CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 322573 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/322573.

Nodus 322573 in documento baric-a-stat.xml


§ 11 De scholis, scientiis et artibus.

1.1 In Anglia tam privata, quam publica educatio locum habet, nempe in accademiis et universitatibus; quod publicam adtinet educationem, Anglis vitio vertitur quod absque differentia omnes aequaliter educentur absque status futuri discrimen. 2 Anglis nativa inest dexteritas et conatus indefessus in studiis, hinc facile et multi summum eruditionis gradum consequuntur, praecipue quoad disciplinas serias; neque desunt ipsis omnia possibilia media et subsidia ad litteras; habent bibliothecas, musea, instrumenta, stipendia tam publica quam privata quibus industria excitatur et fovetur. 3 In Anglia duae sunt universitates, Oxoniensis et Cambrigensis; Alfredus Magnus, rex Anglosaxonum, fertur anno 887. vel '90. fundasse, proin est antiquissima in Europa post Parisiensem; Alfredus 4 scolas fundavit, pro theologia, pro grammatica et rethorica, pro logica, philosophia, et musica; et tandem geographia et mathematica. 4 Hodie in Oxoniensi universitate adsunt 18 collegia majora, minora vero 7; haec colegia ad initium erant sparsa per regnum, tardius collecta sunt; quodvis collegium propriam ecclesiam, bibliothecam, et hortum habet, et suos proprios professores et rectores; iuventus ergo litteris operam navare volens unum vel aliud collegium ingredi debet, externus enim nemo toleratur; debet professionem fidei juxta episcopalem ecclesiam quivis facere juvenis, proin tota juventus publice educatur. 5 Cambrigensis circa 1280. accepit formam suam; habet 12 majora et 4 minora collegia; hanc universitatem Georgius 1--us eo honoravit quod gradum philosophiae ibi susceperit. 6 Utraque universitas largissimis fundationibus provisa est tam publicis, quam privatis; ambae universitates gaudent jurisdictionibus criminalibus et civilibus, habent in magistratu criminali cancellarium, praetorem, vice-cancellarium, 2 procuratores, et curatorem; in parlamento utraque sedem et votum habet in Tabula statuum; in juridica et medica facultate Londini solet gradus accipi. 7 Praxis juris ad honores quoscumque viam sternit, etiam maximos, et requiritur necessario praxis juris; Londini 4000 advocatorum

vivunt, in tota Anglia 40 000 sunt qui ex praxi juris vivunt. 8 Collegium medicum habet jus inspiciendi farmacopeas et xenodochia. 9 Praeter haec etiam aliae societates eruditae sedem habent Londini; eminet inter has societas regia eruditorum, quae ex proprio et privato se sustinet, et ingentes sumptus in rem litterariam facit, praecipue in historia nationali, mechanica, physica, geographica et astronomia, et architectura tam militari quam civili, nec non in re rustica et agricultura; et haec societas excitavit etiam alias gentes ad erigendas tales utilissimas ! societates; praeter hanc habentur multae tam privatae, quam publicae societates, circa diversa objecta litteraria versantes sic, circa antiquitates etc.

2.1 In Scotia 4 habentur universitates: Andreanopolitana, Glasgoviensis, Avergoniensis Novae et Edinburgensis. 2 In Hybernia Dubliniensis habetur, quae suis provisa est colegiis; societates aeque habent eruditas ad imitationem Angliae, Edinburgae eminet societas medica; praeter universitates habentur etiam scolae diffusae per omnia 3--a regna; gymnasia et lycaea non habentur, nam haec in universitatibus habentur.

3.1 Ars oratoria est una cui maxime se dedicant Angli, maximus enim est eius usus in parlamento; ab anno 1660. habentur omnes sermones in parlamento habiti expressi in plurimis tomis. 2 Anglus tamen in sua oratione plus logicus est quam orator, magis soliditatem et vim verborum, quam eorum amoenitatem curat: in poesi magis celebratur ars Anglorum, quam in oratoria. 3 In campo historiarum olim Angli parum desudarunt, posterioribus tamen annis etiam in hac excellere ceperunt; nulla pars philosophiae est, quam Angli negligerent; in mathesi, geometria, physica, ethica et politica maxime eminent per privatam potissimam instructionem, nam in publicis scholis ex praescripto legum docetur philosophia adhuc Aristotelica, multis futilitatibus et ineptiis repleta; mathesis tamen et physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. 4 Iurisprudentia etiam per omnes partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure gentium, et publico universali. 5 In medica aeque excellunt, habent praestantissimos medicos, in observationibus practicis eminent maxime; studium theologiae omnium minime

excolitur ab Anglis, vel ex eo, cum philosophia Aristotelica non faveat novationi et collustrationi, quae apud alias gentes circa theologiam jam obvenit; accedit etiam quod theologi per linguarum orientalium culturam totam vitam suam iis condiscendis terunt antiquosque classicos volvant neglecta theologia. 6 Quod liberales artes adtinet, hae perfectae sunt ab Anglis plerumque; Galli quidem ipsis palmam praeeripuisse anhelant in pictura, architectura. 7 Unicum Iligo Iones ! reputant Galli inter magnos architectos; modernus rex Georgius 3. novam fundavit accademiam artium liberalium anno 1769. ad excolendos juvenes in his. 8 In typographia summam adepti sunt perfectionem, nam Londinenses et Edinburgenses editiones in tota Europa sunt praestantissimae.