CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 295131 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/295131.

Nodus 295131 in documento crijev-i-carm-1678.xml


3. Ciuica seruatae fuerant monimenta salutis, Erepti magnum ciuis ab hoste decus, At qui cincta graui castra obsidione leuasset, Gramineo uictor munere dignus erat; Sed simul egregios uatumque ducumque labores Pensabant donis laurea serta suis. Nunc tibi quae placidas Achademia cessit habenas, Qua respirarunt dogmata prisca duce, Vrbica quae celebrat cunabula rite quotannis, Moenia quae coetu nobiliore colit, Vatibus ornandis ritus instaurat auitos Et redimunt priscum laurea serta decus. Hinc desueta diu recidiuae3,13 recidiuae in margine: neglectae munera frondis Digneris sancta nectere, Blonde, manu. Nec uereor, uani insimuler quaesitor honoris, A patriis cuius soluimus ergo iugis: Non uotis, non hoc precibus uenamur iniquis, Captamus non hoc ambitione decus; Poscimus inuiti, neque uera refellere fas est, Poscere quod uitium est, ut meruisse decus. Turpe negare tamen non poscere, si modo iustos Exploratores pagina nostra tulit; Vulnera transuersi nec formidauimus unguis, Dedecorat lusus caera nec ulla meos, Censerique iuuat doctorum examine tanto, Quod mihi iudicii pluris honore fuit. Vtque sodalitii delectus et optio praecox, Pars ego nunc uestri nuncupor una chori, Sic uiridi lauro teneris donandus in annis Praedicor et placeo pene poeta puer. Nec nota me damnat censoria iudice Roma: Iure petit quisquis praemia digna petit. Nec conferre nihil titulos et nomina credas:3,33 et nomina credas in margine: lucemque putamus Obruta nam uirtus uillior esse solet. Quid quod clara magis metuere et cognita uirtus Instigat multos? Aemula calcar habent: Hoc omnes pariter stimulorum impellimur oestro, Ingenuae uirtus uerbera laudis amat. Sponte, nec inuiti sequimur quodcunque probamus, Semper et alterius splendida facta iuuant; Semper et effigiem uisi metimur honoris, Nec quisquam uinci qui patiatur erit. Non temere inuenies qui non aliena recenset: Fingimur externis quisque magisteriis. Alter Phidiaca stimulos deducit ab arte, Pictor Apelleum comparat alter ebur; Ille locuturas certat mollire figuras Naturae artificis uiuum imitatus opus. Aemulus orator Ciceronis uincere laudes Seu quod Cecropium certat adire sophos. Maeonidae uates et magni fama fatigat Vergilii et ueteris nomina clara tubae. Nunc sequimur laudem et foecundae munera pacis Et modo Pellaei facta imitanda ducis. Sectamur quod quisque probat nec uillia tangunt: Igniculis flagrant pectora quaeque suis. Sic exempla uiros externaque facta perurrunt, Gloria nec tepidas subdit3,58 subdit in margine: uibrat in ossa faces; Nec mea tot laudum stimulis monimenta carebunt Atque ita multorum nominis auctor ero. Tanquam immaturos nec quisquam computet annos: Multa suos norunt anticipare dies, Saepe inopinantem fallit prudentia; uelox Non expectato tempore saepe uenit. Perpetuum multis puerascit inertior aetas, Praeterit et stultos cana senecta dies. Quid non ingenium praecurrit acumine? Quae non Ingenuus uincit secula mille labor? Virtutis precium non omne adscribitur annis; Quod meruit, uirtus uendicat una decus. Possideat laudes alienas segnior aetas; Pigritiae, quae sunt sedulitatis, erunt. Villia turpe duci conferre ergastula nec fas Seruitium domino composuisse suo. Non bene respondet solertia segnibus annis, Non bene dedecori conuenit ullus honos. Est precio censenda suo non indiga saecli Gloria, non ullas computat illa moras. Perficit ardor opus, naturam industria uincit, Saepius et fruges fert aliena dies, Pomaque diuersi maturant praecoqua menses, Hybernasque parit sedula cura rosas, Thuraque Romuleis et non sua balsama terris Protulit et caelo cinnama nata nouo. Sic ego nec senio aut larualibus aestimer annis: Desidis ingenii est nulla magistra dies. Nam melior, dum non studium desiderat, aetas Puberibusque annis prima iuuenta sapit, Si modo non primis radicibus obruta luxu Et Venere et pluma uersicolore perit, Praepes et ad dextrum callem uolat, Herculis instar, Deliciasque fugit, Sardanapalle, tuas, Callosasque accincta manus et anhela laborat Semper et incursu est puluerulenta suo. Res adeo est operosa labor, nec gratia tarda est Quam studium uelox accelerare solet, Nec soles hyemesque pati desueta, nec illam Dedecorat turpi decolor umbra situ. Sic properat quauis maturior indole uirtus, Quam furor adsiduo uerbere caecus agit, Quam stimulis agitat laudum uesana cupido, Sedulus et dextro flamine lambit honos. His dea seruitiis, famulorum hoc agmine crescit, Siue Dei munus siue laboris opus, Siue utrunque, tamen uenalis sanguine multo est Virtus immensi uertice nata Iouis. Ergo hanc conciliat magis irrequieta iuuentus, Tempora quam Pilii desidiosa senis. Crede mihi, incertam longum expectare senectam, Ingenio tanti nec properare meo. Viuaces ceruos accersite, poscitis annos, Ramosum cingant Delphica serta caput; Graccula Phoebaeis redimita incede corollis, Quodlibet annosum talia dona rape! Si tamen annorum ratio est, accedere posset Ex tyrocinio gloria magna meo: Augescit meritis precium iuuenilibus annis, Commendat tetricos gratia nulla senes. Quod nisi primaeuae lanuginis officit aetas, Et laurus Musis inuidiosa meis Tercentum ignoro quod musta nec aestimor aeuo, Vixque undena mihi bis numeratur hyems, Et niue caesaries nondum consputa senescit Nec mea quaesito est nigra colore coma: Concelebretur honos post saecula multa reuersus, Decernat uates laurus auita nouos. Nanque suo precio sudor respirat anhelus, Calcar et exemplum est auctus honore labor. Rerum opifex labor, hic fandi morumque repertor, Primus inhumanos abstulit ille situs: Nanque feros cultus uita meliore poliuit, Tot bona, tot dotes ingeniosus habet. Siue quis aedificat, seu uomere terra, carinis Seu freta sulcantur, prouenit huius ope. Haud alio fęlix opulentia nata magistro, Haud alia superi conciliantur ope, Si modo respondet natura et gratia; rerum Maxima pars genio nanque ferenda suo. Sic Hyblaea suos properat claementia flores, Et sua Paestanas occupat aura rosas; Sic Scythicae plaustris damnata rigentibus archus Littora perpetuo consenuere gelu. Ergo, age, uate nouo dignare Palilia, princeps, Nexa Quirinali porrige dona manu. Me Romana dies, me duplex splendor honestet, Caesareo mixtum pontificale decus. Haec neque disutis compages eruta saxis, Nec putri facies puluerulenta situ, Nec suspecta tibi cariosae pondera molis Quae bene adhuc restant robore firma suo: Pulcra renidescunt sacri penetralia coetus, Forma nec immundi sordet ut ante loci. Nam sibi detersa facie iuuenescere uisa est, Ridet et exhausta Pithia sorde domus. Canitiem nigri sacram compsere recessus, Antraque deformes deposuere situs. Praeterea effigiem uatum consessus amoenam, Et sociae pandet turba uerenda manus; Nostra redorditur Romam quaecunque iuuentus, Effundet dulces docta per ora modos, Tota specus sacro resonabit carmine uatum Agnoscentque suum saxa reuulsa melos. Ipse nouos edens plausus de more sonabo Romuleam ingeminans terque quaterque diem, Quo tantam exorsus diuis hortantibus urbem Omine bis senae Romulus augur auis; Semine quae paruo tanta ad fastigia creuit Et sibi deuicto non minor orbe fuit. Nec tantam imperii molem eluctatus Araxes, Aut intercaeptis Tygris opertus aquis; Quod Tanaim Nilumque interiacet atque Britannos Et Gangem, Eoum littus ad usque patet, Hoc sibi deuictum est; nec uallo Caucasus horrens, Nec fuit Occeanus, picte Britanne, tuus, Subiecitque suis opulentum fascibus Indum Caeliferumque novo strinxit Athlanta iugo. Sic dea bellatrix armis confisa cucurrit Ad geminos axes, solis utranque domum, Humanumque genus ditione coercuit una, Porrexitque suas qualibet usque manus: Deiectosque piis fouit complexibus hostes, Vt mater natos officiosa suos. Mox ubi consenuit, bellis ciuilibus, aeui Et senio et longa pace sepulta fuit. In cineres fluxit, per uasta incendia et arsit Suprema, ut Phoenix, sola3,186 sola in margine: tota perusta face: Nunc, uelut exuuiis iuuenescit lubricus anguis, Cumque graues ceruos cornua iacta leuant, Sic de relliquiis et puluere Roma uetusto Paulatim eruitur ruderibusque suis. Vtque ales nostro recidiua infloruit aeuo, Rursus in antiquum continuanda decus, Siue recaeptura est orbem sub Caesare, tentat Seu per pontifices pristina iura suos; Sacrorum antistes quae nunc sustentat inermis Imperii molem relligione sui, Seu Numa pacificus moderatur Caesare saluo, Siue Numae consors sceptra Quirinus habet, Haec ego solemnes iterabo laetus ad aras Facturus matri debita sacra piae. Non tamen hanc fibris horrentibus exta cruentent, Temperet a foedo sanguine pura dies: Laudibus et titulis celebrentur ouantibus Vrbis Olim intermissis festa canenda modis, Indigenam agnoscat uocem et sibi nota Quirinus Carmina et antiqui uerba renata soni, Semirutae rupes uasta compage reclament Fornicibus dociles uerba referre cauis, Totque repercussas uoces resonabilis Eccho, Aemula et excaeptos reddat imago sonos. Quare age Phoebaeas, uatum studiose, coronas Incipe, quas magnus postulat ille dies, Sint quem laetentur de more Palilia uatem, Quod celebret numeris docta caterua suis, Quodque colat festo, sed non ingloria, lusu, Sit quae praeteritos prouocet una dies, Transactis melior, semper melioribus auctor, Quae dextro laudis lumine pandat iter; Sint quae non possint aeui spreuisse prioris Annua, quae crescant semper honore suo, Quo sua quincepsos testetur gaudia collis Et socio fratrum culmine festus ouet, Quae noua posterior monimenta recenseat aetas, Perque annos semper gloria maior eat; Attonita sint quae mirentur uoce Quirites, Romaque septenis pendeat alta iugis. His mihi nil potius uotis, haec maxima nobis Munera, sint aliis quantulacunque licet; Non Tartessiacas potiores remur harenas Et quaecunque niger munera mittit Arabs, Eruta non nostri Scaptensula gratior auri, Non Bizantiaci gaza superba ducis, Et si quid uenis rimata sequacibus usquam Gens fodit, heu, damnis ingeniosa suis. Postulet hoc auri quicunque libidine feruet, Postulet hoc aeris relligiosa fames: Sat mihi si liceat sacras contingere frondes, Sat mihi cum Musis laurea serta meis! Ergo perpetuum sic dona poetica tradas, Teque diu noster principe collis ouet, Sic te Nestoreos dare laurea serta per annos Natali uideat Martia Roma suo! Te si quid mea Musa mouet, te digna precanti Carmine si phas est demeruisse meo, Praemia laurigeris tribuas gestanda poetis, Quantulacunque aliis, praemia cara mihi. Hoc te Sulpitius pariter Marsusque precantur, Pomponique rogat Musa diserta mei; Hoc mihi tergemini fratres, Cortesia proles, Phosphorus et qui me tollit ad astra meus, Et meus ante omnes Laurens uno ore sodalis, Gaspare cunque tuo, docte Capella, rogas; Hoc te amicorum nulli Baptista secundus, Cunque suo Lepido gens Sinibalda petit, Hoc mihi Pompilius, iam denique Musaque Volsci, Iam mitis, iam non seditiosa cupit. Praecipue studio est cumulandi accensus honoris Farnesus, generis gloria magna sui, Iudicioque suo laurum ornaturus amicam Et flore eloquii nobiliore sui.3,257-260 vv. in margine additi Quod nisi Panthagatum tellus Firmana necasset, Pastorem atque suum sanguinolenta patrem – Admonitu cuius crudescit plana cicatrix, Admonitu cuius lumina nostra madent, Cuius pollueris macula, Picena, perenni, Oedipodionio, terra, furore nocens, Quantum Pompeius Pharias infamat harenas, Noxia Popilii est quam Cicerone manus; Quem nisi truncasses, nostri largitor honoris Praecipue uates ille futurus erat. Nunc desiderio rapti torquemur amici Atque Achademiae saucia turba gemit. Cuius iustitium post funera pene secutum est, Musarum et doctae conticuere fores, Et nisi sola strepat feralis naenia, uatum Nunc desolata est mutaque docta cohors. Nec sic ultorem Brutum defleuit in Vrbe Et defensorem foemina uirque suum, Nec sic, cum Ciconum lacerarunt Orphea matres, Mesta dedit gemitus Bistonis ora graues, Nec sic caeruleus cum uexit Ariona delphin Fleuit Lesbiacos Itala terra sonos, Nec sic Dircaeis extincto Amphione Thebis Auguror Ogygios indoluisse lares, Vt nunc Panthagati laeto lugere uidetur Moesta Quirinalis docta caterua iugi. Hei mihi, nunc laurum praeuenit nigra cupressus Funereisque horret taxus opaca comis; Hoc mihi turbauit choreas lususque iocosque, Vestraque turbauit gaudia, Pierides! Si tamen obductum non recrudescere uulnus, Si licet et luctus dememinisse mei, Si decet interea nigram deponere taxum, Si phas lugubres exhylarare comas, Tempora iam nobis meliori fronde uirescant, Succedant capiti laurea serta meo. Eia age, deposito – si phas est dicere – luctu, Nostra coronatis Musa triumphet equis, Qualem laetitiam cupiunt doctique probique, Qualem laeta suum cernere Roma diem. Fallor? An, ut uideo, mihi serta uirentia nectis Dignarisque meas cingere, Blonde, comas? Vinceris: en tandem mihi palma poetica uenit, Iudicio maior palma futura tuo! Vinceris et pariter soluis quod gratia poscit, Quod meritum uatis, das quod utrunque petit.