CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 302638 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/302638.

Nodus 302638 in documento crijev-i-carm-1678.xml


30. Ecce liber genium supplex, prostratus adoro, Aduoluor genibus, pagina parua, tuis. Peccaui, fateor, sed te meminisse meorum Erroris fratrum gratia magna uetat. Scis bene quam de te meruerunt, munere quorum Posteritas et te gloria tanta manet. Dysticon absoluunt tot carmina, nosque nocentes Commendant uersus millia multa duos. Quid tamen hoc prodest? Crudelia nanque moramur Vulnera, pestiferum uerba pusilla ueru. Deucalion, Phaethon, obeliscus, spongia, nec non Expectat nugas Sysiphus ipse meas. Sunt lusus tanti, quae seria credimur esse: Attamen exemplo lusimus ista tuo. Da ueniam inque meis parcas tibi lusibus, ausum Quo magis absoluat mutua parque pari.