CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 319616 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/319616.

Nodus 319616 in documento baric-a-stat.xml


Historia Magnae Brittaniae resumitur

conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium disparitatem; titulum tamen regis Magnae Brittaniae suscepit; ab hoc ergo tempore cessarunt continua bella inter has duas nationes; non deerant tamen malevoli qui ipsum ejicere volebant e regno eique substituere cognatam suam Arabelam, quae descendit ex Margareta, et filia comitis Lenociae fuit, huic destinabant maritum ducem Sabaudiae, qui aeque Chatolicus fuit ac Arabella; conjurationi huic adhaeserunt multi Chatolici, et exterae quoque aulae nutriebant eam, sed detecta fuit opportune conspiratio, supplicio affectis capitibus extincta est conjuratio. 7 Mitius tamen egit cum his conjuratis, hinc incurrit suspicionem apud suos, quasi ipse sacris Christianorum magis faveret quam Calvinianae professioni; Iacobus hic fuit quidem in litteris amoenioribus versatissimus, sed non admodum in politica. 8 Pacificus fuit admodum, non novit omni ex parte rationem status suorum temporum, hinc ut mollioris et effeminati animi homo incurrit odium suorum; hinc illud: rex erat Elisabeth, regnat regina Jacobus; praesertim cum primis statim regiminis annis praejudiciosam pacem cum Hispanis inivisset, qua se obligavit ad numquam ineundum foedus cum Belgis foederatis. 9 Hinc etiam conjuratio Pullveraria explicanda est, quae per Chatolicos contra regem et totum parlamentum directa fuit; conjurantes enim decreverunt supposito pulvere pyreo aedes Vestmonasterienses (Vestminsterhall), in quibus parlamentum considere solet, in auram ejicere sicque protestantes una cum rege enecare; 30 enim dolia et in quovis dolio 3 centenarios, proin 90 c. pulveris pirei intulerunt in cellariam; pridie tamen eius diei, quo peragi debuisset scelus, detecta est conspiratio, et quidam per ipsum Jacobum; Marchio enim Montegill habuit sibi addictos inter conjuratos, qui ipsi significarunt, ambigue quidem, ne cras conventui ordinum interesset, et ex ipsa urbe excedat si possibile esset, epistulam hanc Montegill ad regem detulit, ipse ergo rex primus prolapsus est ad cogitationem eam, quod id vi pulveris pirei fieri debeat; missis ergo fidis hominibus illuc depraehenderunt omnia; Robertus Catesius, Thomas Perci, Thomas Vinter, comes DicBüc cum pluribus aliis meris Chatolicis convicti criminis huius ultimo supplicio affecti sunt; illa occasione solemne jusjurandum inductum est in Anglia, quod praestare debebant omnes regi et regno servientes, quod et hodie retinetur. 10 Sub Jacobo conspicuae coloniae missae sunt in Americam, in Hiberniam, quae valde desolata fuit his temporibus. 11 Per hoc steriles tractus terrae cultores suos acceperunt, et in Anglia imminutus est numerus, quod multi vitio vertebant, cum per hoc fabricae, agricultura in ipsa Anglia deffecerit; ad haec tempora recidit institutio Mensae Argentariae Londinensis 1609. anno (Bancc); '611. anno Iacobus novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem, interressentiae ! causa. 12 Commercium in Indias orientales promovit omni conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod omnem favorem et gratiam contulit homini extraneo Scoto Roberto Karr, eumque primarium ministrum creaverit et ducem Sommerset, quam dignitatem tantum filiis aut agnatis suis proximis conferre solebant; coactus tamen est tardius removere eique substituit Georgium Viliers, qui magis adhuc exosus erat Anglis. 13 Incurrit dein suspicionem magnam religionis causa, filio enim suo Carolo uxorem Catolicam procuravit, per quam exercitium religionis Chatolicae ad aulam introductum est, nempe Philippi regis Hispani filiam seniorem Mariam; hinc filium Carolum misit ad Hispaniam cum Villiers, qui ibi profusiones enormes fecerunt; hoc tamen matrimonium executioni datum non est; Hispani enim adjecerunt conditionem ne ante unius anni decursum vim tractatus hic matrimonialis haberi possit; expectabat enim Domus Hispaniae eventus rerum Germanicarum, et reipsa decrevit se ! Iacobus bello contra Hispanos, sed immortuus est, proin et contractus cessavit, sed ante mortem suam Georgius Viliers procuravit nuptias inter Ludovici 13-ii regis Galliae sororem, et hoc matrimonium cum Henrici 4-ti filia ratihabitum est; anno 1624. mortuus est Jacobus, ei successit Carolus 1-us, qui usque '49. annum regnavit sat infeliciter; odium in patrem constitutum in se mox devolveret retinendo ministrum Viliers, duxit Henrici 4-ti filiam Henricam, per quam ingens multitudo Chatolicorum irrepsit in Angliam; accessit, quod Carolus cum Scotis quoque altercationes habuerit, quas jam Jacobus incepit, propter praesbiterianos et Calvinianos, ubi se caput ecclesiae dicere incepit, quod praesbiteriani non ferebant; perfregit tamen Jacobus voluntate sua et tunc statim episcopatus induxit, prout in Gallia erant; idem fecit filius Carolus, qui episcopos confirmavit, bona ipsis restitui jussit a privatis familiis; anno '25. bellum inchoavit Carolus contra Hispanos, et '26. contra Gallos bellum movit; fovendos enim suscepit Hugonotas contra Ludovicum 13. 14 Eventus tamen utriusque belli sat sinister erat, cuius causa rursus in regem et ministrum Buccincanium retrusa fuit, et odium in eum susceptum auctum, praesertim cum ignominiosam pacem confecerit tardius rex, et per bella haec commercium, fons omnium divitiarum Anglicanarum, multum passum sit; cum parlamentis etiam perpetuas lites habuit, ea cassavit toties quoties, propter listam civilem, seu sumptus pro persona sua, minores constitutos; hinc debita contraxit, pecunias ubique corrasit, quae omnia summopere populum affligebant; proposuit post haec status longiori tempore non convocare, cum tamen pecunia opus erat varias praestationes exegit, quae confirmatae non erant; in Scotia pariter indignatio mirum in modum crevit in Carolum, cuius causa fuit religio. 15 Carolus enim Ecclesiam Anglicanam inducere voluit etiam in Scotia, qui prius Genevensi confessioni addicti erant, et caput ecclesiae non agnoscebant; perrupit tamen Jacobus, uti scimus, et episcopalem ecclesiam reduxit, sed vix discessit ex Scotia, turbae iterum enatae sunt, quae etiam compositae sunt, liturgiaque introducta est Anglica, male tamen contenti erant non tantum sacerdotes, sed et parlamenta et nobilitas, quae bona episcoporum restituere debebant; adhaesit tamen res usque '36. et '7-um annum; hoc anno edito novo decreto confirmavit ecclesiam episcopalem, libros precatorios, Chatechismam induxit, et promulgari curavit; per hoc eo deventum est ut ad arma provolaretur in provinciis Scoticis; Alexander Lesleus, bellidux celebris, se ducem saeditiosis praebuit, eos animavit, ut titulo defendendae religionis agerent pro conscientiae libertate; habita fuit '38. anno Sinodus Blascoviae et anno '39. Edinburgae, in his sinodis omnia Caroli decreta abolita sunt, reductaque est ecclesia praesbiteriana decretumque est hanc sinodi constitutionem omnibus modis et viribus defendendam et sustinendam etiam contra ipsum regem; haec decreta in scripturam redacta sunt, et nominibus omnium roborata; quae nomine conventionis facta sunt '39; imo decretum est vi armorum Carolum adigere ad subscribenda haec omnia, et sic sub finem eiusdem anni [Carolo] publico manifesto in limitibus promulgato Carolo bellum indictum fuit; Carolus haec videns cogitavit de conscribendo exercitu frangendisque seditiosis, non tamen omni efficatia se parare poterat; populus enim Anglicanus ei offensus fuit, et a fortiori per hoc novum bellum se exosum reddidit, convertit enim se ad Chatolicos, ab iis auxilia militaria et pecuniaria exposcebat; hinc ipsi Angli negotia cum Scotis agere coeperunt communemque rem effecerunt; Carolus haec videns remittere debuit a suo fervore, et cum Scotis transigere coactus est anno '639. novumque parlamentum et sinodus convocanda statutum est, in hoc sinodo communi omnia prius decreta per status confirmata sunt et per parlamentum roborata, Caroli vero statuta omnia annihilata sunt; inter haec interceptae sunt litterae, quas seditiosi Scotae miserunt ad Belgas et Gallos, constitit ergo Carolo de nominibus et intentione seditiosorum; convocato ergo parlamento in Anglia proposuit id statibus sperabatque quod ii causam communem cum eo facturi sint eique assistant Scotos debellare volenti, sed spe delusus est; praesbiteriani enim Angli supresserunt eius praetensionem volebantque gravaminibus statuum Angliae obviam iri priusquam ad haec digrederentur; hinc rex re infecta '640. anno cassavit parlamentum.

25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum parlamentum convocavit sub finem anni '40, quod parlamentum Longum, Diuturnum, et Sanguinem siciens appelatum est; hoc enim 7 et ultra annis duravit et necem Carolo attulit; ipsi Angli cum Scotis foedus iniverunt, ut Angli armatos Scotos pecuniis et stipendiis juvarent, Scoti vero parlamentum defenderet adversus insultus Caroli; his confectis in parlamento audaciores effecti omnia sus- deque vertebant, episcopos ejiciebant e conventu, regem ipsum cum pluribus ministribus accusabant, comitem Staffordiae, pro regem Hiberniae, seditionis accusabant et ad mortem petebant, quod invito Carolo etiam optinuerunt; Carolum adegerunt ut renunciet juri parlamentum abolendi; his non contenti voluerunt ut conventionem Anglorum cum Scotis rebellibus ratam habeat; haec omnia Carolus inermis ratihabere debuit, una cum sententia capitis in Staffordiae comitem lata; post haec vectigalia alia regi ademerunt sibique appropriarunt, imperium circa classem et exercitum cum caeteris juribus maiestaticis ei ademerunt. 2 Anno '41. conjuratio Chatolicorum contra protestantes in flammam apertam erupit multaque milia utraque ex parte caesa sunt, recidit ergo suspicio in regem, quod haec eo consentiente facta sint; videns Carolus se lenitate nihil efficere posse, rigore et severitate usus est, comparuit ipse in parlamento stipatus militibus et ministerio suo, sexque viros parlamenti proditionis reos postulaverit, sed status extemplo innocentes declararunt hos sex viros eiusque iram contempserunt, turbas excitarunt in urbe, per quas coactus est rex se fuga salvare ad castellum urbi vicinnum; rege absente magis semper et magis excedere coeperunt status turbasque contra regem excitare 25.2 excitare excedere MS, erexerunt militarem turmam ad tuendum parlamentum, arces et praesidia sibi subjecerunt; rex quidem varias propositiones fieri curavit ad mutuam pacem et tranquilitatem reducendam, sed nihil confieri potuit; ipse ergo rex cogitavit de colligendo exercitu contra rebelles anno '45. et '6-o; exercitus tamen illius debilis admodum erat respectu rebellium neque communicationem habuit cum exteris, cum omnes portus in manibus rebellium exstiterint; Carolus tamen solennem victoriam retulit de rebellibus initio, ipse tamen multos suorum amisit, cum e contra ex Scotia semper plures et plures comparerent rebelles, hinc iteratis vicibus fractus est a rebellibus, intercessit novus tractatus, qui fere ad consumationem devenit, cum rex omnibus statuum petitis se subscribere velle promiserit; circa unicum punctum juris belli adhaesit Carolus, quod jus status pro se desiderabant, rex vero cedere noluit; rupto ergo hoc tractatu rediit prior calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus ad internecionem.

26.1 Summum imperium ergo fuit abhinc penes praesbiterianos, enata tamen est factio inter ipsos praesbiterianos, nempe Independentium factio, qui latebant diu inter praesbiterianos; invaluit haec secta ex nimia licentia credendi in Anglia; principium eorum erat aequalitas gratialis omnium hominum, praeseferebant pietatem aliquorum severitatemque morum, qua se ubique commendarunt et insinuabant; hi ergo decreverunt praesbiterianos ex curia superiore repellere; in curia inferiore jam dominabant, factionibus enim suis sciverunt se deputatos eligi facere sicque tonum pro arbitrio suo dabant; eorum intentio fuit regem perdere, eiusque dignitatem convellere et eliminare; Scotis 400,000 lib. sterling exsolvere decreverunt titulo stipendiorum militarium, sed ea conditione, ut regem Carolum extradent, Scoti excecati pecuniarium vi eum extradederunt sub hac conditione ut nil contra personam eius suscipiatur; deductus ergo est ad Hampton Cur ibique arcte custoditus; profugit hinc et jam Angliam excessit, verum in insulam Vigg agnitus et reductus Londinum est; enatae sunt post haec lites inter independentes et praesbiterianos; Cromvellus ergo excitatis militibus turbas excitavit, urbem Londinensem ingressus est eamque occupavit, consilium bellicum ex meris independentibus consistens inductum est, cui omnis potestas delata est, exauctorata curia inferiore; videntes praesbiteriani tanta mala per independentes fieri ad arma provolarunt pro rege defendendo; primi erant Valliae incolae et Scoti; eventus huius belli unica pugna decisus est anno '48, hac pugna Cronvellius devicit et Scotos et Valenses, capto celebri duce Scotorum Hamiltonio; interim status Curiae minoris se immiserunt in tractatum cum rege aderatque spes unionis, sed unicum punctum, abrogatio nempe ecclesiae episcopalis, consilia omnium intervertit tractatumque interturbavit, cum dein ipse Cromvellus prohibuerit omnem tractatum in posterum cum rege; post haec Cromvellus coepit cogitare de supprimendis et eliminandis ex utraque curia omnibus iis, qui causae Caroli regis favebant; diversos ergo capi et in carcere conjici curavit, alios fugavit, et sic curia inferior constabat ex meris puritanis et independentibus Cromvelli creaturis; hi ergo abrogarunt curiam superiorem penitus, omnem potestatem et imperium penes populum esse statuerunt, proin penes curiam inferiorem; hoc facto Cromvellus nomine suo et totius exercitus petiit ut curia inferior populo justitiam redderet adversus regem Carolum; curia ergo ordinavit judices qui regis negotium inquirerent; denominati ergo sunt 150 judices.

27.1 Huic comissioni curia inferior plenam potestatem rerum gerendarum commisit, citatus ergo rex 4-er in faciem huius judicii tractus est; accusatus fuit tirranidis exercitae, praedae actae in regno, sanguinis temere in regno effusi per bella civilia, et proditionis patriae; Carolus provocans ad suam majestatem dixit se non respondere huic colluviei hominum illegitime congregatae; quarta vice adducto regi sententia mortis, ut convicto horum criminum, perlecta est, qua sessione numerus judicum ad '67. diminutus fuit, et quidem sententiae subscripserunt tantum 59; executio suscepta est in area Vitehaliae, ubi in pegmate capite plexus fuit per larvatum carnificem 30-a Jan. 1649.

28.1 Post eius mortem species anarchiae incepit in Anglia usque 12-am decemb. 1653-ii; potestas maxima erat penes Cromvellium et eius asseclas, cuius conatus eo tendebant, ut descendentes Caroli in perpetuum extrudant ex regno; filius Carolus aberat cum matre in Gallia; curia ergo haec inferior abolevit nomen regium, juramentum fidelitatis et insigne regni mutavit, sicque nomen Reipublicae susceperunt; dux Hamilton cum multis aliis capite plexus est. 2 Carolus 2. non quievit, sed conatus est hereditatem suam recuperare per Gallos suffultus; primos gressus in Irlandia fecit, Dublini enim per Chatolicos rex proclamatus est sicque tota insula pro eius partibus stetit; contra Hibernos ergo decreta fuit expeditio belliduce Cronvellio, qui felix in omnibus suis coeptis intra anni spatium fregit Hibernos eosque subjecit parlamento suo.

29.1 Vix haec agebantur, Scotici proceres statuerunt evocare Carolum 2, quem Edimburgae regem proclamarunt; comparuit ergo Carolus stipatus exercitu Gallicano; Cromvellus ergo redux in Anglia exercitum suum restauravit sicque in Scotiam irrupit, quam jam Carolus tunc tenebat, sed hic pariter Cronvellus Scotos ad internecionem vicit, fortissimum praesidium Trocheliam expugnavit; Carolus tamen in urbe Sion inauguratus est; restaurato exercitu Carolus decrevit irruptionem facere in Angliam; Cronvellus se retraxit Londinum usque ibique praestolabatur Carolum eumque ad Vorcesteriam totaliter vicit quamquam numero militum longe inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare Angliae sub nomine unius reipublicae.

30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo quod spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit advectio mercium in Angliam exteris navibus; per hanc legem Belgis magnum illatum est damnum, praesertim cum naves praedatoriae ipsis multas naves arriperent; his constitutis putabat tempus adesse Cronvellus se in usum partae authoritatis collocare; nihil ei obstitit quam curia inferior, quam decrevit etiam potestate sua exuere; ingressus ergo summa authoritate curiam dicebat usum jam non esse huius parlamenti, proin eum esse dissolutum; qui etiam caeca obedientia ducti se subtraxerunt, et sic dissolutum est parlamentum; ne tamen quid videretur contra leges fecisse, post aliquot dies in forma parlamenti induxit 140 homines; hos homines ex meris amicis et sibi faventibus collegit, alios vero plerosque stolidos et ineptos homines deputavit, qui dein ipsi abdicationem fecerunt muneris sui potestatemque consilio bellico detulerunt, cuius caput et motor fuit Cromvellus, et sic per ipsum hoc parlamentum et consilium bellicum ipse Cromvellus, ut voluerat, regens et gubernator omnium 3 regnorum evasit summumque imperium ei delatum est, qui sub nomine protectoris illimitate gubernavit Angliam; scivit enim nomen regis exosum esse populo, hinc illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim habuit gubernium, Belgas ad internecionem vicit, ut pacem petere coacti fuerint cum maxima sui ignominia, per quod sibi in tota Europa maximum nomen peperit, ita ut eius amicitiam omnes expeterent, quam tamen prius spreverunt. 3 Convocavit post haec novum parlamentum ex omnibus 3 regnis; hoc parlamentum primis statim diebus movit quaestionem quo jure Cronvellus summum imperium teneat; haec periculosa quaestio eo perduxit eum ut juramentum fidelitatis ei praestarent, dimisit dein totum parlamentum; circa '656. annum foedus cum Gallis inivit contra Hispanos, nempe cum Ludovico 14-o contra Philippum 4. 4 Bella feliciter gesta sunt; Dunquercam et Mardiccum in Belgio Hispanico expugnarunt, et sibi servarunt; Jamaicam expugnarunt classemque argentariam interceperunt a Hispanis; anno eodem '56. convocavit parlamentum novum, hoc proprio motu ei coronam et nomen regium obtulerunt, quod tamen depraecatus est. 5 Sed et hoc parlamentum ante tempus dimisit, nempe '58. anno in Februario; ipse vero Cronvellus 3-a Sept. '58. expiravit morte naturali, postquam 5 annis mira sapientia sagacitateque gubernasset usurpatas provincias suas.

31.1 Post mortem Cronvelli usque 29. Maji 1660. species anarchiae invaluit in Anglia; valida aderat factio, quae eius filio Richardo Cronvell patris potestatem deferre volebant, hinc convocati sunt proceres de factione Cronvelli, qui ei deferebant omnem potestatem; sed Richardus nec ea mentis perspicatia nec ea authoritate pollebat ut his in rem suam uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt, convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres 31.1 proceres procerunt MS cogitabantque de remediis, plurimum agente comite Moncc generali, qui classem Anglicanam in suas partes pertrahere scivit; collectis ergo validis copiis irrupit in Angliam, tuendi parlamenti sub praetextu penetravitque nemine resistente usque Londinum, quam urbem etiam occupavit fugata commissione securitatis, convocatumque est parlamentum novum quod declarabat hunc conventum esse illegalem, cum desit curia superior, et multa desiderentur membra curiae inferioris, et sic convocatum est integrum parlamentum. 2 Hoc parlamentum 8-a Maji anno '60. Carolum salutavit regem Angliae missique sunt legati ad eum salutandum, qui 29-a comparuit rexque salutatus est cumque novo hoc parlamento negotia publica agere coepit; amnistia generalis publicata est omnibus exceptis iis 59, qui morti patris Caroli subscribebant; cadavera mortuorum effossa sunt et rotis fracta, inter quos ipse Cronvellus protector erat, qui effossus ex Vestmünster abtey per manum carnificis raptatus fuit ad locum supplicii (Archenholcz dubitat, et dicit per malevolos etiam in hoc actu substitutum fuisse corpus Caroli regis corpori Cronvelli); status Carolo listam civilem conspicuam determinarunt; ecclesia episcopalis restituta est juribus suis antiquis supressis praesbiterianis; in ipsa etiam Scotia conatus est invehere episcopalem ecclesiam, per quod in Scotia abalienavit animos a se, praecipue cum Catolicam uxorem duceret Gallam. 3 Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege navigationis. 4 Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662. Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos, nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub Cromvello. 5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem recipere coactus est.

32.1 Per huius belli decursum ingens incendium exortum est in urbe Londinensi quod 3 diebus duravit '666. anno, et leguntur 12,000

aedium conflagrasse; hoc incendium Chatolicis adscribebatur. 2 Anno '69. instituit Carolus consilium secretum cabineti pro negotiis exteris gerendis, quod tantum ex 5 personis constabat, quae suspectae erant protestantibus; inter eos praecipuus fuit Jacobus frater Caroli, de quo, quod Chatolicus fuerit, nemo dubitavit. 3 Dein hic consilium nimis cum aula Gallica servaverat, foedus etiam initum est cum Gallis contra Belgas, quod bellum ex parte Caroli misere gestum est; in varias contentiones incidit Carolus cum suis parlamentis, praecipue ex eo quod nimium faveat Chatolicis, numerus eorum mirum in modum augeatur per regnum; quod Jacobus dux Eboracensis frater Caroli anno '71. publicam fidei Chatolicae professionem elicuerit, quod Jacobus mortua prima uxore aliam Chatolicam duxerit ducis Modinensis filiam, quem tum succedere sciverunt, cum Carolus legitimis destitueretur liberis; sic constitutis animis repente spargebatur rumor quod Chatolici conjuraverint in Carolum et omnes protestantes exstirpandos Jacobumque Chatolicum regem eligendum; hic rumor mirum quantum contulit ad exacerbandos animos civium inter se; initio multi Chatolici incarcerati sunt, dein etiam protestantes multi condemnati sunt; hinc novum jusjurandum invectum est pro omnibus publicis officialibus, quod Test dicitur et hodie quoque in usu est; hoc Test est fidei professio, quam solummodo episcopales elicere poterant, proin nec Chatolici nec praesbiteriani; urgebant parlamenta, ut Jacobus, ut Chatolicus, successionis incapax declaretur; ipse Carolus illi suasit ergo ut interim Angliam deserant !, quod etiam fecit et ad Belgium discessit; cum tamen parlamentum urgeret rem, cassavit illud '69.

33.1 Et sic in ordine 3-a parlamenta convocavit usque '80-um annum, dein plane nullum convocavit amplius, sed Jacobum revocavit ad Angliam severitateque usus est in omnes eos qui urgebant exclusionem Jacobi, inter quos ipse Jacobus dux de Montmut erat, qui filius naturalis Caroli erat, et qui in exilium missus est, cum alii supplicio afficerentur. 2 Inter haec non sine suspicione veneni decessit Carolus anno '685-o; cum sine heredibus moreretur Carolus, successit ei frater Jacobus dux Eboracensis, cui maxime favebant episcopi et exercitus Scotensis; habuit ille mox altercationes cum Jacobo duce Montmut filio naturali Caroli, qui exul in Belgio erat, et qui copiosos adhaerentes in Belgia habuit et in Anglia. 3 Hic ergo Jacobus cum exercitu venit in Angliam, comes vero Argileus eius adhaerens in Scotiam irrupit, sed delusi sunt spe. 4 Argileus enim eodem anno victus et captus fuit in Scotia, et capite plexus; Jacobus Montmutius etiam victus et captus est, capiteque plexus et cum illis complures alios mortis poena mansit.

34.1 Sub finem '85-i anni jam incepit contra jus jurandum Test dictum varios ab episcopali religione alienos et ipsos Chatolicos ad munera publica admovit !; '86. anno Commissionem ecclesiasticam constituit, cui incumberent negotia religionis, cuius membra quam plurima Chatolicae religioni addicta erant; hinc maxime exulceravit animos suorum, quia pro Chatolicis sustulit hoc jus jurandum propria auctoritate; anno '87. legatum Romam misit, ut cum ecclesia et aula Romana reconciliationem constituat; ipse pontifex misit nuntium apostolicum Card. Dada, qui solemniter exceptus est a Jacobo; Chatolicis scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum convocare, quod vehementer contra omnia facta Jacobi processit; interim Jacobus publico edicto Chatolicis libertatem religionis admisit, et 7 episcopos, qui eius voluntati refragarent, incarcerari curavit, et ipsum parlamentum cassavit anno '88-o; ipsum amicitiae vinculum cum Ludovico 14. non parum contulit ad perniciem Jacobi; interim Angli haec omnia adhuc pertulerunt; cum viderent Jacobum destitutum esse prolibus praeter duas filias, quas ex prima uxore suscepit, nempe Mariam, quae nupta fuit Vilhelmo duci Aransionensi, et Annam, quae regi Daniae Georgio nupta fuit, et quae ambae religioni protestantium addictae fuerunt; interim repente hac sua spe delusi sunt, nemine enim opinante rumore perlatum est reginam praegnatam esse, et sobolem masculam enixam esse; protestantes ergo dicebantur haec tantum figmentum Chatolicorum esse fetumque esse supposititium, interim princeps hic nomen principis Valliae suscepit; proceres tamen protestantes cogitare coeperunt de mediis Jacobum hunc a successione excludendi, et Mariam cogitarunt ei sufficere, miserunt ergo nuntios ad Mariam et eius maritum Vilhelmum, eius collaborationem in hoc expetierunt. 2 Ordines Belgi foederati offensi erant Jacobo 2-o propter arctum foedus cum Ludovico 14-o, hinc decreverunt Vilhelmum omnibus necessariis instructum mittere in Angliam; Iacobus quam potuit classem collegit sub duce Dortmuthio eamque opposuit Vilhelmo, sed parum profecit cum ea; coactus enim statim est portus suos petere; hinc cogitavit lenitate agendum esse, milites divisit auxiliaque Ludovici 14-ti deprecatus est, Vilhelmus ergo nemine prohibente excensionem fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine uxoris suae regni gubernacula capessivit; et si deficeret Vilhelmus et Maria, substituta est Anna eiusque descendentes anno '689-, et hoc anno etiam Hiberniae gubernacula in eum translata sunt; ipsi dein Scotae sequenti anno secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria receperunt; ipsi tamen Hiberni non transiverunt ad partes Vilhelmi, sed, ut erant plerumque Chatolici cum pro-rege suo Tirconel Jacobo 2-o fideles adhaeserunt; hic ergo Vilhelmus ab '689-o ad '702. annum regnavit, princeps hic in omnibus maxima cura satisfecit statibus et ordinibus, ut sibi devincat suorum animos, religioni Anglicanae se conformavit, nempe episcopali ecclesiae; maximam in id convertit curam, ut pericula a Ludovico et Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue bellum gessit cum Gallis; cum Hispanis et Leopoldo imperatore in foedus condescendit contra Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in Belgium transivit, ibique Gallos in continenti pressit; anno '95-o decessit Maria absque liberis, sed Angli generosi Vilhelmo regni possessionem reliquerunt, etsi nullum jus sanguinis haberet ad coronam Angliae; sub idem tempus periculosam conjurationem fecerunt Galli et Jacobitae contra Vilhelmum, interim vigilantia Anglorum detectum est periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio suscepta est in eos. 3 Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per quorum industriam res commercialis Angliae mirum in modum promota est. 4 Circa haec tempora Ludovicus 14. solicitus fuit ut nepotem suum Philippum regno Hispanico imponeret, quod per defectum Caroli 2-i vacans erat, hinc Belgas et Anglos spe divisionis provinciarum conatus est in partes suas pertrahere; hinc defuncto anno '699-o Carolo, vel potius '700. anno Ludovicus induxit Philippum in Hispaniam; videntes ergo Angli se delusos, conjunxerunt se cum Austriacis contra Ludovicum anno '701. et '2-o anno, Ludovicus vero mortuo anno '701. in Francia Jacobo 2-o praetendente seniore coepit filium eius Jacobum 3-um ut praetendentem juniorem efferre eumque regem Angliae declarare; ipse vero Vilhelmus anno '702-o infeliciter ex equo prolapsus mortem opetiit, quin successores relinqueret; facta tamen est dispositio prius, ut Anna succedat, quae etiam in defectum versabatur, hinc decreto perpetuo sub Vilhelmo adhuc statutum est, ut omnes Chatolici in perpetuum excludantur; 2-o) Annae substituerunt successorem Sophiam, quae Ernesto Augusto duci Brunsvico-Linaeburgico, electori Hanoverano nupta fuit; haec Sophia fuit neptis Jacobi 1-i; hic enim habuit filiam Elisabetham quae Friderico electori Palatiniali nupta fuit, ex hoc matrimonio nata fuit haec Sophia.

35.1 Defuncto ergo Vilhelmo successit Anna, quae usque 1714. regnavit; haec bellum tota contentione gessit contra Gallos vivente marito suo Georgio; Sabaudia et Portugallia sub ea in societatem belli contra Gallos pertracta est; Angli acquisitiones pulcras fecerunt. 2 Anna haec negotium unionis duorum regnorum Angliae et Scotiae aggredi coepit et feliciter effectuavit; quae unio incorporativa in unam civitatem utrique nationi profuit, et in qua omnes eius praedecessores inutiliter desudarunt, anno '707-o; hoc enim anno tractatus jam anno '706. per commissarios elaboratus per parlamenta utrique et reginam roboratus est. 3 Hinc illud: Henricus Rosas, Jacobus Nomina, Anna autem regna copulavit. 4 Anno '708. mortuus est Georgius maritus Annae, cum quo 6 proles genuit quidem Anna, sed omnes emortuae sunt; post mortem mariti Anna voluisset multas mutationes in Anglia facere, sed obfuit ei factio Vihgs, quae propugnabat jura et libertates; factio vero Doris assistabat regiae potestati, eamque propugnabat; satis tamen Toris his temporibus potentior erat alia, hinc effectum est ut regina multos amoverit ex consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711. Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit Annam legitimam reginam, et ipsum ordinem successionis protestanticum recognovit Hispania et Gallia. 6 Protestantes tamen contenti minime erant hac ministerii mutatione, et hinc gliscebat jam sub cineribus seditio inter factiones; Anna enim non obscure egit de restituendo fratre suo Jacobo 3-o; interim anno 1714. mortem opetiit Anna; cum successores non relinqueret, ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio deputata est, quae inquireret in facta priorum ministrorum, ex quibus aliqui male mulctati sunt; interim non deerat fatuorum qui communicantes cum aula Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi; et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling statuit in praemium pro eius capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum exteris praecavere, ne interim domi seditiosi praevaleant; hinc se immisit in tractatum, qui intercessit inter Carolum 6-tum et Belgas; foedus copulavit cum Austriacis Gallis et Belgis, contra Philippum 5. Hispaniae regem, qui non contentus divisione Hispanicarum provinciarum bellum parabat. 8 Anno '22. nova molestia ei parata fuit a Chatolicis Jacobitis, sed et haec conjuratio per ministrum Valpol detecta et supressa fuit. 9 Anno '25. rursus imminebat bellum toti Europae propter repudiatam filiam Philippi 5-i per Ludovicum 15-um; Georgius tamen composuit litigantes; his tractatibus tamen Georgius immortuus est anno '727; ei successit Georgius 2. filius, qui usque '60. annum regnavit, hic tractatus patris continuavit et terminavit. 10 Anno '33. novum bellum exarsit inter Carolum et Hispanos propter successionem in Polonia, quo bello regnum Neapolis et Siciliae amisit propter Sanctionem pragmaticam. 11 Paulo post enatae sunt turbae inter Hispanos et Anglos, ob vicinitatem Americanarum provinciarum et ex hac enato furtivo commercio, auxit hoc bellum mors Caroli 6-i anno '40; debebant enim Angli ut evictores defendere Mariam Theresiam. 12 Galli anno '44. et '5-o evocarunt Roma Carolum Eduardum seniorem filium Jacobi, ipsumque statuerunt trono Anglico imponere, excitata ergo est conjuratio in Anglia per Jacobitas, cui multi adhaerebant, praecipue in Scotia grassabantur; ipsam enim capitalem urbem Edinburgum ceperunt Jacobitae, qua capta in Angliam discesserunt et fere ad viscera Angliae pervenit, nudata enim erant haec regna militibus; anno tamen '46. comparuit validus exercitus contra Eduardum, praesertim ex Germania, quo exercitu fractus est Eduardus et eodem anno ejectus est ex Anglia, et ex ipsa Scotia tardius, ex quo Romam se recepit rursus. 13 Bellum exterius feliciter pro Anglis terminatum est, post quod se curis domesticis impendit, praesertim commercium, fabricas excoluit feliciterque regnavit suos; anno '56. bellum intulit Georgius 2-us Gallis propter negotia successionis Mariae Theresiae, gesto per triennium feliciter admodum bello mortus est anno '760; ei successit Georgius 3-us, nepos Georgii 2-i et filius Friderici; sub hoc bellum Gallicanum prospere continuatum est, praesertim in America, etiam in Germania, imo etiam Portugalliam tuitus est Georgius contra Hispanos et Gallos; anno '63. pax universalis coaluit; Anglia lucrata est Canadam, caput Bretonis, partem provinciae Luisianae; insulam S. Vincenti, Tobago; in Affrica Senegaliam; ex parte Hispaniae acceperunt Floridam. 14 Circa '766-tum annum enatae sunt turbae colonicales in America. 15 Angli enim ingentes profusiones fecerunt in colonias suas; ut ergo aliquam partem profusarum pecuniarum suarum recipiant, coeperunt excogitare varios titulos, varias contributionum species; inducere ergo coeperunt cartam signatam (Stempel Papier), qua mirum in modum exacerbarunt Americanos, imo aequalitatem jurium cum populo metropolitano praetendebant, sessionemque et jus voti in parlamento petebant; surdis tamen auribus excepti sunt, sed carta signata cassata est; Societas Indiae orientalis Anglicana sponte sibi imposuit tributum 600,000 Lib. Ster. annue aerario regio pendendum, ut sic immunitas praestetur aerario quod initio hanc societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset in omnibus. 16 Anno '769. enatum est bellum Russos inter et Turcas, felicia Russiae arma attonitos reddebant omnes potentias maritimas, Anglia tamen neutralitatem observavit, excepto eo, quod Russicis navibus portus suos aperuerit, anno tamen '74. agentibus maxime Anglis pax confecta est, pace hac insula Crimea (Chersonesus Taurica) pro independenti declarata est, quam dein ipse chanus huius peninsulae subjecit Chatharinae 2-ae. 17 Anno '73. inter colonias Americanas et populum metropolitanum Anglicum novae altercationes incoatae sunt; exacerbati enim erant animi Americanorum per priores exactiones, hinc abstinebant ab iis mercibus, quas ab Anglis emere debebant, hinc fabricantes et opifices adhaeserunt in Anglia; miserunt ergo suos deputatos ad parlamentum, per quos statu calamitoso suo exposito postulabant jurium communionem agente celeberrimo Franclino; auxit querelas suas coacta emptio ipsis per Anglos impositae herbae Thee, cuius monopolium habuit societas mercatoria; deputati tamen hi re infecta redierunt; hinc coeperunt diversi conspirare, qui dein integras provincias in suam sententiam perduxerunt; tandem 13 provinciae se univerunt et jugum Angliae excusserunt; politica negotia eorum moderabatur Franclinus, militaria moderabatur Vassingthon generalis; habuerunt etiam suum senatum ex omnibus 13 provinciis constantem, qui Congressus dicebatur, et negotia publica communia moderabatur uti in Belgio foederati. 18 Convocatum est illico parlamentum. 19 Ministerialis factio suadebat vi armorum esse domandos rebelles; oppositionistae vero volebant, ut lenitate, transactione reducantur; longa haec cunctatio suspirium Americanis praebuit seque contra Anglos tuendi; ad extremum cum partes convenire non potuerint, consenserunt in id, ut ipsi regi detur optio; Georgius ergo bellum praelegit; expedita ergo est classis bellumque exarsit in America anno '775-o. 20 Hoc bellum inde ab origine male cessit Anglis; Angli enim, ut potentia navalis, exiguam habebant campestrem militiam, cetera parum valebant in visceribus Americae; milites climati non assueti infirmabantur, colonistae vero pro libertate pugnantes facilius domi pugnabant; adsistebant ipsis etiam Galli, quorum intererat Americanas provincias avellere a corpore Angliae; Ludovicus ergo 16. primus erat qui Americanos pro populo libero recognovit, hinc etiam cum Gallis bellum gerere coacti sunt Angli; Gallis adsistere debebant ex conventione Hispani, hinc etiam Hispani impliciti sunt huic bello contra Anglos; Belgae quidem se indifferentes declarabant, interim clam arma munitionemque supportarunt Americanis; Angli quidem res stupendas gesserunt, sed tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque, sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum ; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere 13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est. 21 Provinciae 13 haec sunt: Neuhamtpsir, Massakuzetz, Rode Island, Kanektikut, Neu Jork, Neu Jersej, Pensilvania, Delavare, Mariland, Virginia, Nord Karolina, Süd Karolina, Georgia; extensio harum provinciarum ad 44368 milliaria  computatur, impopulatio tamen exigua respectu tantae extensionis; anno '90-o enatae sunt dissensiones inter Anglos et Hispanos, et jam jam bellum erupit propter Americae aliquas pagas incultas et nullius adhuc, opera tamen ministrorum Pitt in Anglia et Florida Blanca in Hispania coaluit pax partesque excontentatae sunt. 22 In pacem Turcicam maximum influxum habuit Anglia, fuit enim jam in promptu classem educendi contra Moscovitas, ut eas ad pacem cogat, servandi aequilibrii causa in Europa.

36.1 Exules ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit. 2 Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit, quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam, Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc matrimonio natus est Carolus Eduardus, et Henricus Eduardus; Carolus praetendens junior dictus est, fecit enim excensionem in Scotia et Anglia, sed repulsus est; sub Ludovico 15. vi pacificationis cum Anglis initae discedere debebant ! ex Gallia Romamque discessit, ubi 24,000 fl. pensionis habuit (12,000 scudi); anno '74. Roma discedens Florentiam discessit ibique nomen comitis Albani suscepit. 3 Anno '772. Adolfi principis Stolberg filiam Ludovicam duxit, sed paulo post divortium fecit, anno '88. 31-a Jan. mortuus est. 4 Reliquit filiam naturalem, quae comitissae Albaniae nomen gerit.

37.1 Henricus Eduardus junior frater factus est ecclesiasticus Romae ubi etiam cardinalis factus est a Benedicto 14-o; hic nomen principis Eboracensis gerit, dicitur etiam cardinalis Stuard; post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum publicavit Romae, quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad comitissam Albaniae.

Finis Statisticae Angliae.