CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 322233 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/322233.

Nodus 322233 in documento baric-a-stat.xml


§ 8 De commercio, industria etc.

1.1 Natio Anglica una ex maxime industriosis est, idque ex desiderio habendarum opum; res rustica maxima contentione exercetur, magna obtinet rei rusticae cultura apud eos; antiquissima est in Anglia societas agraria, quae fundo amplissimo et locupletissimo gaudet, ex quo praemia et incitamenta pro re rustica distribuebantur; et etiam pro evectione frumenti ponuntur praemia ut sic industria excitetur. 2 Quod opificia adtinet, ea in Anglia sunt in maximo flore, nullique Europaeo cedunt opifices eorum; ex opificiis his florentibus enatae sunt fabricae et manufacturae; initium fabricarum ad saeculum 14. recidit; tunc leguntur textores, tinctores, fullones inducti esse in Anglia ex Belgio; sub Elisabetha maximum ponebantur fundamentum fabricarum per receptos Hugonotas; pannifabricae omnium plurimae sunt in regno, fertur enim 5--a Angliae pars pannificio occupari; formant panni diversum pannum !, nobilior pannus Fürst Klod compellatur, qui ex Anglica lana cum Hispanica mixta fit, Sommersetiae, Glocestriae et in Vildensi comitatu fit; alter est Second Klod, medius pannus, hic in diversis fit comitatibus; Londini et Manschestriae fiunt subtilissimae texturae. 3 Tincturam praecipue Angli habent nobilem et bonam, per Valkererde adimunt omnem pinguedinem naturalem lanae et sic ad recipiendum colorem aptissimos reddunt. 4 Post laneas res texturae sericeae sunt omnium celeberrimae, intertexto etiam auro et argento, item et limbi aurei et argentei; chalibeas fabricas celeberrimas habent, nec non cupreas et ex aurichalco, quae in Eboracensi comitatu florent; coriaeae, testaceae fabricae quam plurimae habentur, item et speculorum, chrystallorum, a potiori in Eboracensi comitatu; horologia, instrumenta mathematica et chirurgica ad summum florem perducta sunt in Anglia, item panni et merces chalibeae; urbs Londinensis est centrum maximorum opificum, prout est centrum divitiarum.

2.1 In Scotia hoc saeculo primo florere coeperint fabricae et manufacturae; tibialium habentur fabricae in Scotia celeberrimae, item et texturarum lini et canabis; praecipua sedes fabricarum est Lascovia. In Hybernia plures sunt pannificinae, item et texturae laneae, lineae, in quibus proximi sunt Anglis; habentur etiam testaceae fabricae, item et vitreae res; navium magna est fabricatura in Hybernia tam bellicarum quam commercialium.

3.1 Ex omnibus his non potest non nasci commercium magnum totius Britanniae; internum ipsum commercium magnum est, quod facilitate viarum et vecturarum mirum augetur; adsunt enim fluvii, canales, viaeque

optimae, et maria ad commercium internum; sed et externum commercium Angliae est florentissimum; propriis enim navigiis praestant omnes vecturas. Florentissimum Anglorum commercium est cum Portugallis, Hispanis, Italis, Gallis, Belgis; etiam cum Suecis, Danis et Russis habent commercium, sed non adeo lucrosum; in partibus Levantinis magnum commercium habent, nempe in partibus orientalibus maris Mediterranei cum Algiris, Smirnensibus, Constantinopolitanis etc., in Africae occidentalis et orientalis littoribus, in quibus potissimum permutatione mercium suarum coemunt producta Africana, potissimum aurum, ebur et nigritos, et hoc commercium valde est utile Anglis, et intuitu bilancis numericae, et utilitatis. 2 In Indiis orientalibus adhuc florentius est commercium Anglorum, in quibus etiam plurimas occupationes fecerunt. 3 Vendunt ibi artefacta sua et coemunt sericum, lanam, aurum, farmaceuticas res etc; argento exsolvunt omnia, et illi tantum aurum recipiunt ab orientalibus, ob minorem valorem auri in partibus orientalibus intuitu Europeae. 4 Utilitas commercii Americani olim magna erat, vendebant caro pretio artefacta sua ibi, et coemebant levissimo producta Americae; post defectum vero 13 provinciarum mirum in modum imminutum est commercium.

4.1 Scotia cum Anglia aliisque provinciis et regnis commercium facit, partim artefactis suis, partim sebo, lithantracibus, salpis, halecibus et carnibus fumatis, nec non pellis crudis. 2 Hybernia etiam exercet commercium cum aliis gentibus; restricti tamen sunt ad eas merces quas Anglia ipsa non evehit, ne civitas matrix detrimentum capiat, neque permittuntur ad summum florem perduci fabricae mercium, quae in Anglia florent, et has merces non audent emere ab aliis gentibus, sed debent emere ab Anglis; distrahunt saponem, sebum, pelles crudas; pecunia ex his percepta maxima ex parte refluit in Angliam pro pannis aliisque.

5.1 Pro commercio hoc florente habentur plures societates commerciales; antiquissima est societas Russica, quae 16. saeculo florere cepit et cum Russis commercium habent utilissimum. 2 Alia est Levantina seu Turcica, quam Iacobus 1--us anno 1606. fundavit, et quidem cum jure exclusivo fundavit hanc societatem; quod tamen privilegium lapsu temporis ademptum est, nam cuique civi Anglicano permissum fuit commercium exercere in partibus Levantinis; antea enim restrictus fuit numerus civium, dein vero 20 Ł persolutis quisquis fieri potuit membrum. 3 Tertia est

societas Africana, quae a Carolo 2--o anno 1666. fundata est, sed abolita paulo post anno tamen '672. restaurata est; anno vero '751. parlamentum cassavit privilegium huius societatis.

6.1 Societas Indiae Orientalis omnium est antiquissima, quae 1600. ab Elisabetha fundata est, haec societas ob abusus in maximo fuit periculo exstinctionis, hinc ad excitandam emulationem fundarunt aliam adhuc societatem orientalem, interim contrarium enatum est; una enim societas conata est alterius commodum evertere, hinc 1701. duae hae societates conflatae sunt in unam cum exclusivo privilegio; haec societas ingentes fecit acquisitiones, et conspicuum tenet regnum in Indiis orientalibus; dividens huius societatis annis superioribus fuit 10 per centum, ultimis tamen his annis recidit dividens ad 6 per centum; negotia enim huius florentissimae societatis his ultimis anis ibant in deterius.

7.1 Quinta societas est maris Mediterrannei, quae '711--o instituta est, sed mox cessavit; videntes enim socii quod commercium non nisi 2 vel 3 per centum ferat, potius fundum capitalem suum elocabant tituli mutui, plurimum aerario, ubi et hodie medium decimum millionem habent per 6 per centum.

8.1 Alia est Americana societas, seu Hudsonis, quae jus exclusivum habet cum pellibus commercium exercendi; alia est Hamburgensis, quae cum urbe Hamburgensi, proin tota Germania commercium exercet.

9.1 Praeter has societates dantur etiam 8 assecurationis societates quae omnia possibilia gratia certum praemium assecurant. 2 Banco Londinense aeque commemorari meretur, seu mensa argentaria, quae 1649. regnante Vilhelmo 3--o introducta est; occasione enim belli privati bancarii et mercatores crediderunt ingentes summas aerario, his ergo concessum est privilegium mensam argentariam instituendi, hi habent jus pecuniis substituendi chartas in defectu, quae dein chartae in pleno valore circulant, absque omni rabat, quia haec banca fundatur in fide publica, pro his vero chartis fidem faciunt banc; negotium huius bancae consistit in redemptione chartarum publicarum, dein in coemptione auri et argenti crudi, quod dein in monetam cuditur; chartas enim tam publicas quam privatas etiam coemit banc temporibus iis, in quibus valor earum decrevit, et mutatis circumstantiis cum lucro illas erogant.

10.1 Ad commercium adjuvandum habentur etiam portus; Londinensis portus est florentissimus; anno '669. exportatio mercium ad 6 788 166 Ł, pretium invectarum mercium ad 5 707 milium; proin divitiae nationales ultra medium secundum milionis excreverunt; hoc saeculo exportatio ad 13 369 853 Ł, invectio ad 8 093 472 Ł aestimabatur, proin lucri bilanx in 5 303 381 Ł; anno 70. huius saeculi exportatio fuit 16 159 412 Ł; invectarum ad 13 298 452 Ł S; differentia fuit 2 860 960 Ł S; anno 73. huius saeculi exportatae sunt 13 226 740 Ł, invectarum pretium 11 832 469 Ł, proin 1 394 271 Ł fuit lucrum; bilanx ergo numerica lucri ceteris paribus ad 2 000 000 aestimatur, patet ergo commercium Anglicanum sensim deficere, idque potissimum propter 13 provinciarum defectum, et quia etiam aliae gentes inceperunt sibi domi prospicere per evectionem fabricarum et manufacturarum; neque ultima ratio deficientis commercii Anglicani est nimium pretium mercium Anglicanarum, quae ab aliis nationibus non quidem ea bonitate, sed multo leviori pretio haberi possunt. 2 Generatim nulla natio Europea adeo versata est in negotiis commercii tam politicis quam privatis ut Anglica, nullaque tam extensum et late patens habent commercium quam Anglica, ut certe Anglia magistra omnium nationum in commercialibus dici possit; mirus enim [enim] spiritus, incredibile desiderium lucrum capiendi apud Anglos; ad hoc plurimum facit quod mercatura una ex honorificentissimis occupationibus apud Anglos sit.