CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 299794 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/299794.

Nodus 299794 in documento crijev-i-carm-1678.xml


40. In Vrsum et Ianum Qui modo conspicui primaeuo flore nitebant, Abstulit, heu, fratres Mors truculenta duos. Vixdum illis pariter uigessima contigit aestas Cum patris amplexu raptus uterque fuit, Deque tribus potuit uix unicus esse superstes: Heu, heu, tam pulcrae pars quota prolis adest! Sic tamen haud omni periisse ex parte uidentur: Nanque in germano uiuit uterque suo.