CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 300686 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/300686.

Nodus 300686 in documento crijev-i-carm-1678.xml


13. Precatio ad Iesum Numinis o magni uenerabile nomen Iesus, Quo sua signauit munera tanta Deus, Indicium magnae pietatis amabile nomen, Iucundum, praesens, auxiliare, pium, Dulcius ambrosia nomen, quod rite uocando Grata salutiferum lingua fatetur opus: Immensi nomen meriti, uox mystica, sensus13,7 sensus: Iesus Agić, fortasse recte Numen adorandum, quod super omne quod est, Quod titulo diuina Tuo praesagia gestas, Nam portensa Tua est publica uoce salus: Veridicum prius oraclum comparque futuro, Si fas est omen dicere, nomen eras. Quod probat euentus, nostroque salutifer orbi Adsertorque hominum, cuius es, ipse fuit. Sic diuinare est componere nomen Iesus, Luxque futurorum normaque lexque fuit. Non alium decuit titulum magis esse salutis, Quem sibi Saluator, quem Deus ipse daret, Seu memori te mente loquar seu uoce manuque, Semper ubique Tui est officiosa nota. O nota quę gemmis digna es scribaris et auro, O nota uisceribus semper habenda meis, Nec nisi caelesti memorari carmine digna. Ingenium moles debile magna premit Mortalisque labat mea lingua nec hiscere posset, Quae canitur ni me gloria tanta iuuet. Cuius ad auditum procumbunt omnia nomen Cernua, cui flexum supplicat omne genu; Et caelum et tellus famulantur et infera monstra, Obuia quae terret nominis umbra Tui. Nam simul inferni patuerunt claustra tyranni Totque relaxatos reddidit Orcus auos, Purgatumque Tua uirtute refloruit aeuum Et reserata Tuis gressibus astra patent, Vectibus auulsis et fracto carcere serpens Incisa uomuit millia multa gula, Et Mors arte sua periit, uitalis Iesus Manibus adsertis uictor ubique sonas. Tot Furiae, tot monstra nouis spoliata trophaeis, Nominis horrescunt fulmina magna tui. Salue igitur Furiis laetalibus horror Iesus, Mens, precor, aeternum Te mea uoxque sonet. Hoc me Tecum uni pietatis nomine, uellar Ne quando amplexu segrege mente Tuo. Sis uallum, clypeus, sis insuperabile robur, Munimen, uindex, tutor ab hoste meus; O mea sola quies, o lux clarissima, gustus Nectaris, ambrosio plenus odore sapor, Spesque decusque meum, syncaera et casta uoluptas, Fac me participem nominis esse Tui! Post folium 179 sequitur folium 200