CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 307778 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/307778.

Nodus 307778 in documento vrancic-a-c-vd.xml


VANITAS VANITATUM, ET OMNIA VANITAS Heu, male consulti, quid toto frangimur aevo, Dum quaeruntur opes, gloria, laus et honos: Si mors nec miseros audit, nec surda beatos; Extinguitque prius, quam meliora videt, Nec parcit plebi, nec Regum sceptra pavescit, Et juvenes pariter corripit atque senes. Frustra igitur tumidas spes nostrum quilibet urget, Nostrae sub fato vitaque spesque iacet.