CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 297166 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/297166.

Nodus 297166 in documento crijev-i-carm-1678.xml


8. Ad Iulium Pomponium Laetum Quae, rogo, sectari uestigia prisca laboras, Quae tibi, Pomponi, dogmata sancta placent? Socratico pendes an numine? Siue superbus Pythagorae ritu nobiliore siles? An Christi exemplo gaudes meliore? Nec ulli Vt scribas, quanam relligione facis? Quod decus egregium, quae laus operosa uidetur? Nam tua non certe est desidiosa manus, Nec celeres ducat fęlicius ulla figuras, Si modo scribendi munus obire uelit. Sed uelut archanae timeas penetralia mentis Prodere et occultae mystica sacra deae, Sic tacitos animi sensus signare recusas Et tua conscriptis credere uerba notis. Ergo quis in uitium tam rara silentia uertat? Quis, rogo, desidiam dogmata sancta uocet, Aut tumido insimulet fastu, aut obliuia fingat, Deneget aut curis ocia parua tuis? Nam tua quae fuerit, studiose, industria semper, Pomponi, quae non bibliotheca docet? Quae regio nescit tanti noua dicta poetae? Quae magis in toto claruit orbe manus? Cuius inexpletos debent tot saecla labores, Rursus in antiquum pene reuersa decus, Quae ueteres libros et tempestate comesos Reddidit in uultus officiosa suos. Quo uero elatus fastu Pomponius, ut qui Saturnalitio uiuere more solet? Cui, licet absentis, reuerentia maior amici? Quem minus addictum publica cura tenet? Ergo quod abstineas scriptis, nec inertia suadet, Culpa nec ingenium uendicat ulla tuum, Qui bene tranquilla mentis statione locatus Ardua non dubio scandis in astra gradu, Clara uel obseruas aeui documenta prioris, Quaeque legis ueterum, splendida facta geris, Quaeque probas, sequeris. Tantis sic rite magistris, Scribendi penitus nulla libido tibi est, Sed facis et dictas cedro dignissima, uel quae Saecula cum tota posteritate legant. Sic Achademiae princeps censorque uocaris, Iure Quirinalis gloria magna iugi. Quod nisi iam Pharii aut Romani numinis instar Compressa pariter uoce manuque siles, Tu saltem dictare uelis crebramque salutem Aureli referat dextera fida mei; Siue quis in tota librarius excipit Vrbe Eloquiique notat uerba diserta tui, Hoc munus mandare uelis, clarissime uatum, Et saltem externo pollice scribe: »Vale!«