CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 313835 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/313835.

Nodus 313835 in documento sisgor-g-eleg.xml


Ad Ambrosium Sibenicensem philosophum Doctor Ambrosi, Sibenica proles, Patrie sydus probitate fulgens, Te lyre nostre resonabo cantu: Musa, faueto. Tu dei ueri celebrator almus, Qui potens celsa uolitans ab arce Perditum mundum docuit sacrati Lumina uerbi. Dicta sacrorum tibi sunt aperta, Scripserat quicquid sacer ille Aquinas Siue doctorum specimen minorum, Scotia proles. Atque tu figis logycas sagittas Et datas in te bene tu repellis, Copia rerum penitus refulges Philosophie. Verba conscribis bene tu Latina Tullio magno duce uel magistro Et tibi, uir, sunt, celebrande, leges Iustiniane. Tu faues nostris, uenerande, Musis Et dies longos mihi tu precaris, Pro quibus pinguem iugulas iuuencam Atque bidentem. Pro tuis oro meritis poeta, Sit tuo foelix Lachesis uigori, Saeculum post hoc uideasque campos Elysiorum.