CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 321215 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/321215.

Nodus 321215 in documento baric-a-stat.xml


§ 3--us De Legibus fundamentalibus.

1.1 Leges fundamentales Angliae sunt sequentes:

1--o) Commonlaw seu Communis Lex; hoc nomine continetur complexus legum antiquissimarum. Leges has colligi curavit Eduardus saec. 11--o; hoc codice leges municipales complectuntur, sed etiam leges consuetudinariae et fundamentales irepserunt.

2--o) Est Charta Libertatum, quae Latino sermone saec. 12--o a Henrico Clerico edita est, et est confirmatio privilegiorum antiquorum.

3--o) Est Charta Magna Libertatum, hanc 1215. edidit Joannes rex Sine Terra, et eam filius eius 1225. confirmavit; Magna dicitur, quia ampliora jura conceduntur ea statibus.

4--o) Est Constitutio quae Petitio juris compellatur, et 1628. per Carolum 1--um confirmata est; dicitur Petitio, quia dicebant Angli laesa esse jura sua per priores reges, ergo petebant restitutionem.

5--o) Huc pertinet Jusjurandum quod Test appellatur et a Carolo 2--o anno 1673. inductum est; hoc excluduntur omnes a muneribus qui ecclesiae episcopali addicti non sunt.

6--o) Constitutio, quae Habeas Corpus dicitur; haec 1679. edita est, qua peculiaris praerogativa conceditur nobilibus et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti nemo incarcerari potest, nec per regem.

7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689.

8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes factae sunt 1701.

9--o) Tractatus Unionis, qua duo regna Scotiae et Angliae incorporata sunt.

2 Ex his legibus dimanant diversa juris publici capita; nempe regnum est hereditarium, obtinet indivisibilitas monarchiae; ordo successionis est cognaticus, obtinet jus primogeniturae, obtinet denique jus repraesentationis; feminae ergo habent praerogativam prae maribus in linea recta, quae est cognatica successio. 3 Successor in omnia jura defuncti antecessoris ipso facto succedit, citra omnem ritum et coronationem, proin per nativitatem accipit omne jus; nam cum princeps Valliae per regem declaratur, jam per status praestatur homagium ut futuro successori et regi. 4 Dum in ordine successionis dubium enascit, parlamentum habet jus discutiendi et determinandi successionem; immo parlamentum putatur gaudere etiam jure mutationem faciendi in ordine successionis; sic scimus stirpem Stuardam exclusam esse, scimus per parlamentum statutum fuisse ne catholicus in Anglia regni hereditatem capessere possit. 5 Anni minorennitatis ante Henricum 8. determinati non erant, sed hic voluit

testamento suo ut filius eius usque 18 annum maneret sub curatela. 6 Dein anno '751. defixa est per parlamenti confirmationem 18 annis; idem etiam '765. anno determinatum est; regis arbitrio relictum est tutores et regentes declarare per testamentum; ubi autem rex non determinat, parlamentum solet eligere; reges absentes vel impediti ipsi reges constituunt regentes, plerumque uxores suas, si vero in morbum gravem vel maniam incidat (uti contigit moderno regi Georgio 3--o), eligit parlamentum; si conjuges non adsint, raro committitur singulari personae gubernium, sed collegio virorum illustrium, qui vel a rege vel a parlamento eliguntur. 7 Regentes diversis utuntur titulis: protectores, Lord Gardyieng compellantur. 8 Inauguratio licet jus novum non tribuat, tamen semper locum habet maxima cum solemnitate in Abbatia Vestmonasteriensi; postquam inaugurationem publicatur rex [solemniter] in praecipuis totius monarchiae civitatibus coronatur solemniter in praesentia statuum; rex facit sponsiones, quibus jura et privilegia sarta et tecta conservare velit, sequitur dein jus jurandum formula generali; accedunt eum dein praelati et eum exosculatur, dein ungitur sacro oleo rex, postea archiepiscopus Cantuariensis et primas regni eum coronat; post hoc proceres seu Lord praestant juramentum fidelitatis et obedientiae, dein eum exosculantur in gena sinistra; accipit dein sacram cenam, servatur dein contio, post hanc praeces funduntur, et sic actus coronationis terminatur. 9 Etiam apud Anglos solet regina, si adsit, honoris gratia coronari. 10 Clenodia regni Anglici sunt: duae coronae, una, qua sanctus Eduardus Confessor coronatus est anno 1046, haec imperialis dicitur. Alia est corona status (Staatskrone); hac corona cinctus comparet rex cum regina coronatur imperiali corona. 11 Sceptra tria, unum cum cruce superne; alterum habet columbam albam; tertium est baculus sancti Eduardi. 12 Gladii tres, quibus praecingitur. Unus gratiae gladius et curtana dicitur, quo ei potestas gratiam dandi confertur; alii duo sunt gladii iustitiae, unus pro rebus profanis, alter pro rebus et negotiis ecclesiasticis.

2.1 Forma regiminis in Anglia secundum aliquos est limitata, secundum aliquos mixta, sed cui definitio horum vocabulorum clare constat, videbit non limitatam, sed mixtam esse formam regiminis; jura enim majestatica sunt mixta, sunt divisa inter regem, curiam superiorem, et inferiorem; non obstante tamen restrictione regis conspicua sunt tamen eius jura; et quidem leges per parlamentum latae sine regis confirmatione vim legis non habent, et provisio per regem facta in curia inferiori examinatur primo; si rejiciatur, nunquam legem efficiet; si adprobetur, tunc a curia superiori investigatur; etiam haec rejicere potest; si non placeat ei, regi propria est executio legum independenter; regis est praecipua officia et munera conferre independenter, et ad arbitrium suum, omnes militares dignitates confert rex, omnes ordines, titulos, nobilitatem, omnes ecclesiasticas dignitates; nomine regis exercetur omnis jurisdictio tam criminalis, quam civilis et ecclestiastica; gaudet jure aggratiandi; utitur jure conferendi jus repraesentationis, seu jus sessionem habendi et votum ferendi.

3.1 Jura maiestatica externa exercet independenter circa legationes foedera, bella et pacem; interim expensas pro bello parlamentum inferius resolvit; si tamen suis sumptibus gerere velit et possit, nemo oberit ei; generatim ergo in omnibus, in quibus rex lege restrictus non est, in iis illimitate jura maiestatica exercet; regi competit etiam jus parlamentum, quod ipsi non placet, dissolvendi et dimittendi; dein habet enim jus procrastinandi, seu differendi parlamenti sessiones, et tandem habet jus cassandi parlamentum, seu deputatos jure suo privandi, et tunc communitates alios mittere debent. 2 Deputati in regula septem annis in parlamento sedere possunt, post hos elapsos novi deputati mittuntur. 3 Gaudet jure proceres convocandi. 4 Per leges rex Angliae est heres ultimus omnium suorum subditorum. 5 Rex reputatur Dei vicarius esse, declaratur per leges esse infallibilis et omnes errores ministris imputantur; eius persona est sanctissima, et, ut Angli dicere solent, sola cogitatio eum occidendi inter maxima crimina reputaretur; praerogativas regum appellant sacra sacrorum Deitatis Anglicanae Diadema.

4.1 Conventus statuum in Anglia appellatur Parlament; aliqui per parlamentum intelligunt regem, superius et inferius parlamentum seu

curiam; interim cum rex aperte habeat jus parlamentum convocandi, cassandi etc. dicendum per parlamentum intelligi tantum conventum ordinum, seu duas curias; in his ergo omnes congregantur, qui nomine statuum veniunt; in curia superiori congregantur stricte sic dicti pares curiae seu Lords, qui vel ecclesiastici vel profani sunt; ex profanis tantum capita familiarum habent jus sessionis; ex ecclesiasticis sunt duo archiepiscopi et 24 episcopi Angliae et Scotiae; hae tamen duae classes non formant duos status, sicut in Hungaria, sed unicum statum, proin nulla est aemulatio, nulla invidia; saeculares jure hereditario gaudent hac praerogativa, ecclesiastici vi officii sui habent eam; saecularis tamen solummodo tempore majorennitatis, nempe 21--o aetatis anno, gaudet hac praerogativa, dein debent esse Helveticae confessionis et quidem episcopales; ex Scotia tantum 16 eliguntur per ceteros Lords, qui nomine omnium intersunt parlamento. 2 Generatim numerum parium non habentur definitus quia rex pro arbitrio jam pluribus, jam paucioribus confert. 3 Praeter hos adhuc sedem in curia superiori habent 12 iuris periti qui tantum vota informativa, non autem decisiva habent. 4 Caput curiae est cancellarius regni, qui etiam tantum informativo voto gaudet; deciditur pluralitate votorum.

5.1 Curia inferior complectitur deputatos communitatum, nempe communitatum urbium et oppidorum, quibus concessum est hoc jus. 2 Communitates deputatos suos pluralitate votorum eligunt, nempe eorum qui possessionati sunt vel aedes et certos reditus habent; eliguntur autem solemniter et plerumque marchiones, duces nempe tales qui jure voti et sessionis non gaudent in curia superiori; ibi enim tantum primogenitus gaudet jure voti in superiori curia; in hac curia inferiori tam Angliae, quam Scotiae deputati locum habent; tota curia inferior venit nomine communitatis et efficit unum statum, inclusive cum statu rustico. 3 Curia superior ultra 200 subjecta non extenditur; curia inferior complectitur 80 deputatos comitatum, urbium vero 389 deputatos, duarum universitatum 4

legati, 8 portus maris mittunt 16 viros; 18 comitatus Valliae mittunt totidem deputatos, dein urbes Valliae mittunt 12, proin omnes simul sunt 513 !. 4 Ex Scotia veniunt 30 deputatos, urbes et oppida mittunt 15; proceres evocantur nominatim omnes; deputati vero generatim evocantur; in Scotia Lords nominatim non evocantur, qua tantum 16 mittuntur ex omnibus, sed generatim evocantur. 5 Electio deputatorum fit certo ritu et pluralitate votorum, eligentes debent esse incolae eius loci, debent fundos et certos reditus habere; idem etiam de eligendis intelligi debet, sic deputatus Angliae eligi non potest, nisi 600 Lib. sterling proventus habeat; urbanus vero deputatus debet 300; diurna enim deputati non habent in Anglia, prout in Hungaria, sed Scotae habent diurna; rex pro lubitu suo convocat quomodo quorsum, et quotiens ipsi placet parlamentum, urgente nempe bono publico; jam a saeculis in palatio Vestmonasteriensi Londini congregatur. 6 Prima die praestatur jus jurandum; curia superior praestat duo juramenta, nempe Test, quod 1664. introductum est, ipsa est professio fidei juxta ecclesiam episcopalem. 7 Secundum est quod 1702. introductum est, quo stirpi Stuard abjuratur omnis fidelitas. 8 Curia inferior praeter haec duo jurat etiam juramentum Alegiancae, quod est homagii praestatio, 1606. inductum; aliud est juramentum Supremaciae, quo regem supremum caput ecclesiae recognoscunt; quod 1534. inductum est. 9 Die sequenti rex per cancellarium praecipit ut curia inferior eligat oratorem, qui nempe negotia moderatur in inferiori curia; hic permanet in regula per 7 annos. 10 Post hoc habentur sessiones ambarum curiarum in una sala, comparet rex corona domestica et purpura praecinctus, stipatus ministris suis, oratione ipsos salutat, commendat salutem, et facit suos provisiones, dein abit; status vero separati respondent ipsi et gratias agunt pro salutatione; hoc responsum, vulgo Danksagungs-Addrese, per deputationem solemnem submittitur regi; alias rex nunquam comparet in parlamento, sed si peculiaris provisio ardua facienda est, comparet etiam in parlamento; tandem comparet cum provisionibus decretis vim legis tribuit; ultimo in abolitione vel cassatione comparet etiam rex. 11 Curiae superioris membra gaudent jure vota sua et sessionem in sua absentia aliis deferendi, prouti est apud nos absentium tabula; deputati curiae inferioris non accipiunt instructionem a suis comitatibus, sicut in Hungaria, hinc proprio arbitrio concludunt in bonum civitatis, et communitates consentire debent, quia hi repraesentant totum populum, a quo tamen instructio haberi non potest tam facile, sicut apud nos, ubi tantum comitatus ipse dat instructionem. 12 Et haec est organisatio Parlamenti Anglicani. 13 Per totum tempus parlamenti omnia eius membra gaudent immunitate maxima, et excepto casu perduellionis violari et incaminari ! nequeunt, proin et reali et corporali immunitate gaudent; omnis habent jus promotiones faciendi in parlamento circa quodcumque objectum; praecipua potestas parlamenti se exserit in jure legum ferendarum, et tributorum imponendorum. 14 Quotiescumque in Anglia vel de condenda nova legs !, vel abolienda antiqua, vel interpretanda lege agitur, semper id cum consensu utriusque curiae fieri debet. 15 Ius tributorum curiae inferiori destinatae est, et quidem quotannis. 16 Bill est provisio in stilum deducta sed non confirmata. Parlamentsakte est confirmata per curias et ipsum regem Bill. 17 Provisio in utraque curia approbata per regem confirmatur, et sic vim legis habet; omne decretum parlamenti vel est publicum vel privatum, vel versatur circa tributa; dum bulla est publica, rex eam confirmat formula Gallica: le Roi le Voi (rex vult); si est privata bulla, confirmat: soi comme ile desirer (sit prout desideratis). 18 Si est circa reditus: le Roi remersirse lo so soujet, accept leur bene volens, et osi le vau (rex gratias agit fidelibus subditis suis, acceptat eorum benevolentiam, et desiderat id ipsum.) 19 Si bulla quaedam rejiciatur per regem: le Roi savisra (rex curabit se informari); huius tamen formulae jam ab antiquis temporibus usus non fuit in Anglia, nam reges habent jam modum ante tempus supprimendi sibi odiosas bullas; et hinc merito Angli gloriari possunt quod nulla lege moderentur nisi quam ipsi condiderunt; dein quod nulla ferant tributa, nisi quae ipsi sibi imposuerunt. 20 Parlamentum custos est legum fundamentalium, libertatisque nationis in his fundatis; hinc si deprehendatur quis leges fundamentales violasse, vel libertatem infregisse, parlamentum hoc contra ipsum procedet; rex tamen, cum infallibilis sit, non subesse hinc judicio, sed ministri eius incusantur. 21 Accusator est Curia inferior, superior est

iudex in omnibus publicis accusationibus, et in omnibus causis, quae respiciunt pares Curiae superioris, et quidem tam ecclesiasticorum, quam saecularium. 22 Per supra memoratum decretum Habeas Corpus libertas Anglorum firmata est, Lettre Cachete sublata, quae erant epistolae clausae quibus inarrestabantur viri praestantissimi quin processus ipsis formaretur; apud Gallos originem habuerunt, sed modo et ibi sunt prohibitae. 23 Iura haec et immunitates fere omnes etiam Scotis sunt communes; in religione tamen est differentia; nam in Scotia est hierarchia secundum Genevensem ecclesiam, nempe synodos; Scotia habet etiam proprias leges municipales, omnes tamen leges post unionem incorporativam latae sunt communes. 24 Hybernia habet suas distinctas leges, et per proregem gubernatur. Leges condere potest tantum illas, quae non praejudicant legibus et commodo Anglorum et Scotorum. Leges tamen Angliae non respicit Hybernia, nisi specifice id exponatur.

6.1 In Anglia duae sunt factiones, Anglica et oppositionis; hae duae factiones antiquissimae sunt originis, et ex altercationibus religionis originem suam habent, uti ex historia Jacobi primi et 2--i scimus; hae factiones sunt summe necessariae ad impediendam degenerationem regiminis formae; ipse filius primogenitus regis princeps Valliae est membrum factionis oppositionis.

7.1 Nobilitatis classes apud Anglos copiosae sunt; tota natio Anglicana usu consuetudineque dividitur in nobilitatem eminentem, in nobilitatem, et in communem plebem. 2 Proprie tamen et per legem tantum in nobilitatem et communitatem dividitur Angliae populus, et quidem ad nobilitatem pertinent tantum Lords seu pers Curiae, ceteri omnes communitatis nomine veniunt (Nobiliti et Comonalti).

8.1 Inter nobiles eminentiores habentur diversi praerogativae gradus, quos titulus determinat, dux, marchio, comes, vice-comes, baro; juxta hos titulos inter se diversis honoribus et praerogativis utuntur; antiquitus barones erant omnes proceres generatim, sed successive alii tituli recepti sunt; hi omnes titulo Lords gaudent, quod Dominum denotat; tituli hi

per solemne diploma a rege acquiruntur, cum prerogativa paris Curiae, et tunc plerumque acquirunt praedicatum, ab urbe vel praedio suo quodam; hic conspicuus titulus tantum ad primogenitum filium transit, qui etiam tantum jure sessionis et voti gaudet in Curia superiori; stirps Marlborug habet pro utraque stirpe hunc titulum, exstincto nempe sexu masculino. 2 Praerogativa ergo haec est solummodo personalis in Anglia neque inhaeret bonis et praedium nobilitare non nobilitat alium, sed quivis possidere potest illa bona, non sicut in Hungaria.

9.1 Ceterum hi tituli non passim distribuuntur; bona solummodo in primogenitos derivantur; possunt tamen dividi cum consensu primogeniti; habentur tamen bona allodialia, quae majoratui non subsunt, quae etiam ad feminas derivantur; si haec non adsint, accipiunt ceteri Appanagium, seu annuam solutionem a primogenito.

10.1 Hodie ex abusu ducum et marchionum omnes filii appellantur Lords, apud ceteros vero tantum primogeniti; filiae ducis vel marchionis vel senior filia comitis et ceterorum Ladis (ladi) compellantur. 2 Fit ut hi Lords plures titulos habeant, quia retinent ad maiorem titulum elati priorem titulum, et hi tituli dein dividuntur inter complures filios secundum aetatem, ita ut senioribus maiores tituli concedantur.

11.1 Omnes proceres hi sunt vasalli regis, et homagium regi praestare debent propter bona. 2 Hae dignitates et bona originaliter tantum bene merentibus concedebantur, tardius per abusum etiam pecunia vendebantur; qui abusus quam maxime sub Jacobo primo invaluerunt.

12.1 Archi-officiales gaudent praerogativa honoris cum ipsis proceribus eminentioribus, sed sessionem et votum non habent in Curia nisi prius tales sunt pares; praelati tamen, episcopi, et archiepiscopi ipso facto accepti oficii sui sint pares Curiae, ad descendentes tamen episcoporum non transit haec dignitas, sed est stricte personalis. 2 Nobiles inferiores etiam diversos habent gradus nempe Knicht Baronets (ex Ger. Knecht); erant enim regis vassali; hos Jacob I. induxit pro 1000 Ł Ster.; praerogativa est restricta ad primogenitos. 3 Dein sunt Bannerets (Banner Herrn), sunt sicut equites aliarium gentium; hi utuntur titulo Sir cum prioribus, nempe Baronets. 4 Alii sunt proprie equites qui Knikt bakelurs vocantur, hoc titulo gaudent etiam ignobiles in oficiis aut aliis honestioribus opificiis constituti, uti celebres horopei, mercatores etc; alii sunt Eskir (Schild Träger); hi audent gestare scutum nobilitare. 5 Alii sunt Gent le mens (Sánt le mán), vulgo nobiles; haec praerogativa competit cultioribus civium classibus, qui nobilitate cetera non gaudent. 6 Freholders sunt adhuc media classis inter plebem et nobiles, huc pertinent omnes, qui fundum aliquem innobilem titulo proprietatis possident. 7 Copiholders etiam huc spectant, qui nostris arendatoribus sunt aequales; nobiles hi Angliae praecedunt nobiles eiusdem generis Scotiae, et hi vicissim nobiles Hyberniae, quae per tractatum unionis definita sunt. 8 Per Gentri intelligunt totum populum Anglicum exceptis paribus seu proceribus. 9 Causae controversae circa genealogiam, scuta et lineas definiuntur per heraldicum judicium (Wappen-Gericht) 9 Servitus in Anglia locum non habet, nullus est glebae adstrictus, sed omnes sunt liberi.