribus, durat autem praesidium usque mediam noctem diei Dominici et Lunae; pergit per turnum: prius est ex Geldria, dein Hollandia, Zelantia ! etc. 5 Groninga respicit urbis Groningensis deputatos in ordine; auctoritas deputatorum non solet esse generalis, negotia concluduntur pluralitate votorum, quaevis enim provincia habet unum suffragium tantum. 6 Aliquando etiam per deputationes deciduntur speciales casus; quae deputatio semper ex 9 subjectis constare debet: ex 7 deputatis, ex pensionario et secretario Hollandiae; fit haec deputatio sub praesidio pensionarii, quae dignitas est perpetua; secretarius habet tantum votum consultivum, non decisivum. 7 Potestas Statuum generalium est summa, nam omnia jura majestatica exercent illi, legati primam solemnem audientiam coram ipsis habent, secundam coram vicario; potestas tamen Statuum generalium est deputata et delegata, neque jure proprio regunt, nam saepe ad reddendas rationes pertrahuntur; etiam vicarius

generalis gaudet sessione in generalibus statuum congregationibus, sed tantum votum consultorum habet, non decisivum, propter militare servitium; milites enim et qui in servitiis exterae aulae sunt perpetuo excluduntur a decisivis votis. 8 Bis jam in casibus extraordinariis congregati sunt status universales, et tunc Statuum generalium evanescit auctoritas, patet ergo et hinc Statuum generalium delegatam esse auctoritatem. 9 Hi conventus in negotiis religionis habiti sunt, in his conventibus leges fundamentales conduntur cum omnium provinciarum consensu.

2.1 Haec regiminis ratio et commoda et incommoda sua habet; mirum est gubernium, una enim est respublica quae 7 aliis constat rebus publicis; status in qualibet provincia sunt nobiles, civitates, et alii opulenti cives; domestica quidem nobilitas nulla habetur, sed antiqua nobilitas retineri potest, dein etiam externam admittunt assumere nobilitatem, sic multi habentur Imperii equites, Franciae nobiles, et hi faciunt unum statum; alium constituunt cives civitatum et possessores fundorum. 2 Negotia ergo propter has ambages non possunt non adhaerere in hac regiminis forma; plurimum ad hoc facit etiam diversitas finium; aliqui hoc, aliqui illud volunt ob diversum finem; dein diversa potentia provinciarum etiam multum facit; sic Hollandia, et in Hollandia civitas Amsterodamensis, praedominatur omnibus aliis provinciis, et respectus illius haberi debet cum plurima onera sufferat. 3 Exsequens potestas est penes vicarium provinciarum; origo huius vicarii est a temporibus cum provinciae hae subessent ducibus Burgundiae, domui Austriacae et Hispanicae; in absentia enim principum creati sunt vicarii, seu gubernatores provinciarum, qui omnes provincias gubernabant. 4 Republica semel enata mutatio facta est per se in negotio regiminis; dignitas tamen vicarialis retenta est, ad regendum populum qui jam assuevit regi per gubernatores, quamquam jam tunc gubernium penes status esset, et ab hoc tempore permansit vicarius praecipua dignitas in Belgio, exsecutorque decretorum statuum; habuit tamen haec dignitas multos adversarios, uti in historia vidimus, hinc exstincta aliquoties est haec dignitas generalis vicarii; sed semper restituta est, et hinc anno '747. Vilhelmus creatus est generalis vicarius omnium provinciarum et in simul vicarius provincialis uniuscuiusque provinciae haereditariaque effecta est pro utroque sexu penes stirpem Nassoviensem; ordo ergo successionis est

mixtus, nempe femineae veniunt in subsidium, et observatur in successionem jus primogeniturae, et locum habet majoratus, non senioratus.

3.1 Vicarius generalis diversis utitur juribus; est primarius reipublicae officialis, est supremus capitaneus intuitu exercitus campestris, et supremus architalassus intuitu classis; in singulis dein provinciis aeque et primarius officialis est in politicis, et supremus capitaneus exercitus. 2 Ex munere civili haec profluunt jura: vicarius generalis est arbiter in negotiis omnes provincias tangentibus. 3 Absque eius scitu nihil decidi potest in conventu statuum generalium; et hinc competit ipsi jus sessionis, sed non voti in conventu. 4 Legati et oratores secundam audientiam solemnem habent apud eum; ac tandem gaudet jus exsecutionis omnium statutorum conventus.

4.1 Ex functione militari vicarius est summus bellidux copiarum Belgicarum; hinc copiae ipsi aeque fidelitatis juramentum praestant; ille nominat usque ad colonellum omnes officiales, ceteros status creant; praesidiorum commendantes nominat, ex candidatis tamen statuum; belli tempore, dum exercitum ipse ducit, etiam generales nominat vicarius. 2 Toti potentiae marinae praeest ipse; confert complures dignitates navales, et titulum admiralis gerit; si ipse non proficiscatur, vice--admiralis eius vices subit; praesidium gerit in collegio admiralitatis; classis instruendae, conservandae curam gerit vi muneris sui; 10--ma pars praedarum maritimarum vicario cedit. 3 Interim proprio arbitrio nullam operationem bellicam suscipere potest, ad evitandas tamen molestias tempore belli adjudicantur ex conventu aliquot rei bellicae periti, qui vicarium ad castra sequuntur, et hos consulere debet in omni operatione sua.

5.1 Jura vicarii in specialibus provinciis sunt omnia ea, quibus gaudet intuitu totius reipublicae, in quantum cum circumstantiis provinciarum compatibilia sunt; dein in provinciis, in quibus bona possidet, censetur inter status et jus sessionis et voti habet. 2 Supremam gerit inspectionem super administratione justitiae in singulis provinciis, ipsiusque nomine sententiae publicantur et jure aggratiandi gaudet, nominatque officiales justitiae; in maioribus tamen foris status candidant aliquos ex quibus ille eligere potest pro arbitrio suo; etiam jus aggratiandi restrictum est, in atrocioribus enim delictis et homicidio voluntario non potest aggratiare. 3 In quibusdam provinciis etiam magistratus urbanos denominat vel dependenter ex

candidatione, vel plane independenter; speciatim utuntur ! in provinciis jure exsequendi, defendendi et manutenendi jura urbium et tandem curae politicae ipsi incumbit; munera militaria confert in provinciis, praefectus ! portuum et commendantes, curae commissam habet disciplinam militarem. 4 Interim majestatem et venerationem summam habet in omnibus provinciis; hoc saeculo renunciatus est etiam capitaneus provinciarum generalitatis; societas Indiae orientalis eum sibi praefectum denominavit; adnexi sunt ipsi reditus conspicui; et occidentalis quoque societas eum praefectum elegit; declaratus est vicarius in provincia Trentia. 5 Vicarius habet praerogativam prae omnibus officialibus singularibus, immunis est in sua persona et rebus omnibus; si naturam reipublicae huius consideremus patebit hanc dignitatem vicarii non esse necessariam, sed solummodo utilem reipublicae, praesertim intuitu rerum et negotiorum militarium; vidimus enim tempore intervicariatus statum militarem desolatum fuisse.

6.1 Geldria, quae ordine praerogativaque prima est, habet 2 status, nobilitatem et urbes 13; est divisa provincia in 3 quarteria: Noviomagense, Sudfaniense et Aramatense; status horum quarteriorum quotannis suos conventus particulares celebrant in praecipua quarterii urbe; ex omnibus dein quarteriis conveniunt etiam omni anno ad provincialem conventum; praeses huius conventus est bourggravius Noviomagensis.

7.1 In Hollandia, quae cum Frisia occidentali juncta est, 2--o sunt status aeque, nobilitas et 18 urbes, 11 Hollandiae et 7 Frisiae; hic status seorsim non conveniunt, sed quotannis quater conveniunt omnes in simul, sed nobilitas tota habet unicum suffragium, et quaevis urbs unum, proin 19 sunt vota, conveniunt Hagae comitum; in hoc conventu pensionarius Hollandiae praesidet.

8.1 In Zeelandia status sunt 2; vicarius, qua princeps Nassoviensis et marchio duarum urbium, Campoveriae, et Flisingae, ille ergo repraesentat totam nobilitatem; dein sunt 6 urbes. 2 Urbes hae subjectae seorsim habent sub--suffragia. 3 Locus comitiorum est Midelbourg, et vicarius praesidium tenet.

9.1 Utrajectensis provincia 3 status numerat, repraesentantes capitulorum et episcopatus Utrajectensis; deputati nobilitatis et urbis unicae Utrajectensis deputati. 2 Repraesentates capitulorum olim erant 8; 4 nobiles, 4 ignobiles; tardius nobilibus adjectus est unus, omnes hos deputatos nominat vicarius.

10.1 In Frisia sunt duo status, deputati 3--um quarteriorum, et 11 urbium; 3--a quarteria haec distribuuntur in 30 jurisdictiones, quorum quaelibet suum praesidem habet, et deputatos 2 mittunt, nobilem et ignobilem, ad conventus generales. 2 Locus conventus est Leobarda, consident in 4 salis, omnes nempe distinctim et separatim.

11.1 Transisalana habet nobilitatem et 3 urbes; haec provincia praeterea in 3--a quarteria est divisa; congregantur status alternatim in 3 urbibus, praeses ipsorum est praefectus Salamiae, qui Dros apellatur.

12.1 Groninga habet duos status, urbem Groningam et Omelandiam; Omelandiae status sunt nobiles et fundorum possessores. 2 Deputatorum numerus non habetur defixus, suffragio tamen unico gaudent. 3 Generatim in omnibus his provinciis pluralitate suffragiorum deciduntur negotia.

13.1 Provinciae hae habere solent duo judicia; aliud vocatur consilium status, quod est politicum; aliud vero collegium iustitiae quod est civile et revisorium forum. 2 In Trentia provincia aeque nobiles et urbes mittunt sua suffragia; provinciae generalitatis, ut subjectae, non exercent iurisdictionem, sed reguntur. 3 Nobilitas proprie Belgica nulla habetur, sed ab antiquis temporibus, monarchicis videlicet, residui sunt nobiles; praeter hanc nobilitatem antiquam habetur etiam recens sed peregrina, nempe vel Imperii vel Franciae, sed haec nobilitas qua talis nulla privilegia habent !, et ut non--ens considerantur; si tamen fundos suos habeant, considerantur ut possessores fundorum. 4 2--o) Habetur etiam species nobilitatis reipublicae, nempe descendentes eorum qui conspicua munia reipublicae gesserunt, hi secundum tenent locum post nobiles. 5 3--o) Sunt fundorum possessores. 6 Hos sequuntur 4 loco mercatores, quorum numerus et opes amplissimae sunt; 5--am classem constituunt artifices et opifices, 6--am navigatores et piscatores; 7--am rustici et agricolae.