CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 299159 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/299159.

Nodus 299159 in documento crijev-i-carm-1678.xml


34. Ad Damianum Mentium Ambitio supplex, quae rostra precaria poscit, Quosque magistratus sportula uilis emit, Hos tu contemnis, nostrum nec ouile petitor Illecebris captas nec prece nec precio, Sed te captat honor, te supplex purpura poscit, Inque uicem ornari quaerit honore tuo, Virtutisque tuae meritum suspirat et ambit Auctior officiis illa futura tuis. Sed quia complicibus foedatur curia multis, Iamque diu senuit colluuione sua, Nec curare potes cacoethen – pessima tanti Vsque adeo uis est inueterata mali! –34,11-12: vv. in margine additi Respuis innumeris quod poscitur artibus et quod Iuratis praefert perfida turba deis, Nec desiderium sentis patriaeque repulsam, Quam minus indignis ambitiosa dedit. O macte ingenio, qui peste leuatus ab omni Nubila despectas ima serenus apex: Intactus neque enim uitio foedaris ab ullo Descensu caelsa mentis ab arce tuae!