CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 309198 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/309198.

Nodus 309198 in documento sisgor-g-eleg.xml


Ad Raphaelem Zouenzonium poetam Lux mea perfoelix Raphael, tua carmina uidi, Visa quater nobis hec placuere quater. Nam toto culte ueniebant carmine Musae Cunque tuo dulces ore dedere sonos. Venerat et Delphis formosus Apollo relictis Et cecinit cytharae captus amore tue. Pulsabant Charites alterno ter pede terram Iam capte fidibus, clare poeta, tuis. Laurea texebant Driades tibi serta benigne, Oscla Zouenzonio terque dedere uiro. Te merito clarum ualeo uocitare poetam, Cui Phoebus, Nymphae Pyeridesque fauent. Vate quid est sacrius? Quid tanto nomine maius? Nil, ego confiteor, clarius esse potest. Numen habent uates, sunt pectora digna triumpho Celesti, rapido non tribuenda rogo. Nomen habent uates, quod nunquam docta tacebit Turbaque paruorum turbaque iusta senum. Crimen habent uates, quo se iactabit amator Et releget sacras corde tepente faces. Nomine nil maius uatum, nil dulcius ore Musarum; Phoebi cedite, cuncta, lyre! Nasonem spiras certe redolesque Tibullum Et, quod pretereo, Virgiliumque sapis. Perge, mones, pulchris, Raphael, cantando puellis! Pergam ego nec metuam liuida corda canens. Nam pro me pugnare meis, mea uita, puellis Est animus, si quid liuida corda parant. Pro tyrone suo doctus pugnabit Apollo, Pugnabit nato proque Minerua suo. Tu quoque pugnabis, si quid tua carmina possunt, O presens Musis, clare poeta, meis.