CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 322143 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/322143.

Nodus 322143 in documento baric-a-stat.xml


§ 7 De reditibus publicis.

1.1 Reges Angliae olim multa jure privato possidebant in Anglia et plurimum in Francia sub Plantagenetis, modo tamen bona coronalia exigua sunt, sed reditus regis per parlamentum determinantur, et per totum regnum

sufferuntur. 2 Tituli proventuum regis Anglici sunt hi: titulo juris regii ex domaniis; 2--o ex teloniis ab invectione mercium (haec rubrica magna est, merces etiam illatae, praesertim voluptariae, maximis teloniis onerantur); ab evehendis vero mercibus vel plane nil vel exiguum quid exposcunt, ad commercium suum florens reddendum; 3--a rubrica est venditio salis; 4--a accisa, quae pluribus mercibus inhaeret, nempe cerevisiae, hidromelli (seu ex pomis et piris facto potui), lithantracibus, tabacae, herbae, thee, caffee, cacao, vino et cremato; hanc accisam illi pendunt, qui in minutis vendunt, uti caupones, cavearii etc; 5--o) reditus ex charta signata, et reditus postae; praestatio domibus inhaerens juxta numerum fenestrarum; a curribus quoque habetur praestatio et a numero equorum, imo pro ipsis sedibus portatilibus omnes officiales publici ex suo salario certum quantum amittunt titulo onerum publicorum. 3 Hi reditus sunt stati et ordinarii semel pro semel; praeter hos habentur duo extraordinarii reditus, nempe praestatio, quae bonis immobilibus inhaeret et fundis (Grund-Steuer); huic contributioni subsunt etiam aedes, proin a domibus duplex praestatio desumitur; summa seu portio quae solvi debet non est defixa, plerumque juxta valorem fundi a quovis centum desumuntur tot partes, quot parlamentum designat. 2--a rubrica est ex hordeo tosto (Maltz), ex quo cerevisia coquitur; harum duarum rubricarum quantitas non est defixa, quia non sunt defixae semel pro semper, licet jam a saeculo in usu sint, dein nec quantum pro omni anno est aequale. 4 Ex his titulis calculantur reditus publici Angliae horum temporum: ex teloniis circiter 2 000 000; ex accisa omnium objectorum 4 600 000; ex praestatione fundorum immobilium 2 000 000, ex hordeo tosto 113 000 Ł; ex ceteris adhuc reveniis ! 1 000 000, proin 10 213 000 Ł.

2.1 Habentur etiam extraordinariae rubricae, nempe titulo taxarum tempore nativitatis et mortis nec non conjugiorum. 2 Dein taxae propter expeditiones taxarum; item proventus fiscalitatum; et si haec omnia non sufficerent, recurritur ad novas portiones et titulos, ex quibus frequentissimus est lusus lotto, ea tamen differentia, quod in Anglia tota summa collectarum pecuniarum distribuatur iterum inter ludentes dempto certo procento per aerarium; aliquando etiam ad titulum mutui recurritur per chartas bancales.

3.1 Ab omnibus his oneribus nemo Anglorum exemptus est, nec archiepiscopus nec nobilis.

4.1 In Scotia habentur etiam telonia et accisae sub arenda, reliqui reditus per publicos perceptores coliguntur. 2 Dispensatio redituum publicorum est penes regem; a temporibus tamen Vilhelmi regis est qualificata haec dispensatio: rex enim illuc debet impendere pecunias quo parlamentum ordinat, et hinc ministri rationes reddere debent pro rege; exscinditur tamen ex reditibus publicis certum quantum, quod Lista civilis compellatur, quodque pro decore aulae ei ceditur pro libero arbitrio. 3 Haec summa non adeo magna est; sic Georgius 2. habuit 800 000 Ł St; modernus habet 900 000 Ł. 4 Haec Lista civilis praerogativam habet prae omnibus aliis expensis, hanc sequuntur interusuria debitorum, dein [pro] reliquae erogationes; fit quandoque ut Lista civilis erogationibus aulae non sufficiat; si hoc sit, rex contrahit debita, et parlamento futuro proponat ea exsolvenda.

4.1 Magna Brittania debita publica ingentia habet; anno 1--o huius saeculi fere ad 7 milliones aestimabantur debita, anno 14. ad 53 milliones et 600 000 excreverunt, anno 53. ad 72 milliones, [anno] 62. anno 110 milliones, anno 74. ad 137 milliones Ł, modo levi calculo 150 Ł milliones debitorum subsummi possunt; anno 17--o huius saeculi imminuerunt census, et residuum converterunt in exsolutionem debitorum; modernus minister Pitt multum adlaboravit circa exsolutionem debitorum, sed parum effecit. 2 Fides tamen publica non obstantibus enormibus his debitis, quibus exsolvendis tota natio non est par, salva est, quia fides publica in Anglia non est fides regis sed totius nationis, proin tota natio se obligat pro his debitis, quae omnia in chartis publicis consistunt.