CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 320065 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/320065.

Nodus 320065 in documento baric-a-stat.xml


1.1 Notio statisticae in sensu lato est habitus attributa civitatum ex fontibus suis cognoscendi, recte de iis judicandi, et eam ad casus obvenientes applicandi. 2 Aliter dicunt statisticam esse notionem eorum, quae in statu civitatis memorabilia sunt, proin et quae historice et quae politice sunt memorabilia, proin ea, quae effectus suos exserunt in finem civitatis, sive hi effectus sint boni sive mali; solum ergo historica notio, ut aliqui putant, non sufficit ad statisticam, sed haec notio debet etiam esse philosophica, secus exiguus habebitur usus eius; proin omnes causae, origines et fontes rerum sciri debent; usum et applicationem earum rerum facere posse debeo, omnis enim scientia utilis esse debet.

2.1 Fontes ergo statisticae sunt tres: historia, descriptio status praesentis et scientiae politicae. 2 Res praesentes originem suam habent in facto aliquo praecedenti; historia est ennaratio factorum horum praesentium et praeteritorum, ergo historia vera est fons statisticae, ex hac enim causae rerum praesentium rescientur. 3 Descriptio status praesentis est etiam fons, nam res a nobis remotis scire non possunt, nisi per visum apud peregrinantes, aut per lectionem eorum, quae scripta sunt de iis; sic statum Hispaniae tantum ex scriptis aliorum, et auditu noscimus. 4 Scientiae politicae nos adjuvabunt in ferendo judicio de statu civitatum; medio earum discernemus quid bonum, quid malum sit, aut quid fieri hic vel ibi debeat, quid intermitti. 5 Per statum civitatis intelligimus complexum proprietatum, determinationum, quae civitati qua civitati competunt. Proin res indifferentes, quae influxum in finem civitatis non habent, huc non spectant. 6 Objecta ergo, quae nos interressabunt, sunt diversa: numerus

incolarum, regiminis forma, religio, clima, mores civium, educatio eorum, libertas civilis et religionis, occupatio, artes et scientiae, status rei rusticae, commercii, fabricarum et manufacturarum, verbo omnia, quae statum praesentem civitatis alicuius ex bona vel ex mala parte cognoscendum praebent, ut bona immitari, mala fugere possimus et declinare. 7 Causae harum rerum aliae erunt physicae, aliae morales, aliae necessariae, aliae accidentales, aliae internae, aliae externae; omnia haec objecta et eorum causae quaerendae erunt vel in territorio civitatis vel in statu incolarum; ex his enim duabus partibus essentialibus constat status totius civitatis.

3.1 Ipsum ergo territorium cum suis qualitatibus considerabimus; 2--o) incolas; 3--o) horum jura et qualitates; 4--o) peculiaria remedia felicitatem gentium promovendi. 2 Ad notitiam territorii pertinent situs et limites, extensio, qualitates politicae teritorii et naturalis constitutio et indoles. Situm territorii cognoscemus, si peragraverimus provincias et civitates, aut rite ordinatas mappas inspexerimus; hae tamen mappae debent esse rite confectae. 3 Amplitudo, seu extensio habebitur ex cognita longitudine et latitudine hisque inter se multiplicatis; accuratio quidem mathematica non habebitur, sed pro politica sufficiet; indoles terrarum cognoscetur ex temperie aeris; eo enim frigidius erit clima, quo magis ad polos adjacet provincia, et eo calidior, quo magis ad aequatorem; faciet tamen differentiam etiam naturalis situs provinciae, e. g. montes, vel planities, venti frequentes spirantes juxta certam directionem. 4 Montosa territoria aeque discerni debent a planis, haec enim pro politico magnam differentiam facere possunt; item et fluvii mariaque, vulcani. 5 Fertilitas glebae bene considerari debet, major enim vel minor productorum quantitas maximum influxum habet in statum civitatis, nempe productorum necessariorum et utilium, non superfluorum et inutilium. Soli fertilitas alia est naturalis, alia artificialis; ad fertilitatem soli pertinent omnia tria naturae regna, tam animalium, quam vegetabilium, et mineralium.

4.1 Territoria generatim dividuntur in provincias, hae in districtus, hi vero in civitates et rus dividuntur, seu in oppida, pagos et villas; territoria dicuntur etiam metropolitana, in quibus tota civitas fundata est, alia sunt unita, quae accesserunt tardius; unio haec alia est incorporativa, ubi adest

communio omnium jurium cum metropolitana provincia, alia sunt adnexa tantum territoria, in quibus communio jurium non habetur, sed vel retinentur antiqua jura, vel communi consensu alia statuuntur. 2 Aliud territorium est subjectum, in quibus ex gratia subjectoris solummodo habentur jura; haec diversitas ibi habet locum ubi territorium metropolitanum gaudet favoribus et privilegiis amplis; in statibus vero despoticis haec divisio locum non habet.

5.1 Alterum objectum civitatis sunt incolae. Hi vel suas terras excolunt, vel alterius territorium occupant. Postremo hoc modo omnia modo florentia territoria enata sunt; extrusis enim antiquis colonis Hungari, Galli, Angli etc. invaserunt regna seque ibi fundarunt. 2 Incolae noscuntur 1--o) ex corporis constitutione; 2--o) ex indole animi; 3--o) ex linguae suae perfectione; 4--o) ex numero; 5--o) juxta diversam, quam ad se habent, relationem, proin juxta classes et factiones suas. 3 Constitutio corporis incolarum varium influxum habet in finem civitatis; validi enim et robusti incolae utiles erunt civitati, et numerus eorum facilius adaugebitur. Diversitas haec plerumque a climate dependet, a quo etiam color, temperamentum civium dependet; sic in frigidioribus provinciis saluberrimo aere gaudent incolae, et robusti sunt, in calidis vero provinciis fusci, debiles, morbis perpetuo vexati; sic etiam varia deprehendimus temperamenta apud variorum regnorum incolas; ex hac varietate temperamenti varias virtutes et varia vitia; sic aliud est sanguineum, aliud melancholicum, aliud cholericum, aliud denique phlegmaticum; haec omnia maximum quoque influxum in animum hominum habent; sic septentrionales populi sunt generosi, bellicosi, libertatis amantes, cum meridionales sunt meticulosi, timidi, ad despoticum regimen proclives. Pariter ad res serias, ad scientias aptiores sunt septentrionales gentes quam calidarum provinciarum incolae.

6.1 Gentes aliae sunt moratae, apud quas optinet regiminis forma ordinata, leges adsunt scriptae, apud quas artes et scientiae florent, quae gloriam in vitae integritate et moribus ponunt; sic in Europa plerumque gentes sunt moratae. 2 Aliae gentes sunt barbarae, quae quidem formam regiminis habent, sed leges exiguas aut nullas, apud quas asperos mores, neglectas artes et scientias deprehendimus, quae hospitales non sunt, jure

gentium aut nullo aut severo utuntur, quae exteros despiciunt; tales sunt Asiaticae et Africanae gentes. 3 Aliae sunt gentes ferae, quae nullam regularem regiminis formam habent neque leges, in vitae et morum ruditate vivunt, apud quas exulant omnes artes et scientiae, nullam defixam habitationem, nullum cultum corporis habent; hae etiam nomades, seu migrantes compellantur, utunturque rebus naturae sponte natis.

7.1 Gentes noscuntur etiam ex qualitate linguarum suarum; si enim natio quaedam linguam habeat cultam, ad regulas grammaticae exactam, maiorem culturae gradum supponere debemus apud eam quam apud talem, quae lingua aspera, inculta utitur; hinc florens lingua est indicium certum florentium artium et scientiarum. 2 Lingua alia est matrix, ex qua nempe originem sumunt aliae linguae, quae filiales dicuntur; affines linguae sunt quae ex eadem matre deductae sunt; sic Gallica, Hispanica, Italica sunt linguae affines, quia eiusdem matris Latinae sunt filiae.

8.1 Multum interest etiam numerum civium scire et impopulationem civitatum; verum quidem est quod in nulla civitate deprehendatur omnium possibilium maxima impopulatio; interim maior impopulatio erit signum florentis civitatis, ubi e contra desolata terra ceteris paribus erit signum barbarae gentis. 2 Per eruditos calculatum est in orbe terrarum demptis omnibus aquis quattuordecim milia millionum hominum vivere posse, ubi tamen modo tantum mille milliones vivunt.

9.1 Quod vero impopulatio regnorum eo nondum excreverit, pendet ab erroribus regiminis; causae sunt sequentes: 1--o) frequentia bellorum, haec enim generi humano summe obsunt; 2--o) fames; populis enim belli furore distentis agricultura languescit, hinc diuturni belli certissima sequela erit fames, quae tamen impopulationis summe obest; 3--o) pestis aliique grassantes morbi; 4--o) neglectus commercii, agriculturae, manufacturarum, nam numerus populi semper est in proportione cum occasionibus sustentationum. 2 Huc accedunt aliae dispositiones regiminis, odia religionis causa, celibatus clericorum et militum maxima ex parte, quae omnia impopulationem impediunt.

10.1 Ad cognoscendum populi numerum serviunt calculi politici, nempe census capitum, conscriptio, computatio ex numero mortuorum, quibus omnibus politici et statistae utuntur ad eruendum numerum civium.

11.1 Diximus 5--o) populum noscendum esse ex mutua relatione inter se, quae originem ducit ex diverso statu; incolae nempe unius territorii ex diversitate status, conditionis et classis habent diversam relationem; consequenter sic et factiones noscuntur, si quae adsint.

12.1 Iam status generatim vel est nobilitaris vel ignobilis; illi cives ad quos certi honores, beneficia et praerogativae restringuntur, illi sunt nobiles; qui his non gaudent, ignobiles. 2 Nobilium et ignobilium variae sunt subdivisiones, quatenus nempe praerogativa nobilium magis vel minus est restricta. 3 In Hungaria a parte rei est tantum nobilitas una, abusus et consuetudo invexit modicam differentiam, in titulis, homagiis, praecedentiaque honoris. 4 Apud alias vero gentes invenitur differentia in praerogativa; sic in Germania in comitiis comes gaudet et proprio personali suffragio, alii nobiles tantum curiatis suffragiis.

13.1 Nobilitas apud diversas gentes est realis et personalis; sic apud Turcas, Chinenses est personalis et extinguitur cum persona. Apud omnes cultas gentes est realis, quae ad posteros extenditur, et per solam nativitatem sine ullis propriis meritis adquiritur. 2 Ignobiles alii sunt rustici, alii libertini, alii personae civicae. 3 Alia disparitas inter incolas habet locum ex vario vitae genere; alii enim publica reipublicae munia obeunt, alii pro privata utilitate vivunt.

14.1 Privatae vitae genera sunt multiplicia, et haec faciunt diversas classes, et relate ad haec omnia vitae genera debet esse certa proportio quam statisticus semper prae oculis habere debet. 2 Haec proportio desumi debet partim ex numero totius populi, partim ex fine illius classis, ob quem haec classis civium habetur. - 3 Quod observandum etiam circa factiones. Factio dicitur, dum certus numerus civium opinionem suam circa determinatum objectum separat ab opinione communi, et alios ab opinione sua discrepantes vel persequitur vel impedire studet. 4 Et sicut objecta varia sunt, ita variae sunt factiones; aliae ergo factiones sunt: ecclesiasticae,

militares, politicae; sic scimus in Anglia factiones ecclesiasticas fuisse presbiterianorum, episcopalium et independentium. 5 Politica factio adest in Anglia inter factionem aulicam seu ministerialem et oppositionis factionem. 6 Subinde eiusmodi factiones necessariae sunt ad servandum aequilibrium, et impediendam degenerationem; et hinc fit ut aliae habeantur factiones publicae et declaratae, aliae occultae; occultae plerumque sunt noxiae; etiam attendendum est rectioni civili, ut inter factiones proportio servetur.

15.1 Relatio adest etiam inter subditos et imperantes; tales sunt leges fundamentales, jura et privilegia subditorum; leges municipales et justitiae administratio, cum interna politia; reditus publici; agricultura, manufactura, civium industria, et ex hac enatum commercium; norma monetarum; religionis negotia; educatio, quo pertinent scholae, artes et scientia, et tandem norma haec omnia administrandi.

16.1 Forma regiminis est determinatio personae penes quam est suprema potestas; haec tamen definitio tantum ad tres generales formas extenditur, nempe ad monarchicam, aristocraticam et democraticam. 2 Hinc melius dicitur esse determinatio modi, quo persona determinata imperium exercet. 3 Forma regiminis alia est simplex, alia composita, quae ex tribus supra memoratis formis coalescunt.

17.1 Aliae sunt absolutae formae regiminis, aliae limitatae; absoluta est quando arbitrio personae determinatae nulli limites ponuntur nisi illi limites qui ex societate civili habentur. 2 Systema civitatum erit cum plures a se invicem independentes civitates conjunguntur publicae securitatis gratia.

18.1 Forma regiminis determinatur per leges, quae ideo fundamentales dicuntur. 2 Aliae sunt positivae, aliae consuetudinariae; haec cum pacta mutua sint inter subditos et imperantes, sine mutuo hoc consensu utriusque partis abrogari non possunt.

19.1 Leges hae fundamentales pro diversitate civitatum variant. 2 Gentes e gremio sui certum numerum civium constituerunt, qui invigilarent ne leges fundamentales violentur, coetus hic hominum venit nomine procerum, aut statuum; status non intelliguntur secus, quam

collecti, et hinc est mos status certis temporibus convocandi, ex quibus comitia oriuntur; et hinc reges, qui extra usum positas volebant leges fundamentales, intermiserunt status convocare; sic scimus in Gallia ab anno 1667. non fuisse congregatos status usque ad annum 1789. 3 Per legum fundamentalium non-observantiam degenerat saepe regiminis forma vel in despotismum vel in anarchiam, quorum utrumque pessimum in suo genere est. 4 Despotismus erit, quod imperans pro arbitrio sine justi et aequi ratione in bona et fortunas civium, ipsamque vitam eorum sumit et grassatur; talem tyrranidem in Asia et Africa copiose deprehendimus. 5 Pro ratione civitatum earumque potentiae, diversis utuntur titulis imperantis; sic alter est imperator, rex, archidux, dux, magnus dux, magnus princeps, princeps et comes; pro diversitate titulorum, diversas etiam honoris praerogativas habent. 6 Imperium aliud est hereditarium aliud electivum, praerogativa hereditarii imperii est una certe ex praecipuis quas subditi imperantibus conferre possunt. Lex, secundum quam successores ex una familia habent, dicitur ordo successionis; successio alia est gradualis, cum gradu proximus succedit, alia linealis, cum gradu proximus ex linea descendentium succedit. 7 Alia est agnatica, ubi soli mares succedunt; cognatica, ubi feminae ex linea recta praeferuntur maribus ex linea obliqua; mixta est, ubi hae duae sunt mixtae, in qua nempe et hereditas et electio locum habet. 8 Optinet etiam in successione senioratus, cum aetate senior succedit, sic in linea Keneti in Scotia haec obtinuit successio; optinet etiam maioratus, cum successio habetur linealis et unus in solidum succedit exclusis omnibus aliis; proin maioratus excludit divisibilitatem regnorum. 9 Jus primogeniturae plerumque hodie obtinet in hereditariis successionibus; et quidem ita, ut valeat jus repraesentationis, et tunc tantum transit successio ad laterales, cum nemo adest, qui repraesentet jure primogenitum.

20.1 Regimen hereditarium hodie passim ubique in usu est, ad evitandas molestias interregni aliasque turbas; in regnis electivis adjici solent conditiones, quae mutuo consensu roborantur, et nomine capitulationum veniunt, cuius exemplum in Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum tamen haec clausula multis abusibus locum praebuerit, substituta est ei clausula cassatoria, qua omne id irritum declaratur et nullum, quod contra leges fundamentales fit. 2 Cessat imperium personale per mortem et per abdicationem, quae tamen cum consensu populi fieri debet, quia posset aliquando civitati noxia esse talis abdicatio. 3 Interregnum est, cum nullus adest imperans, tunc gubernabunt interim status et ordines; in casu vero minorennitatis gubernant tutores et gubernatores. 4 Inauguratio est ritus, quo imperans munus suum adit; habet tres partes: praeconisationem, cum per praeconem publicum (Herold) publicatur novi regis electio; coronationem, quae non ubique recepta est; tandem est homagii praestatio, ubi et subditi homagium praestant, et imperans jurejurando promittit se leges fundamentales observare velle inviolatas; haec omnia tantum in monarchicis regiminis formis locum habent, nam in aristocratia et democratia nunquam emoritur imperans, proin nec inaugurari debet.

21.1 Imperantes propriis utuntur titulis ex magnitudine sibi subjectarum provinciarum; propriisque utuntur scutis et sigillis; utuntur saepe etiam jurium conservandorum gratia titulis provinciarum quae aliis principibus pariunt. Sic Romani imperatores reges Hyerosolimitanos dicunt, quamquam Turca possideat eas provincias; rex Hispaniae se dicit archiducem Austriae. 2 Scutum est connexio certorum hyerogliphorum et signorum quibus declaratur eadem dignitas quae titulo declaratur; omnis enim provincia habet suum certum scutum; huc pertinent omnes ritus et pompa nec non caerimoniae quae in aulis principum consuetae sunt ad maiorem auctoritatem et maiestatem principum; quae omnia nomine etiquette veniunt; huc pertinent archi-officiales, aulae-officiales etc. 3 Ipse locus residentiae

habetur defixus in omnibus regnis; locus hic debet esse in medio provinciarum, et in capite omnium provinciarum.

22.1 Ad statisticam praecipue pertinent media securitatis externae populorum, nempe vires militiae, navalis et pedestris, loca munita, praesidia, arces etc, pacta, foedera. Exercitus stabilis semper necessarius est civitatibus, ab hoc enim dependet totum pondus et authoritas principis apud exteros; interim princeps oneri esse non debet pacis tempore subditis suis maiori cum exercitu, hinc per ablicentiationem et capitulationem occurritur huic malo, vel si hoc non, ad minimum tempore pacis ad labores publicos adhibeantur cum magna civitatis utilitate. 2 Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis, nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae, hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. 3 Linealis quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. 4 Si numerus linealium navium sit 10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. 5 Cuivis classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis.

23.1 Naves singulae habent suum ducem, qui capitanei (Schiffskapitän) dicuntur. Commando datur ex Admiralschiff per signa; haec navis, in qua ipse admiralis commendat, distinguitur a ceteris per Admirallflagge; capitanei mandata sua fistula tenui penetranti dant; vox enim eorum non

exaudiretur. 2 Naves gentium distinguuntur per vexilla, Flagge, colorem nationis prae se ferentia. 3 Pro navibus ligna, cuprum, ferrum, cannabis, pix multaque alia requiruntur, quae si domi haberi non possunt, adhuc pretiosiorem reddunt classem.

24.1 Campestris totus exercitus in pedites, equites, et tormentarios generatim dividitur; huc accedunt pontonarii, Pikenirs, Pioners etc. 2 Hi omnes dividuntur in legiones, Regement, quibus praeest singulis generalis; toti exercitui praeest campi marechalis summus, huic subsunt alii marechalli, his subsunt alii.

25.1 Leges et justitia gentium spectant etiam ad statisticam. 2 Leges generatim vel sunt civiles vel criminales; legis utriusque custodes sunt iudices, qui ut sit juris prudens, aequus, cordatus et promptus, summe necesse est; si plures adsint personae in justitia dicenda, dicetur collegium, forum judiciarium, tribunal; fora alia sunt inferiora, alia superiora, alia revisoria. 3 Ad leges civiles pertinent statuta et leges politiae.

26.1 Quintum objectum sunt reditus publici, qui vel ex fundis publicis vel ex privato civium peculio habentur; praedia publica sunt ea bona immobilia quae gentes vel in origine conditae civitatis vel procedente tempore cesserunt imperantibus, ut reditus inde in bonum civitatis convertant; haec domania dicuntur. 2 Coronalia vero bona sunt, quorum reditus ipsi specifice imperanti pro decore aulae suae concesserunt; cameralia vero bona, quae pro publicis necessitatis explendis regi administranda dantur.

27.1 Bona fisci sunt, quae quacunque ex ratione ad fiscum redeunt, et aliis bene meritis concredi debent, proin haec ab utrisque prioribus differunt. 2 Ad reditus publicos pertinent etiam jura regalia, quo spectant montes, fluvii, maria, omnia quae infra terra latent, uti minerae omnes etc. Jus ergo piscandi huc pertinet, praecipue piscatio unionum, auri lotura, jus nauli et telonii; jus veredariorum seu postae, lignationis jus in vastis silvis, quae nullius sunt, jus venationis, fodinarum, monetas cudendi; huc pertinent

monopolia omnia principum, uti lotteria, carta signata etc. Huc pertinent reditus casuales, uti fiscalitates, thesauri, mulctae pecuniariae, taxae.

28.1 Ex peculio civium privato etiam habentur reditus, nempe in subsidium, si reditus superiores non sufficerent; hoc nomine tributi, contributionis vectigalis venit; tributa haec ante omnia ex fundis desumebant, dein etiam ex artibus et opificiis, tardius etiam ex rebus fungibilibus desumebantur taxae, ultimatim per capita taxabantur homines, et secundum facilitates omnes imponebantur civibus taxae; huc pertinent extraordinariae contributiones e.g. Kriegssteuer tempore belli; huc dona gratuita spectant, quae non nunquam etiam exiguntur; huc pertinent debita publica authoritate contracta, quae a civibus tardius solvi debent; huc schaedae bancales, assignationes, quae in casu necessitatis sint, huc lotteriae majores, ollae fortunae nomine principis erectae.

29.1 Sexto est agricultura, manufacturae et fabricae; constitutio civitatum omnium opibus et divitiis quam maxime nititur; fundamentum vero nationalium divitiarum ante omnia in agricultura, et dein in manufacturis, fabricis, et ex his enato commercio consistit; ipsum ergo territorium respiciendum est, num agriculturae favens sit, num res pecuaria florere possit, et sic artes et opificia multiplicari ita, ut omnes ii, qui agriculturam exercere non possunt, se sustentare possint opificiis et fabricis, et sic ipsam agriculturam promoveant et sustineant; accedente dein commercio utrumque florebit, si commercium ita fuerit instructum ut, quantum fieri potest, omnium lucrosissima fiat, lucrum vero augebitur, si producta naturae transformata jam in varias formas vendita fuerint, praecipue exteris.

30.1 Commercium consistit in permutatione in specie, et in emptione et venditione. Aliud est activum, aliud passivum, aliud in continenti fit, aliud in aquis; commercium activum praeferendum est semper passivo, nam in eo lucratur natio vendens etiam vecturas, quod in passivo non adest. 2 Bilanx commercii enascitur si utilitas totius commercii calculetur; persolutio in

commercio fit vel per pecunias vel per cambium; assecurationes et mensae argentariae (Banco) summe necessariae sunt pro commercio. 3 In Banco officio pecunia deponitur per mercatores, et ibi fit exsolutio tantum per transcriptionem, cum nempe uni detrahitur, alteri vero adscribitur certa summa; et hinc alia est Depositen-Bancc, alia Giro-Bancc; et nunc tertia species, nempe Leihbancc, ex quo mutuo dantur pecuniae, enata est. 4 Huc pertinent etiam societates commerciales, ad damna evenientia, per subdivisionem inter plures imminuantur, negotiaque eo facilius geri possint, et, quod summum est, ut sic per plures facilius notabilis summa conferri possit; societates eius modi coalescunt sub publica auctoritate et privilegio principis, lucrum et damnum huius societatis commune est omnibus sociis secundum ratas a se collatas; ratae hae, quas conferre licet, Acciae dicuntur, pro his datur schaeda testimonialis a societate, quod nempe societas haec vel illa huius vel illius acciam susceperit, et haec schaeda dicitur etiam accia. 5 Dividens lucri sunt pro cento illa, quae ex lucro pro quovis 100 obveniunt omni anno, e.g. si lucrum societatis tantum sit, ut 10 / 40, 25 procento portet, tunc haec summa 10 vel 25 erit dividens. 6 Acciae in commercio vices pecuniae subeunt, et circulant, et jam maiorem, jam minorem valorem habent, prout maior vel minor species est lucri pro anno, imo saepe nec eo suscipiuntur in valore, quam habent internum; si nempe societas magna damna habeat aliquo anno, tunc non tantum dividens non adest lucri, sed imo damnum dividitur inter socios, proin acciae non nisi cum Rabat emuntur et recipiuntur, seu cum detractione certae summae ex valore interno. Si vero sit species lucri, emuntur cum Aggio, seu plus datur quam sit valor internus acciae.

31.1 Norma monetarum etiam spectat ad statisticum. 2 Pecunia est aequivalens commune in emptione et venditione omnium rerum usuabile; characteres omnesque qualitates pecuniae abunde in tractatu de commercio audimus; summis imperantibus commissa est cura monetarum ad evitandas fraudes et deceptiones privatorum; imperans ergo effigie vel stigmate suo cavet de pondere et valore interno monetae. 3 Prius enim dabatur purum

aurum vel argentum sine forma in emptione et venditione; cum vero infinitae deceptiones contigerint, necessitas poscebat hoc fide publica fieri.

32.1 Valor monetarum hodie duplex est per abusum, nempe internus et externus; dico per abusum, nam norma monetarum justa exigit ut externus valor interno perfecte sit aequalis; norma haec monetarum seu Müntzfuß determinatur per proportionem unius metalli ad aliud – sic argentum se habet ad aurum sicut 14:1 – dein ex ipso valore interno metallorum; admiscetur tamen monetis aureis et argenteis heterogeneum metallum ad durabilitatem et maius volumen obtinendum; interim aurum et argentum debet manere in integra sua proportione.

33.1 Octavo est negotium religionis; religionem scimus esse modum dei colendi; hic modus diversissimus est. 2 Matrices religiones sunt quattuor: ethnica, Judaica, Christiana et Mahomedana; ex his quattuor procedentibus temporibus diversissimae sectae enatae sunt. 3 Ethnica in Asia orta est, et in omnibus 3 orbis partibus dominatur excepta Europa. Christiana in Asia orta est, modo vero in Europa sedem fixit; Judaica per universum orbem dispersa est; Mahometana dominatur in Asia et Africa. 4 Omnis religio supponit ecclesiam, nam ea est societas ad Deum pari modo colendum inducta; haec tamen societas subesse debet imperio civili. 5 Hinc enata sunt jura imperantium circa sacra, scilicet in negotiis externis religionis, non vero in dogmatibus religionis; conscientiis enim subditorum vis imponi non potest, nec coactio; et hinc heresis certe ut delictum civile considerari non potest, nec apostasia; haec enim omnia circa dogmata religionis versantur, quae tamen imperanti non subsunt, siquidem nullum influxum in finem civitatis habeant.

34.1 Religio maximum influxum habet in finem civitatis; multa enim sunt in imperio civili, quae per religionem suppleri debent; hinc ipsi imperantes scrupulosi esse non debent circa religionum varietates; omnis enim religio erit civiliter vera quae fini civitatis non repugnat, non autem repugnabit si admiserit et docuerit existentiam numinis supremi et immortalitatem animae; ex his enim necessario fluit jam doctrina moralis; civiliter ergo hereticus et apostata erit qui alterutrum ex his dogmatibus rejiceret, nam hic ipso facto fundamentum societatis civilis evertere studeret, proin delinqueret civiliter.

2 Religio dominans est quae peculiaribus privilegiis et juribus gaudet; quae vero non omnibus gaudet favoribus civilibus et privilegiis, dicitur tolerata religio.

35.1 Educatio iuventutis nationalis maximum habet influxum in civitatem, hinc etiam haec statistico interest. 2 Educatio alia est publica, alia privata, alia mixta. Privata pure parentibus committitur. Publica sine influxu parentium fit per ipsam civitatem; mixta est cum parentibus praescribitur regula educationis bonae, et haec a plerisque politicis praefertur duabus aliis educationis speciebus; in finem huius educationis necessariae sunt scholae, quo pertinent universitates, academiae generales et speciales, et scholae inferiores cum gymnasiis. 3 Academiae equestres nobilium etiam huc spectant, in iis enim nobilis juventus omnibus scientiis erudiebantur. 4 Ad sublimiores scientias refertur philosophia, theologia, jurisprudentia et medica. Amoeniores scientias efficit: rhetorica, poesis, musica, lingua et historia. 5 Artes amoeniores differunt a scientiis; nam ars adest ibi, ubi requiritur habitus, opus juxta certas regulas. 6 In scientiis vero opus est habitu certas veritates demonstrandi. 7 Artes liberales seu amoeniores sunt quarum regulae sunt magis compositae, et quarum principia ex scientiis amoenioribus desumuntur. Illiberales sunt, quarum regulae et principia sunt simplicia. 8 Liberales artes sunt: pictura, sculptura, musica etc. Ad illiberales pertinent omnia opificia. 9 Ad excolendas artes et scientias speciales academiae et societates plurimum conferunt e. g. pro excolenda lingua patria etc. 10 Academiae artium liberalium ad eandem normam instruuntur. 11 Ad omnes scientias et artes plurimum confert typographia, qua mediante libros charta levi pretio habemus, et scientiae facile propagantur. 12 Ipsa bibliopolia multum conferunt ad propagandas scientias.

36.1 Ad negotia regni moderanda cum ipse imperans non sufficiat, necesse est adhibere alias personas easque vel singulares vel collegia integra; hi viri sint apti et idonei ad negotia sibi commissa moderanda; et hi plerumque nomine consiliariorum status veniunt. 2 Primarius minister

est, quem imperans peculiariter distinguit ex ceteris ministris et favore et confidentia sua. 3 Consilium status est collectio horum consiliariorum et ministerorum; hoc consilium duo habet departamenta, unum pro negotiis externis, aliud pro internis. Internum dividitur in plura departamenta pro diversitate negotiorum internorum; in consilio status vel ipse princeps vel primarius minister praesidet. 4 Collegia aulica sunt, quae vel in provinciis eriguntur vel pro speciali scopo et effectu fundantur, et haec subsunt consilio status; talis est cancellaria Hungarica aulica, et commissio aulica studiorum Viennae; his collegiis praeesse solent cancellarii aulici. 5 Collegia provincialia etiam huc spectant, quae immediate moderationem negotiorum specialis provinciae gerunt; tale est consilium locumtenentiale regium in Hungaria; haec subordinata sunt collegiis aulicis. 6 Provinciae ipsae negotiorum facilitandorum gratia dividuntur in districtus, hi in comitatus; singulis his partibus praesunt moderatores, quales sunt supremi nostri comites, qui dicasteriis provincialibus subordinantur; remotioribus vel subjectis provinciis gubernatores praefiguntur cum diversis titulis; civitates per magistratus suos reguntur una cum oppidis et pagis, quae nempe civitates sub collegio provinciali, oppida vero et pagi foro comitatensi vel districtuali.

37.1 Praeter remedia omnibus civitatibus et gentibus communia ad felicitatem perveniendi, dantur specialia quoque civitatum media, quibus aliae civitates uti non possunt, et hi dicuntur etiam fines secundarii; haec remedia desumenda sunt ex specialibus civitatum circumstantiis et relationibus, et complexus omnium horum remediorum efficiet systema regiminis (Staatssystem); hi fines secundarii dicuntur etiam interesse et ratio status (Staatsinteresse); saepissime fit ut et imperans aliud interesse status habeat, et ipse populus aliud; cum ergo fines horum in perpetua sint collisione, etiam remedia erunt diversa et opposita, parum ergo utrinque efficietur; sed si unicum sit interesse totius gentis, tunc speratur eius felicitas, quia communibus viribus nationis agetur ubique in unum eundemque finem. 2 Ex longo usu et observatione resciri possunt remedia

haec felicitatis civitatis. 3 Vigilandum ergo erit ut ea, quae usus docuit esse utilia, porro quoque conserventur, omnia ea, quae experientia noxia esse deprehendit, vitentur et removeantur. Et postquam his duobus punctis satisfactum est undique, populus et imperans omni conatu elaborare debet ad nova bona acquirenda, seu ad felicitatem totius civitatis magis adhuc promovendam, novis aliis remediis, nempe exteris.

38.1 Ratio status ipsa alia est interna, alia externa; alia nempe per circumstantias externas, alia per internas regitur; omnes enim circumstantiae, quae ad finem civitatis quidpiam faciunt, rationem status constituent; hinc videmus hanc rationem status diversis gentibus diversam esse; sic aliqua gens in belligeratione collocat rationem status, uti Borussia hactenus, alia in commercio, uti Portugallia. 2 Generatim ratio status omnibus gentibus suadet praecavere ne aliae gentes laedantur, imo amicitiam cum omnibus quaerere, ne ultionis causa nos bellis exponamus, quae civitati plerumque noxia esse solent. 3 Suadet ratio status aequilibrium retinere in Europa, ne scilicet ita increscat potentia unius gentis ut alias opprimere posset legesque dictare; hinc per varia foedera, amicitias efficere debent aulae ne alia increscat. 4 Sic videmus his temporibus Russos et domum Austriacam coactos esse ad restituenda omnia Turcis, quae bello occuparunt, ne aequilibrium turbetur. 5 Et si natio quaedam ad formidabilem magnitudinem excrescet, ratio status poscit ut plures debiliores foedus ineant contra potentem hanc gentem.

Finis prolegomenorum statisticae practicae.