CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 296457 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/296457.

Nodus 296457 in documento crijev-i-carm-1678.xml


4. Ad Paullum Cortesium Ecquid ut ex oculis nostri praesentia uultus, Sic animo pariter fluxit, amice, tuo, An tibi per sensus nostri simulacra recurrunt, Quaque potes socium parte uidere, uides? Quid tamen officium scribendi cessat amicum, Nec properas gratas reddere, Paulle, uices? Hoc mihi pollicitus? Sic mutua scripta sodali Reddis, amicitiae siccine munus obis? An tibi neglecti subiere obliuia uatis? An manus alternum pigra recusat opus? An tua me fraudant maiora negocia, seu quod Hospes ad Illyricum nullus ab Vrbe uenit? An quia dicendi tibi nulla aut parua facultas, An quia me uatem negligis, usque siles? Quid quod Rhacusiam semper poscentibus urbem Hospitibus crebris quaeque referta uia est? Adsiduo nec te sic Roma labore fatigat Vt tibi scribendi copia nulla uacet. Nanque interpositis succedunt ocia curis Et tempestiuis soluitur aula iocis, Nec tibi, Cortesi, parua est facundia, diues Vena sed eloquio nobiliore fluit. Quis uero scriptor tota fęlicior Vrbe? Quae potuit terris notior esse manus? Nec reor immemorem nostri, mea Musa benigno Hospitio cuius largiter usa fuit, Quem consors studiis communibus allicit aetas Et par ingenii iungit imago mei. Ergo quid oblitum fingas nisi, care sodalis, Mens tua Laethaeis obruta torpet aquis? Thesea crediderim citius uoluisse fidelem Pyrithoum ex animo deposuisse suo, Quodque obliuisci Pylades potuisset Orestis, Pollucis Castor dememinisse pius, Quam rear ingenio penitus fluxisse tenaci Teque uel immemorem nominis esse mei. Ergo ego nunc uilis tanto contemnor amico, Sordet et eloquio laurea nostra tuo? Nec mihi clara domus maiorum sanguine prodest, Siue sit ingenio nobilitata meo? Quod nisi contemnor, cur te purgare recusas, Diluit et tantum littera nulla nefas? Si pudet, haec animi sunt argumenta superbi, Aut nulla est quae te causa silere facit. Hoc reor; hinc igitur diuturna silentia rumpas Damnaque transmissę longa repende morae, Et desiderium per scripta reciproca nostrum Compenses crebra, Paulle, salute! Vale!