CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 299357 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/299357.

Nodus 299357 in documento crijev-i-carm-1678.xml


37. Non mihi sic animum lothos gustata teneret, Aut Syren uarios emodulata modos, Nec mihi sic mentem furiaret tyrsiger Euan, Seu biberem magicis gramina cocta focis,37,4 focis in margine: modis Vt Veneti femoris iuuenili pube tenerer Si tua legissem tempore dicta suo; Vnde, reor, tetricae possent prurire Sabinae Lasciuumque petat Socratis inguen opus, Mollis et infestet duros tentigo Catones: Sic tua nequitiis pagina tota fluit! Nec magis irritent Veneres Elephantidos et quae Tibia sternaces ludere fecit equos, Nec tantum uitient Milesia siue Tarentum, Quod periit luxus proditione sui, Vt tua quae Satyros imitantur scripta salaces, Hippolytus Phaedrae quorum ope lenis erit, Et posito ludat Lucretia laeta pudore, Et centum admittat Penelopea procos. Ergo ego quod patrias remeaui sanus ad oras, Quod matrem atque meos unanimes uideo, Gratia magna tibi, Veneta quod in urbe moranti Es mutus fieri passus et Arpocrates. Officeret tunc illa recens lasciuia nobis; Nunc importuno tempore languet opus. Ne tamen hanc ultra scabiem exculpemus inertem Neue recordemur Seplasiae Veneris; Nanque recrudescant tecum mea uulnera fando, Nec possum admonitu tardior esse tuo. Eia age, ne rursus feriamur uterque, silescas: Sunt Veneres, Veneris sunt tua dicta faces. Post 37,30 i n codice iterum scriptum invenies epigramma 36.