CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 303300 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/303300.

Nodus 303300 in documento crijev-i-carm-1678.xml


46. Certauit duplex elementum, terra polusque, Certamenque suum sustinuere diu; Riualique suo neuter decedere passus, Terrane Francissum uendicet anne polus, Dum certant, sibi corpus iners rapit improba tellus, Quod pressum est oneris proditione sui. Sed fretus leuitate sua et uirtute uolauit Spiritus et caelsi sedit in arce poli. Non tamen orbari cognato corpore caelum Francissumque tulit parte carere sui. Ergo ait: »Interea cineres molire caducos Exuuiasque breues, inuida terra, tege; Hic tibi decrescet rediuiuo corpore puluis, Venturus pennis praepes in astra nouis!«