CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 309057 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/309057.

Nodus 309057 in documento sisgor-g-eleg.xml


Tydeus Acciarinus poeta

Legi ego, vir impense suavis, saginatam immolationem tuam et carmina pariter, quibus numina infesta mihi placasti. Ago tibi gratias inmortales, quandoquidem referre non licet. Probe omnium iudicio factum est, cum ineuntem amiciciam tantopere colis. Intelligas itaque velim sive arridente sive novercante fortuna te neminem habere Tydeo amiciorem. Et quandoque tu si periculum feceris, invenies Tydei rectam fidem. Scribis enim te mirum in modum conmendare carmina nostra ad summum pontificem edita. Hoc mihi fuit voluptati non mediocri. Etenim, si qui critici et qui in aliena acutiores esse solent insurrexerint, errare cum viro doctissimo non egre feram, sed si te mihi assentatorem prebuisti, in te omnis hec cudetur faba. Nam cum hec, in quibus te dubitare autumas, aperuero, in ceteris una mecum corripiere, si quid fuerit castigatione dignum. Obsecro tamen te, quoniam tu forte aliud petis, quod respondeam, ut ad me scribas; dabo litteras copiosiores, si res ipsa exegerit.

Vale.