CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 321632 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/321632.

Nodus 321632 in documento baric-a-stat.xml


§ 4 De ceteris juribus regiis et praerogativis.

1.1 Inter praecipuas stirpis regnantis praerogativas certe est regni hereditas; transmittit enim ad posteros suos regnum et quidem ad utrumque sexum. 2 Titulus regis etiam conspicuus est; antiquitus apellabatur breviter rex Angliae vel Anglorum; Vilhelmus 1--us se etiam ducem Normaniae compellavit. 3 Henricus 2. ut dux Aquitaniae et comes Antegavensis hos titulos reservavit; subacta Hybernia per eundem Henricum 1172. se dynastam Hyberniae dixit; Eduardus 3. jus praetendit in universam Franciam nomine matris suae, et hinc assumpsit titulum regis Franciae 1340; anno tamen 1369. tempore pacis confectae cum Joanne Bono deposuit hunc titulum; restaurato vero bello sub Carolo 5. filio Joannis Boni titulum regis Franciae reassumpsit Eduardus et ad haec usque tempora permansit. 4 Henricus 8. a Leone 10. accepit titulum Defensoris fidei anno 1521--o solemni edita bulla. Idem Henricus dein, ut affligat Pontificem propter non admissum divortium uxoris suae, se regem Hyberniae adpellavit, et Caput ecclesiae; tempore Jacobi 1--i accessit titulus regis Scotiae, sed Jacobus se cepit jam regem Magnae Brittaniae apellare; qui titulus ab anno 7--o huius saeculi est in usu; a suis generatim Sire compellatur; proles vero regis generatim filii et filiae Magnae Brittaniae compellantur; primogenitus princeps Valliae et dux Cornubiae dicitur; principis Valliae titulus speciali regis diplomate datur, expleta minorennitate, et tunc jam status et ordines ei homagium ut futuro regi praestant; dux vero Cornubiae nascitur; intuitu Scotiae apellatur Stevar von Schottland (princeps Scotiae) et a tempore unionis apellatur etiam dux de Rodsei in insula Scotiae Bood. 5 Cum his titulis etiam reditus quidam connexi sunt; hos reditus trahit rex donec fiat majorennis filius, postea vero ipse; ceteros filios rex ornat titulis prout ipsi placet, communiter ipsos duces comitatum creat, per hos titulos jus parium consequntur et sunt consiliarii status. - 6 Filiae regum per ordines dotari consueverunt dum nubunt; omnes proles sunt in plena potestate patria. - 7 Scutum regis Angliae varium fuit pro diversis temporibus, modo divisum est in 4 areas; prima area rursus divisa est in duas areas perpendiculares, in prima sunt duo leopardi aurei congredientes in campo aureo, quod est insigne Angliae, in sinistra area est leo rubens in campo aureo, quod est Scotiae insigne; in alia area est insigne Franciae, nempe 3 flores lilii, in 3--a area est Scithara (harfa) aurea cum cordis argenteis in campo caeruleo; in 4--a area est insigne stirpis Brunsvicensis; totum scutum tegitur corona supra quam eminet leopardus coronatus; totum scutum cingit ligula ordinis equestris Sancti Georgii, in hac ligula scriptum est simbolum ordinis Honni soi qui mal i pense -- nebulo sit, qui male cogitat; scutiferi sunt a dextris coronatus leo, a sinistris unicornis argenteus cum corona in collo, huic coronae adnexa est catena aurea, quae corpori circumvolvitur, et intra pedes posteriores desinit; uterque insistit fasciae argenteae cum inscriptione Dieu et mon Droi. 8 Vexillo utebantur Angli prius cruce Sancti Georgii ordinis, Scotae vero cruce Andreae, ab unione tamen crux rubra S. Georgii et alba S. Andreae conjunctae sunt in vexillis; princeps Valliae utitur proprie regio scuto; quod tamen differt, quod superne non corona, sed galea plumis tribus struthiocamelinis ornata, et symbolum illius est Servio. 9 Aulica pompa (Etiquette) plurimum consistit in aulicis officialibus; praecipuum archimunus fuit olim aulae praefectoratus (Lord hic steuard); hanc tamen dignitatem reges ob altercationes vacuam reliquerunt. 10 Pro actu tamen coronationis, cum officium habeat, rex regni cancellario defert hoc munus pro solo actu coronationis; hodie ergo summus archiofficialis est Cancellarius regni (Lord hic chansellier) qui est sigilli magni conservator; si vacet dignitas haec, sigillum conservat a rege denunciatus alter. 2--o) Est Magnus thesaurarius; a temporibus Georgii Primi hoc munus per 5 commissarios exercetur, senior ex illis gaudet dignitate hac. 3--o) Est Praeses Consilii intimi; tempore Caroli Primi abolita est haec dignitas, Carolus 2. creavit rursus praesidem. 4--o) est sigilli privati Conservator seu sigilli secreti. 5--o) Est dignitas Magni camerarii; haec hereditaria est stirpi Ancastriae. 6--o) Connetabilis (ex Comes stabuli, seu agason magister); haec dignitas a multis annis vacat, et tantum tempore coronationis suppletur. 7--o) Magnus mareschallus, seu praefectus copiarum; haec est hereditaria stirpi ducum Nordfolcc. 8--o) Magnus admiralis, seu architalassus. 11 Has dignitates rex pro arbitrio cuicunque confert, et non ad dies vitae, sed pro regis arbitrio in regula, exceptis hereditariis; hi archi-officiales praecedunt omnes duces, nisi sint hi ex sanguine regio. 12 Ceteri tamen archiofficiales exceptis primis quattuor praecedunt tantum proceres suae classis.

2.1 Scotia olim habuit etiam 8 archiofficiales: cancellarius magnus, thesaurarius magnus, sigilli magni conservator et secretarius supremus; dein supremus archivarius, procurator, thesaurarius secundarius, et secretarius secundarius seu tribunalium secretarius.

3.1 Praeter archiofficiales sunt aulae officiales: aulae praefectus Lord Stevard (Oberst-Hofmeister); supremus aulae camerarius; supremus stabuli praefectus; supremus rei bestiariae praefectus; camerarium primus. 2 Dein ceteri camerarii; preter saecularia officia sunt duo aulica ecclesicastica, nempe: decanus sacellae regiae, qui est episcopus; huic subest vice-decanus, quem eligit decanus; secunda est dignitas magni elemosinarii, qui subelemosinarium habet adnexum; initium huius officii est quod reges per tales elemosinas distribuerint; hi officiales comparent in maxima pompa cum rex publice comparet cum aula sua.

4.1 Ordines equestres in Anglia sunt tres. 1--o) ordo Sancti Georgii qui etiam periscellidis caeruleae ordo; Angli asserunt '349. ab Eduardo 3--o fundatum esse hunc ordinem; patronus ordinis est eques Sanctus Georgius, qui etiam effigies est huius ordinis in opere aureo encaustico expressus; geritur ex ligula caerulea lata pendens, quae per sinistrum humerum pendet ad latus dextrum; diebus solemnibus ex catena aurea geritur; articuli catenae referunt rosas albas et rubras, et convectuntur nodis Gordiis; praeter haec gerunt ligulam caeruleam augustiorem, quae in pede sinistro infra genu portatur; huic ligulae insutum est aureo labore nebulo, qui male cogitat; ordinis huius magnus magister est rex, equites sunt 25, differentia nulla est inter omnes; summis personis confertur tantum. 2 Secundus est ordo trium coronarum, quem fundavit Henricus 4. Hic ordo per 2 secula extinctus haesit, sed hoc seculo per Georgium primum restitutus est, qui etiam ad 36 defixit numerum equitum; magnus magister est rex; insigne est sceptrum cum 3 coronis, dein rosa cum carduo in lamina aurea, cum symbolo 3a juxta in uno; geritur ex rubra ligula lata ex humero dextro in latus sinistrum; hi duo sunt Anglicani ordines. 3--us est Scoticus; et est ordo Sancti Andreae, qui etiam der Distelorden dicitur; Jacobus 5. rex Scotiae 1596. fundatus est !,

in hoc ordine sunt 12 equites; magister magnus est 13, ad imitationem 12 apostolorum et Christi; exspiravit jam ordo hic; Anna tamen regina restauravit ordinem hunc anno 1703, Georgius 1. ipsum confirmavit; insigne illius est S. Andreas cum radiis aureis in alba cruce Andrei, geritur ex catena aurea, cuius anuli referunt ramos et folia vitium colore viridi opere encaustico; symbolum est Nemo me impune lacesset. 3 Insigne huius ordinis ex ligula viridi geritur ex humero sinistri ad dextrum latus, et tantum nobiles Scotae possunt acquirere hunc ordinem.

5.1 Residentia regum Angliae olim fuit Londini, Scotiae vero Edinburgae, hodie vero sedes regum omnium 3 regnorum est Augusta Tribunantum seu Londinum; originem huius urbis referunt ad [annum] 2945 orbis annum, interim origo non est certa; scriptores maximam et populosissimam nec non opulentissimam praetendunt totius orbis urbem; sita est in latere septentrionali fluvii Tamesis, in amoenissima regione in comitatu Midelseks; constat ex 3 partibus: ipsum Londinum antiquum, 2. Abbatia Vestmonasteriensis, et opidum Sudvark; in Londinensi urbe resident potissimum mercatores, opifices, artifices; Vestmünster occupant nobiles et rex; in Sudvark nautae et piscatores. 2 Londin et Sudvark habent communem jurisdictionem Londinensem, sed Monasterium est jurisdictionis abbatialis.

6.1 Magistratus Londinensis in festo S. Michaelis eligitur; ei praeest Lord Major, qui 24 Altermänner habet; praeter hos 231 membra sunt in Senatu exteriori; regimen huius senatus habet similitudinem cum monarchia totius regimine; in abbatia abbas Vestmonasteriensis praeest per delegatum magistrum qui constat ex Hikstebard seu praeside, dein Unterstebard, Hocbailiff, quibus 14 senatores adjunguntur.

7.1 Peripheria civitatis Londinensis ad 4 milliaria computatur; ad 7000 platearum computantur, et 120 000 domorum privatorum; impopulatio ad unum 1 000 000 computatur; in 135 parochias divisa est civitas. 2 Aedes publicae Londini sunt: antiqua regia (Vitehall), quae juxta Tamesim sita est; in hac reges antiquitus residebant; 1698. conflagravit hoc pallatium; in hoc palatio rex audientiam solemnem praebet legatis exteris, et libellos a statibus ad se directos excipit rex; in hac aede capite plexus est rex Carolus. 2--o) est regia Sancti Jacobi, quae S. James dicitur, haec in Vestminster hall sita est et est residentia moderna regia, ab Anna regina fundatum; adest ecclesia aulica splendidissima S. Jacobi. 3--o est Sommersets huse (hause). 4--o est aedes parlamenti, sola major 170 pedes habet, latitudo 148 pedum, et quidem citra ullam columnam; in hac sala conventus solemnes habentur; in hac aede etiam Bibliotheca conservatur. 5--o est Domus praetoria, amplissima. 6--o Turris Londinensis Tower (Tauer); nomine huius turris venit collectio plurium aedium quae moenibus cincta sunt, in quorum medio eminet turris alba; hic fuit antiquissima sedes regum, sed modo armamentarium, domus monetaria, archivum regni, et clenodia regni conservantur, nec non omnes ii incarcerant, qui contra statum delinquunt; 60 tormentis munita sunt moenia, gubernator illius est magni momenti homo. 7--o Basilica mercatorum (Börse), in qua aedes mercatores conveniunt negotiorum suorum gratia; hanc 1566. Thomas Gressham fundavit, sed conflagravit jam et restaurata est per mercatores; inferius sunt 200 officinae mercatorum et copiosae camerae. 3 Domus feloniaria, correctionis, mente captorum, orphanotrophium, carcer publicus (Nefgatae) sunt nobilissimae aedes quibus 500 aedes accedunt, ex quibus eminet ecclesia cathedralis S. Pauli, maxima in orbe post S. Petri ecclesia. 4 Duo pontes etiam commemorari debent, qui Londinum cum oppido Sudvark conjungunt per Tamesim, qui 30 pedes in latitudinem et longitudinem 800 habet et 19 arcubus imminent, et aedibus utraque ex parte aequalibus ornatae sunt. 5 Alter pons hoc saeculo confectus est, et conjungit Sudvark cum Vestmünster; portus etiam commemorari debet, qui ultra 1000 navium capax est.

8.1 Urbs Londinensis habet suos dies festivos; die 30--a Januarii est dies paenitentiae in memoria decollationis Caroli regis; 29--a Maji est gaudiosa dies, qua memoria introducti Caroli 2--i celebratur; 2--a Septembris est dies luctuosa, qua incendium enorme fuit; 29--a Septembris eligitur consul; 5--a Novembris celebratur detectio conjurationis pulverariae; 27. Novembris celebratur dies natalis Elisabethae reginae, hac die effigies pontificis cum ludibrio circumlata comburitur, una cum effigie praetendentis ex linea Stuard.

9.1 Palatia aestiva pro regibus habentur 4; 1) Kensington prope Tamesim, hoc Vilhelmus 3 fundavit. 2) Hampton Kur, ad 3 miliaria ab urbe ad Tamesim, fundavit cardinalis Thomas Volsejus. 3) Richmundia in Comitatu Suriensi juxta Tamesim. 4) Vindsor ad Tamesim quoque; in hoc moderna familia regnans se distrahit in aestate.