CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 297629 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/297629.

Nodus 297629 in documento crijev-i-carm-1678.xml


17. Flesse deas omnes perhibent in funere Marrae, Praecipue Veneres atque Pudicitiam. Dum consueta tamen iactatur naenia: »Quidnam Deflemus«, querulo est Musa locuta sono, »Fama tenet cuius terras et spiritus astra? Mortem unam duplex uita secuta fuit.«