CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 312405 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/312405.

Nodus 312405 in documento sisgor-g-eleg.xml


Ad lyram Iam tace misso, lyra grata, plectro, Ecce te circum resident seueri, Qui nimis callent digitis et aure, Mille Catones. Hique suspensis trutinant Camoenis, Quale producunt tua fila carmen, Tu tamen gaude trutina Catonum Iudicioque. Vult et insulsum trutinare uulgus, Quod tenet semper cacethes superbum, Dulce cui carmen facilemque uenam Musa negauit. Tu tamen uanum tolera popellum, Qui solet pulchras lacerare Musas, Et tuo gaude, lyra grata, cantu Tempus in omne. Mel meum Phoebus, cythare magister, Musa solamen mihi semper: ergo Deseram Phoebum compitesque nunquam Callyopeas.