CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 322461 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/322461.

Nodus 322461 in documento baric-a-stat.xml


§ 10 De religione.

1.1 Religio antiquissimarum incolarum fuit ethnica, sub dominio Romanorum religio Christiana etiam in Anglia radices cepit; Scoti tamen diutius versabantur in idololatria, quae etiam per Brittos ulterius extensa est; sub exitum saeculi sexti frequentiores missi sunt missionarii tempore heptarchiae ad Angliam, qui adhibito omni conatu reduxerunt religionem Christianam per totam Angliam; pontifices non contenti potestate spirituali quaerebant etiam jura temporalia, praecipue regnante Ioanne Sine Terra, qui multa concessit Inocenti 3--o pontifici; multosque reditus et taxas sibi reservarunt pontifices, hinc 1376. repraesentationes factae sunt a statibus contra has exactiones pontificum; ad extremum publice praedicare coeperunt contra hos abusus; Viklefus prius fuit, qui contra eos processit. 2 Reges ergo et pontifices omnem operam contulerunt ad exstirpandos Viklefitas, qui etiam partim vi, partim bonis exstirpati sunt; regnante tamen Henrico 8. facta est defectio; filia quidem eius Maria religioni Christianae chatolicae addicta fuit; cum tamen non diu vixerit, soror eius Elisabetha stabilivit et fundavit ecclesiam Anglicanam; paulo post enata est in ipsa ecclesia Anglicana lis; pars Genevensem, pars vero episcopalem regiminis formam voluit; praesbiteriani in statu coactionis vivebant diutissime, donec sub Carolo rege praevalescente ecclesia praesbiterianorum subprimeretur ecclesia episcopalis; tardius vero rursus opressi sunt, et vix gratiam tolerantiae obtinere poterant, ab omnibus tamen muneribus publicis exclusi erant; hae duae sectae differunt maxime in regimine ecclesiastico se invicem, etiam in quibusdam dogmatibus.

2.1 In Scotia sub initium etiam erat idololatria, tardius per Romanos inducta est Christiana; reformata religio ex Anglia in Scotiam irrupsit; in Scotia tamen paulo post religio praesbiteriana florere coepit, et ad haec tempora permansit; gens Anglica, libertatis civilis studiosissima, etiam circa religionis negotia libere sentire, credere, et profiteri se posse putat et sentit; nullus hic est populus, apud quem tot religionis monstra existerent quam in Anglia, quod jam ipse Barclajus testatur; hodie catholici Judei, Calvinistae, anabaptistae, tremulantes (quacceri), hodie etiam theistae habent ecclesiam in Anglia, et omnes libere profitentur religiones suas, cum summa tollerantia; solis Mahometanis et catholicis interdictus est lege publica usus et exercitium religionis; ex causis tamen politicis dissimulate se habent catholici, sed restricte.

3.1 Anglicana ecclesia intuitu regiminis ecclesiastici divisa est in duas provincias, seu archiepiscopatus: Cantuariensem et Eboracensem; quivis habet suos episcopos suffraganeos; nempe Cantuariensis habet sub se 20 episcopos, alter 4; uterque archiepiscopus vocatur metropolita et primas, et hi gaudent nomine cleri eminentioris, et omnes 26 sunt Lords ecclesiastici, seu pares Curiae et regni; primus omnium parium est archiepiscopus Cantuariensis, proin regi proximus est; a dextris ipsum sequitur Cancellarius regni, post hunc archiepiscopus Eboracensis; reliqui episcopi sedes habent post vice comites, proin praecedunt barones; inter episcopos Londinensis, Durhamensis, et Vinshestriensis habent praecedentiam, reliqui episcopi observant ordinem senii. 2 Alter clerus est honorarius, quo spectant decani, canonici, praebendarii, archidiaconi, et archipraesbiteri seu decani rurales; parochi et diaconi pertinent ad clerum inferiorem.

4.1 Habetur etiam quarta species cleri in Anglia; nempe privati praedicatores, seu capellani illustrium familiarum, proceres enim habent enim jus sibi eligendi privatos capellanos. Olim conventus ecclesiastici locum habebant in parlamento, sed hi sublati sunt. 2 Singuli episcopi per sua consistoria regunt territorium suae diaeceseos; ab his consistoriis fit

apellatio ad sedem metropolitanam. 3 Sedes Cantuariensis in 4 consistoria divisa est; a consistorio archiepiscopali provocatio fit ad cancellariam regiam, rex ergo denominat judicium delegatum pro his causis decidendis.

5.1 Quod adtinet Scotiam, ibi regimen ecclesiasticum aliud est, ibi enim per solos praesbiteros et seniores populi administratur justitia; tota Scotia in 13 synodos divisa est provinciales, quaelibet synodus continet sua praesbiteria 20, 30 etiam; quodvis praesbiterium complectitur 15, 20 etiam parochias; praeter haec habentur enim synodus nationales seu universales, qui sunt complexus omnium 13 synodorum, Edinburgi omni anno habentur; ex quovis praesbiterio mittuntur praesbiteri et seniores pro magnitudine praesbiterii jam plures jam pauciores, et pro ratione urbium etiam in praesbiterio contentorum; in hoc nationali synodo omnia negotia ecclesiastica deciduntur; rex tamen est caput ecclesiae etiam Scotensis.

6.1 In Hybernia cum obtineat ecclesia episcopalis, aequalis est regiminis ecclesiastici ratio ac in Anglia; sunt 4 archiepiscopi, qui 18 habent episcopos suffraganeos sub se.

7.1 Quod adtinet jura principum, sub Henrico 8. omnia jura pontificis regi adtributa sunt, qui ea per generalem vicarium archiepiscopum Cantuariensem administravit; tardius commisio ecclesiastica deputata est a rege, quae tamen regnante Carolo 2--o abolita est; hodie per cancellariam regis administrantur. 2 Ius patronatus est unum ex praecipuis juris regiis; capitula eligunt suos episcopos, electos confirmat rex; interim capitula sine regis facultate eligere non possunt, et cum rex dat facultatem, commendat semper aliquem pro episcopatu, hunc commendatum citra gravem causam rejicere non possunt; alia beneficia rex confert. 3 Fruitur rex etiam jure annatarum, seu taxarum quas episcopi neocreati solvere debent; utitur rex etiam jure decimarum, qui reditus decimarum ex instituto Annae reginae ad pias causas impenduntur, speciatim ad regulandas parochias. 4 Utitur rex etiam potestate disciplinam ecclesiasticam regulandi, dioeceses conjungendi et dividendi, et dispensandi jura exceptis casibus per parlamentum sancitis.

8.1 Quod adtinet reditus ecclesiasticorum, hodie stipendia habent ecclesiastici; olim reditus amplissimos habebant ecclesiastici ex priorum regum largitate, haec tamen bona successive in fiscum redacta sunt et habent numerata stipendia; episcopus Londinensis habet tantum 2000 Ł S, reliqui episcopi adhuc minus habent.

9.1 Ordines religiosi, qui olim copiosi erant in Anglia, hodie nulli sunt; ultimus ordo fuit Iesuitarum in Anglia qui integram formabant provinciam in Anglia; hoc seculo exstincti sunt et hi.