CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 316029 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/316029.

Nodus 316029 in documento baric-a-stat.xml


1 Introductio in Statisticam

1.1 Statistica communiter dicitur notio praesentis constitutionis alicuius regni. 2 Per constitutionem intelligimus complexum iuris publici et obligationum inter subditos et imperantem. 3 Sterilis ergo nimis est haec definitio, quia in ea multa desiderantur, sic situs teritorii, cuius qualitates ad constitutionem non pertinent, et tamen partem statisticae efficiunt.

2.1 Hinc nos dicimus statisticam esse cognitionem status uniuscuiusque regni; per statum vero intelliguntur omnes qualitates et objecta; sic in omni civitate debet esse territorium, debent adesse cives illud incolentes; iam nomine qualitatum intelligimus memorabiles qualitates, quae scilicet ad finem totius civitatis concurrunt, sive dein bonae sint qualitates sive malae.

3.1 Complexus ergo harum circumstantiarum erit statistica; haec notitia debet esse philosophica, non materialis, prout nempe res tantum se oculis meis sistit, sed debeo causam, debeo rationem scire etiam, et tunc habebo philosophicam notitiam. 2 Causa talis communiter, imo semper latet in facto aliquo, hoc rescire et ad fontem pervenire ratiocinio pariet notionem status philosophicam. 3 Facta ostendunt nobis Historiae; ergo necessario, ut praesentem regnorum statum scire possimus, debemus historiam eorum inspicere. 4 Statistica etiam judicium formare debet de rebus politicis, de bonitate vel malitia multarum rerum in statu; nam debet esse utilis cum sua scientia, pro hoc autem debet habere principia certa quae in scientiis statisticis et politicis discit.

4.1 Hinc statistica est promptitudo rationem praesentem populorum et regnorum ex causis suis cognoscendi, debitam sententiam de eo ferendi, et notitiam suam cum utilitate ad casus obvenientes applicandi.

5.1 Triplex ergo statisticae est studium, nempe 1‑o Historia regnorum; 2‑o enarratio status praesentis regnorum; 3‑o complexus propriorum quae docent quid felicitati civium prosit sive obsit. 2 Nos omisso tertio studio hic tantum de duobus primis agemus. 3 Studium hoc eminentioribus dignitatibus summe necessarium est, uti ipsis principibus, ministris, legatis populorum. 4 Utilissimum autem est praesidibus dicasteriorum, consiliariis qui saepe consilia suppeditare aulae debent in diversis negotiis belli et pacis, sed unde dabit consilium sine notitia statisticae? 5 Imo in ipsa vita privata civili summe necessaria est pro homine litterato, et figuram facere volente, notio statisticae.

6.1 His breviter perspectis, transeamus ad ipsam Historiam pertractandam.