CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 304790 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/304790.

Nodus 304790 in documento crijev-i-epidauro.xml


Quod non solum Graecos, sed etiam Romanos auctores in suis theatris factitasse memoriae proditum est, hoc ego non sum reueritus facere, presertim hoc tempore nouum Poema recitaturus de maioribus uestris, hoc est Epidauro Romana Colonia, in quo sane sin minus ingenio saltem amore atque beniuolentia erga patriam laudabimur; alioquin proderit me hoc uobis emendandi operis gratia priusquam publicetur recitasse. Nam ut stilus et usus magister est, sic etiam auditorum consessus, hominum concursus et expectatio, recitantis pallor et iudicii metus, multorumque censura multo magis quam paucorum emendat, praesertim cum legimus, non dicimus, neque incendimus, sed citra ullum affectum consulimus auditores. Quare prestat recitantis scripta quam dicentis uerba laudari. In illis enim mera lucubratio et ingenii uis, in his uero et extrorsum quamplurima commendantur lenocinia; nanque uiuida uox, gestus animi motibus pares, corporisque uigor et manus et oculi non minus quam oratio plaerunque auditorum aures eblandiuntur. Sedentis uero refrigerata lectio et quasi mortua, quo minus incendit, minus audientium iudicia praeuertit. Iuuabit igitur me non solum recitando sed etiam culpando proficere neque meam editionem temere et inconsulte precipitasse; sciens enim non fallor: quicquid uobis est dedicandum diu multumque a pluribus examinari oportere seruarique; quod ille praecipit, nonumque prematur in annum. Caeterum hic dies celebrandae patriae potissimum electus est quod in illo Sanctissimi martyres, quibus benemerentibus maiores nostri tot honores decreuerant, non solum conseruandae libertatis sed etiam publicę salutis a perniciosissimis ciuibus auctores fuerunt, ut mihi non alia ratio illustrandae ciuitatis quam illis seruandae et adserendae ab ultimo periculo fuisse uideatur.