CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 313483 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/313483.

Nodus 313483 in documento sisgor-g-eleg.xml


Ad Symonem Diphnycum theologum Scripsi multa dolens, Symon, generosa propago, Dedite stigmiferi numinibusque dei. Non cesso miseras uates resonare querellas, Hei mihi, sunt uite stammina nigra mee. Iam dudum fleui crudelia funera fratrum Et pressit nostras lachryma multa genas. Et solitus Turcus nostris accurrere campis Turbauit querulo carmina nostra sono. Melpomene citharam pulsabat moesta gementem, Cum mala uexabat pectora nostra lues. Fugerat extremo fato pretoria coniunx Et cecinit tristes nostra Thalia modos. Hei mihi, perpetui uexabor carmine luctus, Nec me solari nunc ualet ulla quies. Predia Virgilii Romanus miles habebat, Reddita Pyerio sunt tamen illa uiro. Arua paterna mihi ciuili lege relicta Heu rigor eripuit sceuitiesque mala. Magnaque ditauit Ciceronem Roma disertum Atque humilis Cicero consul in urbe fuit. Me ciuem ciuis sacro spoliauit honore, Foelices doluit uiuere posse dies. Vrbem Antenoream, que me donauit honore, Foelicem memoro terque quaterque deam. Qua tibi lege querar, dulcissima patria, de te, Que miserum crucias et sine lege uides? Non cernis nigrum me, patria terra, Sinonem, Famosa certe qui cruce dignus erat, Nec me damnasti Paridem uirtute carentem, Nam fueram semper tyro, Minerua, tuus. Delia nulla fuit, fuerat uel Cinthya nulla, Fabula uel de me nulla Corinna fuit. Blanditie nostre fuerant sacra uirgo Diana, Nec colui numen, Cypria blanda, tuum. Nec fixi precio, nec patria iura refixi, Tanthaleis careo Sysipheisque malis. Sentio Pyerios in me sine lege furores, Vos nimis iratas arbitror esse deas. Me uobis dederam teneris studiosus ab annis, Carmina nam uobis uersiculosque dabam. Nunc tamen ipse magis sacrorum iura colebam Non memor Aonidum Pyeridumque chori. Parcite, Pyerides, stimulo uicistis acuto, Iuribus en positis carmina scribo dolens. Castalides fuerant nostrorum causa dolorum, Conqueror et miseros continuasse dies. Certe ego uexatus tolerarem cuncta poeta, Omnia, que nostri causa doloris erant. Sed, rogo, quis uates fictos toleraret amicos? A, pereat simulans hostis amicitiam! Nisus et Euriali perierunt tempora cari, Quos mirata fuit denique prisca fides. Lelius in sacro semper uiuebat amore, Scipio testis erat tempus in omne grauis. Aonides, nimium nostros lacerastis honores, Parcite Pyerio, parcite, queso, uiro! Parcite iam nostris, foelix, rogo, turba, querellis, Non ego uos linquam Castaliosque lacus. Carmina dictabo, Musas uenerabor amantes, Nec mittam syluas, pulcher Apollo, tuas. Tu quoque parce meo, dominans fortuna, dolori, Et uates lyricis ipse sonabo modis. Nec me iam laceres, nec me, sceuissima, uexes, Nec des Plutoni Tartareoque cani. Ipse relegatum Nasonem saepe beaui Inter Sauromatas barbaricosque Getas. Filia Pasiphaes scopulis neglecta marinis Visa fuit foelix saepius ipsa mihi. Conqueror, inuidi miseris miserabilis ipse, Saepius inuidi foemineisque malis. Tu, precor, antydotum tribuas, doctissime Symon, Si potis es curas ipse leuare meas.