CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 313315 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/313315.

Nodus 313315 in documento sisgor-g-eleg.xml


Ad Marcum Bollanum pretorem Magnum, Marce, decus Veneti, Bollane, senatus, Quem sortita uirum patria nostra fuit. Nam tua laetitiam nobis pretura gerebat, Cum te pretorem curia sacra dedit. Venisti, pretor, miro expectatus amore, Publica res tali preside laeta fuit. Vrbs tibi tota dedit plausum, sonitumque tubarum Aduentu eripuit plurima bomba tuo. Sunt data, Marce, tibi preture insignia, fasces Et tota uotis urbe fauente tuis. Gaudebant ciues Saturnia regna redire Et tecum laetos degere posse dies. Spes nimium fallax, cupidos spes fallit amantes, Fallit et agricolas, fallit et illa feras. Iuncta tibi fuerat Venetorum prole bonorum Moribus et forma Penthesilea decens. Non sic cara uiro fuerat Lucretia casta, Nec fuerat socio Penelopeque suo. Mors rapuit nuptam, mors omnia nata prophanat, Hei mihi, crudelis mors cita, cruda nimis. Te dolor inclusus constanti pectore uexat, Et fers pullatam, pretor, in urbe togam. Nam dolor iste tuus dolor est communis in urbe, Moestitiam populus luget et ipse tuam. Certe elegos lusi semper, miserabile carmen, Degebat miseros nam mea uita dies. Te ueniente quidem nostram, bone pretor, ad urbem Scribebam laetis Sapphica metra modis. Laetitiam nostram mutauit funus amarum, Infoelix funus, Penthesilea, tuum. Nam lyra nostra gemit crudeli funere demptam, Que fuerat longos digna uidere dies. Ipse doles, minuit tua sed constantia luctum, Quod populus laudat semper ad astra ferens. Pone, rogat populus, totas de corde querellas, Tu sic moestitie, Marce, leuamen eris. Ciuibus esto tuis foelix, clarissime pretor, Estoque iustitie cum probitate tenax! Esto mihi misero et nostris tutella Camoenis, Pulsabo nostram saepius ipse lyram.