CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 300978 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/300978.

Nodus 300978 in documento crijev-i-carm-1678.xml


16. Ad Bartholomaeum Aspice nudus, inops, uulgi securus, ut altum Dormiat in medio, Bartholomaee, foro: Stramineumque premit nuda ceruice galerum, Nec populo exciri praetereunte potest. Tu nedum aedituos et tintinnabula culpas Quod somnum excutiant, Bartholomaee, tuum, Sed trullam atque leuem crepitum meientis amici Infamat uitiis anxia cura suis, Quae tibi, Cymmeria quamuis in ualle cubares, Cymmeria somnum carpere ualle uetent. Frustra igitur latebram mutes et mille recessus, Molliat et lectum pluma supina tuum, Et salientis aquae captes auiumque susurros: Quo cura et strepitus excubiaeque meant.