CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 299513 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/299513.

Nodus 299513 in documento crijev-i-carm-1678.xml


38. Commendo unanimem meum sodalem, Commendo tibi, Farnesi, Marinum; Nanque est dignus in intimis haberi Cultu, moribus, elegante lingua, Non ignobilis, et decenter ornat Maiorum titulos, genus Bonorum, Et quouis melior Bono: meretur Et uincit proauos. Sed ille sentit Quantumcunque Bono haud ualere multum, Si non optimus hunc Bonum fouebit Princeps ut Deus. Hoc iubar serenum Dum desiderat Aelius, uidetur Iure inglorius esse, nudus, exul, Vilis, decolor et tenebricosus. Quod si aspexerit ut Deum, decenti Pulcher, splendidus enitescet ore, Et postliminio suo redibit, Exul desinet et miser uideri. Quod si non tenebris iacemus ultra Omnes Dalmatas, et propinqua Teucae Incunabula Barculique littus Exornabimus atque perfidorum Thracum immania regna peruetustas Gaudebis pius exolesse fraudes. Ergo pars animi mei Marinus Nulla incommoda nec pericla sentit, Intractabile non gelu, niualem Non brumam aut rabiem Adriae aestuantis, Tanti ut principis acquiescat ore, Cuius splendidior patescit aula Doctis omnibus et probis; nec olim Euandri domus aut domus Molorchi Tantam praebuit hospitalitatem. Ergo suscipe perlibenter, oro, Iucundum unanimem meum sodalem, Qui tantum latus ambit et pudenter Adscribi numero petit tuorum. Est dignus, mihi crede, qui sereno Tanti numinis exuat tenebras, Liber, gratuitus, cliens inemptus. Sic nullis scatet, ut puto, illyrismis, Nec foedum sapit aut ferum, Quirini Caelum hausisse uel Iliae uidetur Reptasse in gremio et bibisse fontes Iuturnae; usque adeo meum sodalem Agnoscas facile et merum Latinum Ipsum nec magis Aelium putares. Quare hunc suscipias libens et ultro, Si me diligis, o benigne Princeps, Me quanti facis – et meretur – illum, Et pluris facias, peculiari Imprimis tibi liberalitate.