CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 298913 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/298913.

Nodus 298913 in documento crijev-i-carm-1678.xml


32. Heu merula infeelix, modulamine prodita dulci, Quae tibi cantabas exitiale melos! Heu merula infeelix, praeda es nunc unguibus uncis, Pascis et accipitris rostra cruore tuo! Nec tua praedonem uox flexit amabilis, immo Melliflui capta es proditione soni. Elingui satius fuit ore silescere, nec te Obfuit in tacitis delituisse locis: Nam rudis atque infans, mutaque ingloria uoce, Aegisses aeuum tutior ipsa tuum, Quamuis et Satyri taciturna silentia tristes Lugubresque gemunt crimen Amadryades, Siluestresque deos, quotquot sunt montibus altis, Indixisse ferunt flebile iustitium. Nam tu deliciae nemoris lucique uoluptas Dulceque solamen, dulceque nectar eras. Nunc Styga peruolitas tacitum, nec mane recenti Garrula nec sero uespere carmen hyas. Est tamen, est ultrix scelerum dea, culpa refertur Rursus in auctorem perniciosa reum. Nam dum uictor ouat, de querna fronde pependit, Vt uinctus pedicis et fugitiuus erat. Mens humana pia est, ratione carentibus ultro Parcitur, accipitrem profuit esse ferum: Nam meus hunc soluit laxata compede nisus, Rursus et accipiter nubila tranat ouans. Non tulit hoc Nemesis; nam rostro atque unguibus uncis Efficitur summi fulua ministra Iouis, Tum praeceps delapsa ferit, ceu fulminis ictu, Crure manumissum liberiore reum. Sic post terga uolat Rhamnusia sontibus et par Vltio perque uices fanda nefanda refert. Ne uero desint merulae monimenta merenti, Hanc circum uariis floribus urna tegit, Crescentesque notas inciso cortice seruat Et celebres titulos concaua fagus habet: »Hic, ubi floret humus, merula est sita: uocis amoenae Argutis meruit cantibus hunc tumulum; Parte alia, dumos inter spinasque rigentes, Hoc precium feritas impietatis habet. Hic ferus accipiter situs est, cui semper achantus Horret et in tumulo uipera dira cubat.«