CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 312494 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/312494.

Nodus 312494 in documento sisgor-g-eleg.xml


Andreas Banda Veronensis Vir celebrande, tuo nimium sum captus amore, Cogor et ipse loqui, cogit et imus amor. Nec mirere, precor, si te, doctissime, temptat Visere cum raucis nostra Thalia sonis. Hoc poscunt dotes, quibus en, celeberrime, fulges, Hoc poscit uirtus ingeniumque tuum, Hoc probitas, mores, generosa modestia uultus, Eternos reddunt cetera queque uiros. Me quoque constringit ueneranda caterua sororum, Que primos haustus ante dedere mihi, Que bene cantanti lauri cessere coronam Et uatem plausu te petiere suo. Sunt igitur merito data sunt tibi premia uatum Omnia, que doctis sunt tribuenda uiris. Nouisti elloquii, doctissime, flumina et artem, Elloquio terso Tullius alter ades. Scit uariis cantare modis tua docta Camoena, Orpheus es dulci tu uel Apollo sono. Inque tuo sunt iura simul sacra corde locata Iureque consulti tu quoque nomen habes. Nuper es et palmam tam forti Marte secutus, Vt celebret nomem candida fama tuum. Gaudeat Illyricus tractus tua cara simulque Preclaro nato Sibenicena parens. Te manet atque cupit propriis amplectier ulnis Aduentuque tuo tota serena micat. Clarum oratorem, clarum mamet illa poetam, Doctorem expectat te radiata nouum. Perge igitur foelix, foelici et sydere rerum In patriamque ferat prosperitate parens. Deprecor, aspirent uenti, cum uela per equor Tendes cumque undis credita nauis erit. Iamque uale, et tandem tua numina uota secundent Atque aliquando uelis tu memor esse mei.