CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 308221 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/308221.

Nodus 308221 in documento sisgor-g-eleg.xml


AD EGREGIUM IUNIOREM PETRUM, SPECTATI VIRI DAMIANI TOBOLEI FILIUM, GEORGIUS SISGOREUS SIBENICENSIS SALUTEM DICIT PLURIMAM

Homerus ranarum murumque simul crudelia bella, Virgilius Culicem, Lucanus Orpheum tanquam studiorum primitias descripserunt, ut exercitatione magistra ad graviora describenda et commodius et facilius ascendere potuissent, quemadmodum eos temporum curriculo et studiorum diligentia ascendisse videmus. Quod et in Iliade Meonides et in Eneide Maro et poeta Cordubensis in magno civium motu ostenderunt. Nos vero saepenumero doloris cruciatu affecti, aliquando refecti ipsa consolatione, interdum amicorum desideriis satisfacientes elegias, carmen Sapphicum atque Phaletium pro exercitationis scripsimus utilitate. Nanque apud IuvenalemSat. I 17-18 legimus: Stulta est, inquit, clementia, cum tot ubique Vatibus occurras, periturae parcere chartae. Non tamen eo ordine id carminis nostro inclusimus libello, quo et fecimus illud et composuimus, sed quo includendum arbitrio nostro putavimus.

Tu vero, mi suavissime Petre, accipe nostras Musas, quas tibi pro tuo in nos dedicavimus amore. Neque enim impresentia alio te praeclariore donare potuimus munere nisi suavissimarum Musarum modulationibus, quas tibi fore quam gratissimas non diffido, cum non minus mea quam me ipsum et diligas et ames. Satis profecto mihi erit, si meam dumtaxat perspexeris voluntatem. Invenies enim Georgium Sisgoreum te diligenter ad sacra Musarum excitare, qui preterea te et recta prosequitur benivolentia et honore non mediocri. Vale et Musam nostram cantantem audiamus! Villia miretur vulgus, mihi flavus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua?

Iterum vale!