CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 298656 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/298656.

Nodus 298656 in documento crijev-i-carm-1678.xml


30. Non leo Marmaricus nec abacto pignore tigris, Nec tantum immani uipera dente furit, Quam rabies hominis, feritate immanior omni, Vincere par diras impietate feras. Proditor, ecce, tuae mediis penetralibus aulae, In socios stricto perfurit ense suos, Ante tuos uultus, Isabella, minaciter ardens, Nec tantum pietas temperat ulla nefas: Aspectu dominae nec inhorruit, usque furenti Impietas cordi gratia nulla fuit. Inde Simon animam per uulnera saucius efflat, Et dubius uitae concidit Iasius. Aula cruore natat; tamen hic siccarius amens Audet adhuc caedes continuare nouas, Armatur donec custodia peruigil et uix Bacchantem exarmat tota caterua uirum; Insanum simulans sed adhuc immane minatur Ac esset sceleris nescius ipse sui. Siue recrudescit recidiua insania, rursus Mens illi uitio quo prius aegra fuit, Siue dolo siue hic morbo peccarat ut Aiax, Atque Athamantaeis actus erat Furiis, Herculeaque furens ab imagine et instar Orestis Eumenidum stimulis exagitatus erat. Vtcunque, haud potuit constare an liuor acerbus Atque odium in socios strinxerat arma suos. Nanque agere insanum potuit morbumque fateri, Quo mala mendaci tanta furore leuet, Siue hunc flagitii furiarit conscia tanti Et mens affecta est aegra furore nouo; Quocunque impulsu – sceleris ratione doloue Aut morbo – hic faciem desipientis agit. Hic error scelus est ancepsque insania quouis Supplicio in tanto crimine digna fuit. Ergo capistratus collum et trabe pendulus alta Palpitat et caelum calcibus usque ferit. Sed quia pro tanto scelere atque immanibus ausis Quamlibet indignum est accelerare necem, Protinus incidunt funem, quo saeuius illum Dilata cruciet crastina morte dies; Nanque secutura cruciatur luce profanus Viuus adhuc tortae tractus ab orbe rotae, Quadriuiique recens trunci quadrantibus horror Rostra cruentarum pascit adunca auium Visceribusque canes diras, passurus Auerni Vltima pro tanto crimine supplicia. Tu uero, qualis Rhamnusia iusta, per orbem Et scelerum uindex cuncta per ora uolas; Et caelo et terris, Isabella, et tristibus umbris Iustitiae constant iura seuera tuae.