CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 303740 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/303740.

Nodus 303740 in documento crijev-i-carm-1678.xml


53. Ad Carum Numine cuncta uigent Christi, uox linguaque mensque, Aethereum Musis sufficit ille melos. Non Heliconis aquas desiderat aut Aganyppes Quisquis ab illius fonte poeta bibit. Tu tamen esse putas studiosos uentris et omnes Asotos, Christi qui pia templa colunt. Falleris: et ueteres fecerunt sacra poetae, Sacricolas uates constat et esse nouos. Castus Apollineis cecinit qui Pythia templis, Non illi nimio est lingua sepulta mero. Num, faceret cum sacra Linus, sua carmina fertur Per uinum atque epulas dememinisse suas? Nec dapibus foedis Rodopeius abstinet Orpheus Cum coleret Musis orgia prisca suis? Nunquid Mopsus idem quod Apicius? Aut dare fas est Musaeo ingluuiem, Sardanapalle, tuam? Legifer et Moses, ut posteriora uideret Terga Dei, nullis inquinat ora cibis, Qui freta transgressus per hyantia tramite sicco Tot reducis uulgi festa per ora canit. Et quamuis satur est cum dicit Oratius: »Ohe, ohe!«, Nec Chii uatis buccina sicca sonat. Vt reliquos sileam, num Iobque Dauidque poetas Esse sacerdotes inficiere pios, Et quos ueridicos diuina mente prophetas Dignatus uates Christus habere suos? Proxima nec desunt nobis exempla, nec unquam Auctori sacrum munus obesse suo. Hoc tibi facundo Prudentius adserit ore, Doctaque Sedulii Musa negare negat. Nunquid Aratorem damnat res mystica? Nunquid Paullinum? Aut numeros, culte Iuuence, tuos? Nec sacer obscuro sordet Baptista cucullo, Quo nunc Virgilio est Mantua laeta nouo. Num, rogo, braccatus non molle poema togatum, Tonsus et absurda Tubero uoce canit? Nec mea degenerant, ut reris, carmina, tanquam Nunc somno aut epulis, Care, poeta uacem; Immo per excubias et tot ieiunia uellit Relligio uires attenuatque meas, Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat, Ne uitiet mores luxus uterque meos. Nec patitur mentem pingui torpere Minerua Indecores abigit regula sancta notas. Sacra nec ingenio, nec nostris moribus obsunt: Non adeo Christi dogmata uera nocent. Ille decus fandi et mentis largitur acumen, Abstergit tetros corporis ille situs, Fonte redundarunt cuius bona cuncta perenni, Cuius inexaustas uena propinat aquas. Ergo ciere nefas surdas sine numine Musas, Et dare uentosis nomen inane notis. Inde supersedeo mortali a flumine, uiuax Nam mihi sidereae lympha sititur aquae, Quae par est explere situm uotisque mederi Omnibus, ambrosiae rore opulenta suae, Numine nec cassos carmen sensuque carentes Exanimesque deos, nomina sola, precor, Sed Christum, cuius sunt muneris omnia, cuius Gratia nos omnes, cuius in aere sumus. Quod si ope tantilla dignabimur, illius et me Parua instillatae gutta rigabit aquae, Nectar et ambrosiam et caelestia mella loquemur, Qualia diuinum carmen habere decet.