CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 303110 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/303110.

Nodus 303110 in documento crijev-i-carm-1678.xml


41. Damio, primaeuis multum uelocior annis Emeritum lusus poscere parce senem. Nanque hylares quondam, mea numina sola, Camoenae Tristitia atque annis consenuere suis. Tu uiridem laurum uiridi sortitus in aeuo, Exultasque nouae murmura nactus aquae. Ast ego nempe meas laurus arescere cerno, Quas mihi Roma sua nexuit ipsa manu, Quoque propinabat nobis de fonte Quirinus, Puluereus riuo est deficientis aquae. Te decet ergo choros uitreas Anienis ad undas Atque Meletaeas ducere propter aquas; Me mea saltantem riderent secula. Quod tu, Vlterius non est Aelius: ipse fuit.