CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 30003 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/30003.

Nodus 30003 in documento vicic-k-thien.xml


THIENEIDOS LIBER TERTIUS. 1 Saeva recensito postquam perterrita coetu, Audiit invisum ditis vesania Martem; Insidiis saevire parat: quibus, ante vocatam Tisyphonem Pluto, commentis talibus aptat: I soror, et nostri velox mandata Senatus Exequere; i Latiis qua se Mavortius arvis Expandit Tibris; tum sese ubi nubibus abdit Vaticanus apex, vel ubi Sextilibus ara, Solibus illapsas pergit iactare vetustas, Exquilina nives: fortasse altaribus ipsum Virginis haerentem Dominae, spectabis: (iniqua Plutoni pietas, et quovis Coelite peior Relligio!) procul a turbis exquire Thienem: Ille mihi (nec enim nostri discrimina regni Sunt ignota tibi) non grata audacibus armis, Bella movet; nimius pudor est a paupere vinci, Contemptumque premi, Mundus quem dives adorat. I soror, huic Stygiis fibras insperge venenis, Sopitasque suo cordi mundi ingere flammas: Delicias numera, locupletis commoda census Suggere: sed prona quo te magis audiat aure, Dic: nil divitias, Coeli quo Numen adoret, Officere; et Coelum reges, et Sydera calcant; Cum malesuada tamen multos sub tartara trudat Pauperies, quae saepe lucrum praeponit honesto. Ancipitem cum forte istis titubare videbis Illiciis, non huic subito cui fidis Achilli Succubuisse puta; sed vivas obice formas, Quas vel Mundus amat, vel queis piceata voluptas Illaqueat: si respuerit, constantius urge, Illusum donec feriant tua spicula pectus Prostratusque solo damnet nova coepta Thiene. 2 Nec mora; Tisyphone senis accessura Charontis Sulphuream lethem, picei vada turbida stagni Ascensura, dolis nunquam exarmata, recenti Nequitia solidat pectus; subitura duellum, In quod tartareas fraudes, omnesque lacesset Vipereos morsus, ipsumque armare furorem Sollicita, orcinis animum versantibus hydris. Tisyphone stygiam male sic animata paludem Cum peteret, tremuere undae, nigriorque iacentes Defluus ad ripas, fraudem praesagiit humor. Illa furens, nec lenta gradu transvecta palustrem Navigio lethem, nostrum cum venit in orbem, Vidisses nasci noctem; et praeeuntibus umbris, Infamem ascensum Pharias aequasse tenebras. Illa sed assumens mentis figmenta dolosae, Dissimulat noctem: lucisque induta figuram; Laurentes agros, Latiae miracula pompae, Tecta, theatra, fores vigili circumspicit ore; Quaesitumque sibi quaenam dabit ara Thienem. 3 Anxia suspirat: tum venit ubi Arctica quondam Nix cecidit coelo, septem cum maxima colles Fax premeret, cum solem homines et bruta timerent, Herculeusque Leo Laurentes ureret auras. Illa palam nivei cernens vestigia roris: Scilicet augustam peregrino e marmore molem; Et sacra devotos accedere templa Quirites; Crebraque Virgineos celebret quod purpura postes; His forte adiunctum turbis, quem quaero Thienem Inveniam, dixit: quae dum permixta frequenti, Vult aditum tentare nuru, vehemente repulsam Passa manu, sensit prohiberi altaria Matris Virginis, inferni furiis: confusa recessit Illa quidem, sed quos animo celaverat aestus Iracunda novans, nisu maiore Thienem Aggressura furit, frontisque exasperat angues. Declinans placidis Phaebus cum cederet umbris; Virgineos vidit festa solvisse Quiritum Relligione lares, proprios dum quisque penates, Accensis pictate animis, magnaeque Parentis Igne calens repetit: mox explorare Thienem Tisyphone statuit; primo hunc sibi visa notasse Intuitu, casto quod rara modestia vultu; Lumina quod terrae fixa, et ieiuna genarum Concavitas, habitus simplex, oculique madentes Iugibus a lacrymis, totoque in corpore virtus. 4 His ita perspectis, hic est, quem quaero, Thiene, Ingeminat, tali quem protinus illa susurro Aggreditur: non te cultu tam paupere cinctum, Caietane pudet? Latia rideris ab aula, Et nescis? audis fatuus, quod summa tuorum Maiorum decora, infami ridenda cachinno Degener exponis: proavorum a sanguine clarus, Vilis et obscurus proprio sordescis ab actu. Nobilium nati, et soboles heroa queretur, Quod generis, vitae cultu sic impare, spernas Splendorem: si te voluisset vivere Numen Exiguo lare, si modica voluisset egere Contentum dape; non proavos tibi fata dedisset Heroas, qui te fama, censuque bearent: Sed quoniam et splendor generis, Patriaeque domusque Gloria, te rebus natum sublimibus aiunt; Promoveas propria, non rumpas fata Minerva. Quem vero vitae fructum praefigis inerti? Anne putas quod Roma suo viduanda nitore, Quod das exemplum cultus squalore sequetur? Anne putas laetis quod Roma assueta choraeis, Te praeeunte tuos petet inconsulta recessus? Forte putas quod opima sui patrimonia fundi Distrahet, et pretio ventres saturabit egenos? Falleris, et tua te nimis imprudentia ludit. Ipsa tibi potius sapiens quod Roma ministrat, Consilium cape: non opibus, fundisque relictis Stat pietas: etiam pinguis Mammona coronat Prudentes animos, quorum felicia norunt Ingenia, et Coelo, et laeto florescere Mundo. Forte putas inimica omnes sub tartara mitti Terrigenas, quos dives opum felicibus addit Gloria Lucullis? non his Stygis aequa vorago Esse potest, totum dispar quae sorbeat Orbem; Nec pietas divina atras sinet ire sub umbras, Signatos propriae quos mentis imagine, Coelo Praeparat; et ne errent, suavi sibi pondere nectit; Interea placitis totum dans usibus Orbem. Famae ergo laudisque tuae ne despice clarum Caietane iubar; tenebras ex asse relinque, Maiorum quibus obscurum, nihil addere nomen Splendoris laudisve potest: tibi, notior Orbi, Promittit publicos splendor natalis honores. 5 Haec Erebi afflabat soboles. Orcina Thiene Non deses commenta notat; spirantia Ditem Consilia, afflatu mentis meliore refellit. Nam subito ut Stygia, Divus praecordia sensit Fraude peti, rabidamque imis advertit Erynnem Serpere visceribus; sublato ad sydera vultu, Tartareum pressit flammis coelestibus ignem: Seque colubriferae ne dederet arte Megaerae, Immotum hoc statuit veri dictamine pectus: Ergo meis, inquit, sic invidet atra tenebris Eumenis, et lucem suadet tenebrosa? Quiritum Ora, lares, pompas memorat; iubet ista petitis Inferno monitis: proavorum encomia, ceras, Ditis larva docet? novit, nimis impia novit, His rerum illiciis, grandi ceu pondere pressos Terrigenas, non celsa suis obtutibus astra, Nec summum dignumque metu praefigere Numen; Sed quod proponit carnis rabiosa cupido, Vota sequi: non fraenari rationis habenis Brutales animos; non quo compellat honestas, Aut morum pietas; sed quo fumosus honoris Terreni vapor, incauto rapit impete caecas Luminibus mentes: aeternae ignara quietis Infelix soboles, quod vult peritura voluptas, Numen habent: non aeternos qui computet annos, Qui duraturi post funera ponderet aevi, Implacidos cineres, non qui praesentibus atros Deliciis vermes, brevibus qui comparet horis Saecula, lascivae carnis qui fluxa coaequet Gaudia, divinae, nemo est, cruciatibus irae. Quae dispar rerum facies, quae scena paventes Excipiet populos? paenis servilibus uri Terrarum cernet dominos, quorum ignibus omnis Illicitis minor Orbis erat. Quod cedat in usum Adstrictum ratione, Deus concessit opimos Telluris partus, non queis defigat amorem Mens delira suum; nostris pulcherrima flammis Vult solus meta esse Deus; licet abstrahat inde Vesanus telluris amor, fatuosque potentes Illaqueet, dulci rerum quos decipit usu. 6 Quas mihi delicias Mundus, quas indita formas Gratia commendat, quantumvis ferrea non sint Vincula, mens illis quando se prona coarctat; Vincula sunt tamen, appellent licet aurea, vinctae Illecebris mentes: Pellaeo Darius auro Non magis est liber, quam sit de Thracibus unus Captivis; quos horrisono stridentia ferro Vincula, Threycio cogunt servire tyranno. Serviles terrae laquei, quibus inscia sceptri Libertas humana sui, concessa prophanat Mancipii faeda, regni fastigia, paena. Quid claros numeras proavos, quos turgida iactas Nobilitas titulos? Illustria nomina poscunt, Illustres animos: terrae cum vilibus ardet Quisquiliis pectus; perdit virtutis avitae Splendorem: simili procedit origine Craesus, Et simplex Irus; divinae mentis utrumque Aequat iudicium: non est laus propria, nasci Illustri patre; sed verae si se ornat amictus Virtutis: non haec tollit, sed promovet, ortus Stirpe sua faetus; qui sunt: praeferre caducis, Non peritura: pio summae flammescere Mentis Obsequio, et caecam, morum face ducere plebem. Aurea nobilitas, sed non nisi spreta coronat: Aureus est et honos, et palladis aurea virtus; Ast ea non decorant animos, nisi spreverit illa Ipse animus: dotesque suas, quae pulchrius aurum Est virtus, nisi demissae coniungere menti Gaudeat, isto etiam pectus tenebrescit ab auro. Lugendum est, vani pretium quod ludat honoris Non viles partus; quos cum servilibus Orbis Legibus absolvat, divina lege teneri Ducunt esse nefas, et eodem ignobilis Iri, Praecepti servire metu: vesania gentis Humanae! certum statuo: quos condidit uno Fine Deus, vitae stadium quoque dirigit una Lege, dabitque unam merito non impare palmam, Decernetque parem culpa non impare paenam. Ipse quidem et paenam metuo, spemque atra fatigant; Causa tamen cur Numen amem, cur obsequar illi, Nec paena est nec palma; meos sibi stringit amores Fontis inexhausti bonitas: sint sydera flammis Clausa meis, non estis amor meus astra; supremus Astrorum princeps, meus est cui mancipor ignis. Illustres titulos, et vani nomina fastus Numinis excedit servus; mihi caetera nullo Stant censu: peritura meo periistis amori. Terrae vilis amor nostros licet improbet ignes; Terrae vilis amor, Christi nunquam auferet ignes. 7 Saeva Thienaeas voces immota stupebat Tisyphone; cuius duro tamen ille petitus Crebrius assultu, semper submovit eodem Insidias animo: quo Divi robore serpens Percita, nec quidquam tacitis afflatibus ultra, Ausa loqui, Stygias rediit delusa sub umbras. Excessit proprio postquam saturata veneno, Eumenis, infaustoque leves certamine vires Infernas didicit; quantasque Athleticus, una Instructus pietate animus decerpere palmas, E diro Plutone queat, tentata Thienis Expressit Stygiis virtus invicta duellis. Prostrato ne Dite tamen sibi debita laurus Ista foret, vanaque suas dulcedine vecors Efferret vires; cui laus, cui integra recti Debetur bonitas operis; victricia Christo Signa, triumphatae donum sacravit Erynnis. Christe tuis, inquit, quas profligatus ab armis Orcus, et anguicomae rabies inferna sororis, Deposuit palmas; quas non mihi, debile robur, Deberi, nihilque mei persuadet abyssus; Reddo tibi: quod tartareo non concidit aestu Prona meae levitas mentis; quos vana probanti Gaudia, te IESU verae dulcedinis unum Praetulerim fontem; facilis quod labile vulgi Iudicium, qui mortales plerumque fatigat, Excaecatque oculos atomus, fatuaque paventes A ficu; (sine qua vix te conversus adorat Zachaeus) monitis doctus coelestibus, audax Calcarim; tibi palma, tuae sit debita IESU Gloria virtuti: tua nam quae indebita donat Gratia, quaeque animis aptat lucentibus armis, Adversus nostri generis dat terga strategus. Laetus ut intonso pascit quem flore Cythaeron, Agnus; inexpleti ventrem, cum forte petitus Dente lupi, et cauti studio pastoris, edaci Furi viva rapi potuit sine vulnere praeda; Redditus assuetis hic liber ovilibus agnus, Sollicitam custodis opem, deiectus ad imas Commendat plantas; cui si natura dedisset Ore loqui, grata vitae data gaudia lingua Efferre, et validum praesenti in funere robur, Pastoris cantare sui, meritumque perenni, Servatae pecudis, vellet constare trophaeo. Haud aliter funesta animae cum instaret Erynnis, Servata Caietanus sine vulnere vita, Non sibi, sed soli, cedit cui laurea Christo, Perpetuae laudi, prostrati cordis in ara, Tartarei appendit constans anathema triumphi. 8 At fera Tisyphone moestum remeabat in Orcum, Lenta gradu, laesaeque dolens dispendia famae, Victa Thienaeo, proprias quod Marte probasset Imbelles iras; nec quae sibi suasit amicus Arma furor, firmum norint prosternere pectus. Illa ego, dicebat, stygii quae chara parentis Nata cruentatum bellis fatalibus Orbem Assiduis collido aestris; ego sola potentum Ludificans animos moveo, seu bella parari, Sive repentinis accendere motibus iram Cum iubeo, charosque inter sero iurgia fratres, Sunt artis portenta meae: solusne furorem Ergo meum, solus spernet mea tela Thiene? Illa ego praetextam indutis quae mentibus, ignes Accendo Cyprios, Veneris quos plena sororis Flamma meae sequitur totas bibitura medullas. Quot mihi, sidereo qui se vovere Tonanti, Illustres cecidere animae! Coeloque propinquae, In mea damnatis iurarunt faedera votis! An modo me stygio audacem pro Principe, vires Deseruere meae? de me iam parta Thieni Palma, triumphatam patrio confundet Averno Tisyphonem? Nostri non est vis tanta veneni, Nec vigor anguicomo tantus qui vertice strident, Crinibus; et nigris non est ea gloria taedis, Humana ut Stygio subdant mihi pectora fumo? An Caietanus, nostri cui plena furoris Copia, cui nostrae fluxere potentia fraudis Toxica, delusae titulo gaudebit Erynnis? Non patiar; sed calcantem mea iussa Thienem, Saevior ulciscar, quasque irritata reservo Subiciam flammas; certum est, irata quod armat Tisyphone telum: donec meus occidat hostis. Dirum omne experiar: nativas iuro per umbras, Per styga, per Ditem, nec aquas Acherontis adorem. Iam piceam, stygiis illi occurrentibus umbris, Transierant lethem; mox adventare scelestam Percipit Eumenidem, socia praeeunte Megaera, Admonitus Pluto, laetamque redire Thienis Exitio credens; imum ad conclave, tyrannus Constituit plena reducem deducere pompa. Ast ubi funestae princeps cognovit Erynnis Alloquio, tentata quidem, sed cassa fuisse Consilia; et totam quam Styx ructaverat iram, Invictum bello non expugnasse Thienem; Ipse furens ira, et contorquens nescia quidquam Ora loqui, verso furiali a Dipsade vultu, Tanta Thienae meditans encomia palmae, Culpat Avernales, segnes ad damna sorores. Quem tamen ipsa furens, hac spe placavit Erynnis: 9 Magne pater, devota suum quem tartara Numen, Quem lethea palus, tenebrae quem Ditis adorant; Si mihi sublimes, virtus prosternere cedros Non fuerit, domuique meo nec robora flatu, Sed tenues plantas, humilesque movere myricas Fata dedere mihi; (quamvis et maxima quondam, Heroumque genus, prostravi nomina; sed iam Sola Thieneis, fateor, sum viribus impar) Est inter stygias, nobis soror inclyta Divas, Ambitio; huic ingens heroa in pectora virtus, Et clarae sobolis felix in damna facultas. Illa, suo indomitas novit concludere mentes, Casse; nec invictum quidquam est, quod frangere tantae Non liceat Divae: spernat mea iussa Thiene; Ambitio hunc prima poterit convellere lucta. Hanc Pluto acciri, atque alium non lentus in Orbem Ire iube, ut noster, superum qui nititur hostis, Viribus; adverso cuicunque resistere Marti, Agnoscat stygii robur non debile regni. Haec ubi Taenareo regi suasisset Erynnis, Accita e gelidis quibus ipsa perambulat antris, Advenit Ambitio; quae cum Plutonia nosset Imperia; inceptam cognata a Dipsade luctam Ut proprio marte erigeret, quo forsan Erynni Ereptam, maiore sibi revirescere cernat Nequitia laurum, turbataque tartara cogat, Felicem laeto reditu sperare triumphum; 10 Excepit mandata libens: quam pluribus ipse Instructam Pluto tali sermone requirit. Iret: ubi Latii regnare inimica Monarchae Fertur relligio, pietas ubi regia binas Lambit adoratae, Claves, insigne tiarae: Dictus ubi Coeli Interpres, fideique Latinae, Romulidum aeternos servat reverentia muros. Cernet ibi, generoso animi, peritura volatu Vota supergressum, nullos ambire Thienem Heroum titulos; et queis mortalia servent Pectora, terrenae spernentem encomia famae: Nec qui fumifico deceptae fulgure menti, Vanus ridet honor, temnentem fluxa, dolosis Illecebris superare valet; daret illa supremum Audaci suada assultum, calcataque Ditis Imperia, accensus mundi, ferat igne Thiene. Una dabit multas Erebo victoria palmas. Impius haec postquam Pluto mandata dedisset, Ambitio fuit orsa loqui: tenbrose quod urges Dux Erebi, sperare potes: Mavortia palmis Roma est nota meis: Lauros si noscere nostras Est animus, titulos numera; nostrosque triumphos, Plura Palatinae describent pallia lanae. Sacratis etiam committor honoribus audax Ambitio: quamvis multorum adversa repellat Me probitas; tamen invenio, quos lucis amicae Allectos potiore gradu, deludo clientes. Non modo, quos dignos tantum, sublimis in auras Tollit honor; spe cassa etiam mihi miror inanes, Assidua servire fide: fugitivus honoris Quos semper declinat apex, seu conscia tanti Mens fuerit meriti, tumidum seu nulla clientem Commendet virtus; tristes solatur alumnos, Et torquet spes una simul: nostrae area laudis, Laetaque se nostris effert ubi scena trophaeis; Est augusta iugo surgens septemplice Roma. 11 Hic ego, quos claustris Stygias lusisse pharetras, Saepius obstupuit nostrae inclementia fraudis; Illustris magnete gradus, aut luce tiarae Illusos, mundo incautos servire coegi. Hic, quibus aetherei constans fragrantia veris Totam habuit mentem, sperati ut honoris ad aulam; Exiguam ostendi rimam, facilemque spopondi Introitum, non Coelum ultra, mansuraque semper Gaudia suspirant: totam, ceu fulmine, mentem Optatus prostravit honor: velut ante latentes, Damnantesque hominum plausus, et gaudia tristis Vidi; ubi deceptis mea cordibus haesit arundo, Mutatos horum cernens laetissima mores, His potui impensum lucris pensare laborem: Congressus procerum aspexi tentare, favores Captare Heroum, totum nugacibus aulae Obsequiis damnare diem, regale suorum Maiorum laudare genus, quod avunculus illis Hector, Achilleo genitor quod stemmate natus, Quod Vulcanus avi tritavus, quod denique fratris Uxor, Ulysseam contingat sanguine prolem. Et demum propriae laudes celebrare Minervae: Theologus, mentis quem nullus acumine vincat, Quod fandi et iuris, sit primus in arte Magister; Solius interea Crucis (haec nam sydera pandit Christicolis) reticetur honos: sermone Quiritum Captat amicitias, primum quaerendo, quod Anglus, Cum Batavis feriat faedus, cum Caesare Gallus, Quas ineat pacis leges, quas Suecicus Axis, Vindice Danorum patiatur Marte ruinas: Cumque animo grandi Monachus vult inde videri, Maiora affectat quam claustri ut carcere septus, Dispositum toleret Crucis ad stipendia pectus. Interea nulla hos mentis censura flagellat, Quid pietas animi, quid ea ratione pericli, Relligio iurata ferat: de talibus unum, Nostra, licet validum fallent commenta Thienem. 12 Haec effata leves succi melioris amictus Induit, et Dominam Stygiis ornantibus umbris, Auratum defert praesumptio vana theristrum, Quod capiti impositum, post colla fluentibus oris, Picta refert meditata suae deliria mentis: Regnorum titulos, fasces, diademata, palmas, Illustres ceras, lauros, Castella, triumphos, Pontificum mitras, rubei pretiosa galeri Vellera; tum quidquid tota est tellure superbum. Concreta elatae menti simulacra figurat. Dira autem, quae toto animi sublimia nisu, Vota fovet, cunctosque simul venatur honores Ambitio, partes crebro se versat in omnes, Singula respiciens, ne quam vis aemula palmam Praeripiat: pallet, timet, angitur; unde senilis Est ori macies, oculi livore tumentes, Est tremor in membris, frontem rugosa senectus Asperat, et duras succi penuria malas Sulcat, nativus nigris stat dentibus orcus. 13 Tartareis demum velox se proripit antris, Ambitio; superasque auras, Phaebumque salutat: Mox Latias urbes, Romanaque moenia lustrat, Et signata suis olim delubra trophaeis; Constanterque suas gavisa assurgere palmas, Inquit, adhuc hic una viret, quam mille procellis Ingenii, quaesitus honor mihi fixit; et illam Laurum etiam novi, multa quam fraude petiti, Quantumvis vacuae servant mihi nominis umbrae. Quid veteres memoro vires? texenda recenti Flore corolla mihi est: novus est, quem persequor hostis. Martia magnanimum sed ubi spectare Thienem, Roma dabit? quae certa legam vestigia? nostram Quis locus excipiet luctam? scio; paupere clausum Inveniam cella: quid obest? inopesque fatigo 14 Non ingrata casas. Locus est, ubi Romula quondam, Consuevit certans bellis praeludere pubes, Martius a tali dictus luctamine campus: Hic Caietanum, postquam tribus horrida votis Fraena, voluntati, carnique, opibusque dedisset; Cum sociis, quos una sibi non obvia vitae Iungebat pietas, primos posuisse penates, Certa fides memorat: pulchra dignissime lauro, Macte animo miles! dignam divina palaestram Invenit virtus: nulla est magis area palmis Opportuna tuis: ubi saepius ante profanis Certavit gladiis, videat nunc bellica sanctum Roma ducem, aeternas lauros, palmasque legentem Et melius, belli hanc glebam, campumque Gradivi, Sacrari aethereae laetetur gymnade pugnae. Hic mihi supremis certandum est viribus, inquit Ambitio: subiitque lares, ubi fortia caetus Fundamenta novi, sociae fervore catervae, Iecerat, et rudia, heroae cunabula fixit Virtuti; spretaeque Crucis vexilla Thiene, Plutoni inducto caepit praefigere bello. 15 Hunc Ditis soboles, Stygiae testudine suadae, Sic animosa quatit: quid agis? claudisne sepulchro, Caietane tuas, quas nunc impendere dotes, Urget Apostolicae turpis scissura tiarae? Coelica Romanae fidei Doctrina vacillat, Et tu vivis iners? accepti lucra talenti, Inter inassuetae concludes otia cellae? Cernis adoratae veluti discrimine Romae, Saxonicus late spargit sua toxica Buffo? Sacrilegae sentis quas propudiosa Genevae Pestis, adornata Romana in funera lingua, Designat caedes? primae fastigia mitrae, Qua levitate suos calcare Bohemicus Anser * Erudiit pullos? Audis quas Helvetus anguis Sibilat in fraudes? et tu leporinus in umbra Faeminea miles, charae praecordia matris Discerpi pateris: maeret viduata probatis * Hus Bohemice Anser Praesulibus Romana fides; pastoris inepti Desidies proprioque parum vigilantis ovili, Haereticos neglecta trahit custodia morsus. Hinc fidei plagae, falsae hinc deliria sectae, Hinc morum labes; quae primum ut toxica pravus Concepit sanguis; totius certum inde resultat Corporis exitium: dignae te praesule curae, Caietane petunt; de te sibi curia magnum Promittit nomen; publicae te vota salutis, Te nutans pietas, virtuti subditus ipse Te compellat honor: non hoc debetur eremo Pectus; et ignavas assueta adscribere mentes Claustra, suum Latiae mitrae rapuisse Thienem, Christiadum publica plangit Respublica poena. Ut Christi sincera suo reddatur honori, Relligio, quod tu, debentque optare quod omnes, Quos peregrina fides, quos nil sectaria laesos Horruit impietas, angusta abscondita Cella Non faciet virtus: fractus claustralibus Orbis Non eget ascetis, propriae quos una salutis Cura, nihil publicis patitur succurrere damnis. Consilium praeceps! aegro te subtrahis Orbi, Fortis Atlas: collapsa pio statuenda labore, Si virtus hominum, pravos si pellere Cleri, Intendis mores; non hoc dabit abdita claustro Pauperies: publicae luci subtracta, salubres Non mittit radios virtus: lucebit Olympo Phaebe sola sibi, tegitur si nube; nec ullus, Non visum laudat radiis splendescere Phaebum. Sic virtus spectata trahit; cui demere lucem Affectans, dignam intendit quoque demere laudem. Sed virtus ubi laude caret, vitiosa trahendi Non habet exemplum: probitas in praesule lucet Clarius: inventis veluti mens vertice formis, Fabricat idaeas; vertex, commune mitratus Transit in exemplar: Titan ardentius urit Altior, occasusque sui momenta, caloris Signat debilitas: quo non assurgere possit Gratia, nobilitas, pietas, sapientia, zelus Caietane tuus, nihil est: te praesule, laeta Gaudebit mundo radios emittere virtus. Vis augere Fidem? fieri non Lesbia morum, Regula suspiras? trabibus sed recta dolandis Regula si iungi nolit, tabulisque recuset Aequa superponi; gibbo fabrilis ab omni, Ars ignorabit curvas absolvere quercus. Regula sis morum, modicum est, nisi regula fias Talis, ut applicitam sibi curvae in crimina mentes, Praefigant; quod non fiet, nisi praesulis ora Sumpseris, et populos publicae concredita luci, Virtutis censura domet; quos illice forma Attrahet, et proprio confundet lumine, mores Brutales mitratus apex, splendorque tiarae. Nec pudor est mutare animum: decreta prioris Consilii emendat sapiens, ubi noxia mentis Praeproperae consulta videt: suscepta Thiene Otia si mutes, Latiae tua proderit aulae Ingenii probitas: Capiti cum adstantia summo Membra, tuae sacro mentis correxeris igne, Et Fidei candore trahes, contagia gentis Romuleae correcta puta: te authore videbis Matutina velut mundo splendere mitratos Sydera Romulidas, morum documenta daturos. 16 Taliter Ambitio. Postquam fallacia Ditis Consilia, internae librasset pondere flammae Caietanus; atrox, inquit, speciosa venenum Argumenta tegunt: mors est pietatis, honorem Sectari; laeditque animum, primatibus uri Recto etiam si fine putet: non si allicit illum, Non etiam si cogat amo: cum summa potestas Vim replicat, delatus honor non inde triumphat, Sed se spernentis robur prostratus adorat. Pastoris virgam, res est praefervida, nostri Iudicii temone sequi: quos saepe tiara Lex prohibet, lux vana rapit; nec dignus honore est, Quem cassus propellit honos; onerosa novalis Vix cultura trahit; lucro vel luce carentes, Nulla fatigabunt hominum suspiria curae. Pontificum sedes, Cleri praetendere fasces, Esse bonum qui dixit opus, tum dicere Paulus Id potuit, quando pretio pietatis adeptae, Addita Martyrii fuerat tolerantia mitrae. Res bona tunc etiam mitra est, si praesulis ardor; Martyrio par esse velit, cui proxima nunquam Spina deest, rectum penetret quae cuspide pectus. Perversi mores, et liberiora potentum Scandala; pauperibus, viduisque negata forensis Astraea; et pravum vitiis absolvere Clerum; Iuris Apostolici procerum formidine nulla, Illaesum servare decus, virgaque reorum Cervices curvare ducum, fideique vetustae Ad normam, adversas Latio componere gentes; Hae sunt praesulibus spinae, quas tollere nunquam Stirpitus aggreditur vigilans sine sanguine pastor. Praesulis officium tale est, et tale verendum Omni humero Pastoris onus: quicumque tiaram, Ad luxum, vel segnitiem, vel ad ampla requirit Lucra; suae timeat speciosa pericula mitrae, Pernitiemque animae certam: tunc desinit esse Res bona, non rectis ubi quaeritur insula votis. Sanctum opus est Praesul; veniuntque a pectore pravo, Nunquam operis si vota boni, putet inde necesse est, Sese quisque bonum, curas qui praesulis optat. Proh tamen humanae quanta est praesumptio mentis, Arbitrio sanctum esse suo, si vita proborum est, Non tenues, in non culpis agnoscere culpas. Qui probus est, sanctusque probo, iubeoque tiaras Quaerat; ego quem multiplicis mens conscia culpae Vellicat, unum opto, flendo ut mea crimina tergam. Quod vero electum Christi corrumpat ovile, Erronum scabiosa lues, ut barbarus ista Peste, vel a Scythia veniens, sit mitior ensis, Et doleo, et ploro: iustam hic, medicamque Tonantis Vindicis agnosco dextram, qui forte meorum, Qui numero excedunt, scelerum iustissimos ultor, Immodicis totum replet terroribus Orbem. Has ego promerui paenas, vis inde reportem Et decus, et lucrum? sacrum temerarius optem Praesulis officium? potius mihi crimina quisque Suaserit abstergi lacrymis, medicoque dolore, Terrificum ut cesset, noxa cessante flagellum. Dixerat haec, avidaque manu tormenta cruenti Arripuit flagri, denudatique fatigat Ieiuniam maciem dorsi, ferrataque fixis Fila rotat stellis: cumque irrorata profuso Membra cruore notat, ludens ait: improba cerne Ambitio, quali versit me purpura succo: Hic meus est murex, qualem modo docta disertis Suadebas verbis: num sat tibi subdola serpens, Formosus videor? si necdum iusta rubentis Copia defluxit roris, dabo pluribus aequam Mensuram rivis; quantum est satis, accipe demens Ambitio, chlamydemque para, decorare Thienem, Persuasus quo possit honos. Hic durius omni Obriguit saxo, praesens affatibus istis Ambitio, pressisque labris immota pependit. 17 Haec postquam vitae sensum, motumque recepit, Sic loquitur: quaenam Numidum te pavit in antris, Caietane tigris? Lybica sub rupe, laenae Quae te lactavit feritas? nil te infula movit, Et qui mortales animos in devia ducit, Nil placidus te flexit honor: quod Mundus adorat, Contemnis solus, ludis mea vota Thiene; Et mage quod mirum est, in me mea tela retorques, Meque unam contra, quo te magis insequar, instas. Agnosco causam, quare soror aemula flammis, Et iaculis non vana suis, repetivit amaram Tisyphone delusa Stygem: Plutonia testor Regna, et Avernales Ditis quas incolo sedes, Prae Caietano nullus mihi fortior hostis Visus adhuc, faedatque meas sua laurea palmas. Ibo ergo, et tenebris iustum superata dolorem Moesta tegam: si me sociae, si Pluto requirat, Quaeque Thienae texunt mihi praemia luctae, Eumenides laetae occurrant, plaususque parari Significent, quo ne reducem praestantibus ornet Styx festiva sonis; spectanti ingloria Diti, Talia funestae memorabo nuntia sortis: Tartareae veniant uno si Marte phalanges, Adversamque parent supremo robore luctam; Prodeat ipsa etiam Ditis Bellona; Thienem, Vanus erit superare labor: quem laurea victae Ornat Tisyphonis, stratae quem praedicat ingens Ambitionis honor, Stygii leviora furoris Arma, Thieneae metuent encomia dextrae; Cui levius fiet vires superare minores, Quo vis magna ruit: non durius ipse superbo Restitit Alcidi, tacta tellure resurgens Fortior Antaeus: nulla illum spicula, Ditis Mancipium reddent, Orcina pericula Coelo Eripient nunquam, contra hunc est omnis inanis Vis Erebi, Ditisque omnis male firma potestas. Quo magis hunc pressum cupimus, quo tendimus astu Maiore insidias, astris propiora paramus Invicto Heroi Coelo plaudente trophaea, Regnaque probrosa premimus Plutonia fama. Invisas haec fata subit pudibunda sub auras Ambitio: damnisque suae Divae, ore trifauci Cerberus ingemuit: ripis lethaea quievit Insolito languore palus, Stygiumque secutae Sunt gemitum tristes, saevis ululatibus umbrae. Hic Erebo finis. Sed quas haec una corollas Palma tulit, quas aetherei pretiosa favoris Ubertas appendit opes; plus pectora versant, Quod stupeant, quam lingua ferat: quod victa Thieni, Improba vis Erebi cessit, praestantibus astra, Victoris meritum donis testantia, dicam. 18 O dona, o Coeli charites! quae gratia vincens Angelicas dotes! sed Verbum dicere Verbo Incipiam: Verbum Patris, qualem unica natum Parturiit Virgo, divina Peurpera sacrum Intacti pignus ventris, natalis in ipsis Optatae noctis tenebris, manibusque tenendum, Et labiis Caietano dedit amplexandum. Noctem laetam! o nox lucis post fata beatae Aequans delicias! tacitum stupet omnia pectus: Virgo Thieneis natum deponit in ulnis: Virgo Thieneas dignatur munere palmas, Quo maius suprema beat nec Sydera lumen. Nec mirum Angelicae quadam si forte laborent Invidia mentes; potius si nulla Thieni Invideat, stupeo: vester sol, gloria, splendor, Coelestes animae, manibus lux vestra Thienis Excipitur: repetita sui quas vota fatigant Intuitus, stringit palmis, labiisque Thiene Libat opes, quas plena suis diffusa labellis Gratia distribuit. Sed quo fuit ordine gesta, Aetherei series doni laetissima pandam. 19 Exurgit Latiis septem de collibus unus, Armipotens queis Roma Sedet; dixere Qirites, Exquilias: montem hunc Romanae Servius Urbi Addidit, et veteres regum, de rupe penates Tarpeia removens, isto rex Servius idem, Regia construxit felici limina clivo, Hic Ocrisiades subiectis aequa latinis, Olim iura dabat; praestans nunc regia Matris Virginis hunc animat collem, quo augusta suarum Faecundo Charitum, colitur Regina sacello. Virgineae moli spatium indelebile, fluxae Prodigio scripsere nives, Sextilibus arsit Cum Latium flammis: nivibus signata, calentes Area confudit Soles: ubi protinus amplum, Evexit gemini Marianus coniugis ardor, Verbiparae templum, tabulis ex asse supremis, Sola bonis fuerat quae scripta iugalibus haeres. Haec eadem eximiis auxit Sacraria donis Pontificum et regum pietas: memorabile gaza Sed magis est reliqua, Christus quo vagiit infans, Bethlemii Praesepe specus; quod luce Quiritum, Et fortunatae cultu pretiosius Urbis, Frigora adorati faciunt natalia Verbi. 20 Has etiam doctus, Mariano Dalmata templo, Progenitus Stridone, sacras translatus adorat Vicinas tumulo cunas, quas vivus in ora Ephratite, piae coluit splendore Minervae. Saepius hic consueta suae dum vota Thiene Fundebat Dominae, totos cui pectoris ignes, A tenero felix infans sacraverat aevo; Sacra Palaestini fusus Doctoris ad ossa; Propitiam poscebat opem; instabatque Parentis Virginis obsequio, tanto Oratore, clientem Immeritum sisti; facundae ad pondera linguae, Cum merita accedant, quibus expugnavit amores Verbiparae; qui ad speluncam, qua Virgine natus Salvator, Iessei hospes sanctissimus antri, Virtutum radiis veluti nova stella refulsit. Irrita votorum nec vis fuit: annua iuvit Orantem pietas: quando brumale volucres Solstitium convertit equos, Phaebique quadrigas Consuetus prohibet Tropicos excedere limes, Inclyta Virgineum recolunt solemnia partum, Festivamque trahunt sacra incunabula Romam; Noctis erat medium, cum candida liba mitratus Mysta litat, populumque suo spatiosa theatro Vix caperet moles: (nesciri nolo, quod ille Augustae noctis, menti pius ingerit horror Laetitiam nostrae, pacis qua decidit imber Aureus, aeterni irrorans exordia Solis) Tantus habet plausus populos, ut sanguine clarae Ipsae etiam damnent faecunda cubilia nuptae. 21 Hic aderat nati plenus dulcedine Verbi, Orgia cum populo recolens nocturna Thiene; At non cum populo sacrae mysteria noctis Explet mente pari; posito nam fine litantis Officio Mystae, proprios festina penates Turba petit, somnum repetit, thalamoque sequentem Expectat solem; totis sed pervigil umbris, Virgineam fundit se Caietanus ad aram, Eructans sacras per amica silentia flammas, Bisgenito internos Verbo dicturus amores. Ac veluti quando patrio Iovis armiger ales Pendulus ungue, probae sobolis documenta procurat; Intrepido si phaebum oculo, solidoque calentes Obtutu tolerat radios, hoc indice prolem Legitimam se monstrat avis: manifesta Thiene Signa dedit quam purus amor sua pectora flamma Aetherea stimulat, solis veneratus amicas Immensi cunas, velut incurvata rotarum Subsidia, aeternam stabuli felicis in antro Quae tulerant lucem, stabili spectatus amoris Intuitu, noctis reliquum constanter adorans. 22 Versarunt tacitam postquam felicia mentem Prodigia; et sensim dulcis suffunderet imber, Rorantes oculos; forsan distare micantem Non procul Auroram, quae non modo nuntia veri, Sed felix etiam facta est Nutritia solis, Rore suo geminum dederat praesagia lumen; Ecce tenebrosam quaedam lux candida noctem Occupat: obstupuit lucem, creditque Thiene, Advenisse diem: sed mox comparet Eoa Splendidior stella, divini baiula solis, Atque eadem Mater; qualemque puerpera Virgo Edidit infantem, manibus coeleste Thienis Deponit pignus, purisque amplexibus offert. Virginis obsequio praesens adstabat, humatus Non procul inde senex, olim Davidica nati Cui habitanda dedit Bethlem spelaea Tonantis: Innumerae circum mentes, miranda Thieni Maiestas aderat. Sed quis mihi flammeus ora Calculus absolvet, tanti miracula facti, Si rudis exponam? refert quis gaudia mentis Caietane tuae? quis linguae fervida dicet Verba, quibus pura natum de Virgine Verbum Alloquio dulci affatus? quis scribet amoris Oscula, libatas proprio de fonte quis edet Delicias mentis, quae velox penna favores Expediet, quos iste hospes tibi contulit infans? Nil tamen est mirum, Charites describere tantas Si rudis ignorem, quando sublimia nescit, Ipse etiam expertus sua promere dona Thiene. Hoc tamen exposuit, scriptum quod missile prodit: Mirari alpina pectus sibi rupe fuisse Durius, immitesque ursas feritate, vel ipsas Hircanas superasse tigres, et frigore brumam Arctoi minuisse freti, quod lentus, et excors Consumi flammis tanti nequisset amoris. Nil aliud novi, dulcis quo te iste beavit Caietane puer: reliquos celare favores Divinos poteras, nunquam celare valebas Virtutum heroos tibi quos donavit amictus: Quaequae animo fortunatae tibi noctis adhaesit Istius pietas, solito occurrente Decembris Solstitio, maiore augens praecordia flamma, Caietane tuis quod sol aeternus obivit Solstitium palmis, aestu exundante docebas. O fortunatam noctem, splendere micantis Est phaebi quae passa faces, cui praevius ivit Virginis Aurorae candor; positumque Thienis Aeternum manibus fecit consistere solem. Felices palmae, felicia brachia, felix Nocturnus Phaebi nunquam occumbentis Horizon! 23 Cum Caietanus, Mariano colle recedens Iret ovans, nati quod ductus ad oscula regis Expendens, inquit: quantum mortalia possunt, Corporeae moli, carnique immersa videre Lumina, iam vidi; magis hinc mea pectora dulcis Extimulat fervor, quo te pulcherrime IESU Aeterna Verbi specie tumulatus adorem. Interea tantae lucis, qua ferveo, certum Conservo pignus; vivo quae dona dedisti, Haec tua defuncto pietas concedet amanti. Ipse autem attonitam tanto simulare nequivit Prodigio mentem; divini immobilis haesit Muneris excessus: libatus pectore vitis Virgineae botrus, mox immortale, reliquit, Laetabunda inter saliens praecordia nectar.