CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 294342 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/294342.

Nodus 294342 in documento crijev-i-carm-1678.xml


10. Antonio Gotio Rectori Quis, precor, ignorat Septembris munera laeti? Hic reliquis praestat fratribus omne merum, Luxuriat pomis, ceu diuite Copia cornu, Foecundoque aestus temperat imbre graues. Huic hyemes cedant, ueris quoque tempora, quantum Fructibus adsurgunt florea serta nouis. Quintilemque licet frugum commendet aceruus, Sed Canis aestiferi torquet anhela sitis. Hunc igitur mensem, qui lucem noctibus aequat, Quem pia Virgo tenet Libraque lance pari, Tu quoque tam iusto moderaris pectore, ruri Dum patria est et dum curia tota uacat. Ergo magistratus omnes geris, omnia quae sunt Multorum reliquo tempore, solus habes. Nec miror, tanti est prudentia: nec modo mensi, Sed tua sufficeret tempus in omne fides.