CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 291256 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/291256.

Nodus 291256 in documento crijev-i-carm-1678.xml


3. Quid tibi uis mecum titubantes, sordide, gressus Qui quatis expresso marcentia tempora Baccho Vinitor et calcas spumantes ebrius uuas? Quid tibi uis mecum? Quidnam male sobrius in me Insontem sic bella geris? Quid cornua tendis Exacuisse, pater furiose madentis Hyachi? Nos neque nascentes rubigine laesimus uuas, Nec mea cum subitis grando sociata procellis Vitibus offecit, foetus aut contudit ullos; Me neque enim spirante tuis florentia ramis Poma fluunt, non aura tuum mea pauperat annum Maturosque facit subito marcescere fructus. Tu tamen, o Autumne ferox, sic perdere tentas Innocuum, nec me puduit tot febribus atris Terdenos torrere dies, nec me, improbe, tantis Debilitare malis! Maties quae me atra coloret, Aspicis, ossea membra uides et corpora caera Pallidiora noua: noctem simulacra per atram Talia peruolitant, umbrae si quando silentes Mortales pauidos et inania corpora terrent. Ergo, meo tandem exitio saciate, quiescas, Vlterius nec me tantis cruciare labores, Pomifer anne, malis! Quantum est quod perdere possum? Hoc quicquid cernis nunc uiuere corporis aegrum Parte sui meliore uacat. Quota portio nondum Interiit? Misero sunt semisepulta poetae Membra, breues restant uires uitaeque superstes Exiguum quod spirat adhuc. Quis corporis huius Relliquias restatque mei quodcunque pusillum Roboris inuideat? Quod si tamen eripis atrox Hoc reliquum uitae, nec adhuc florentibus annis Parcis nec iuuenem primaeuo limine seruas, Et tantum, immitis, scelus inuidiamque perennem Sustinuisse potes, quisnam mihi claudet ocellos? Quisue animam excipiet fugientem ex ore propinquus? Quae pullata domus mortem lugebit acerbam? Non meus hic genitor, qui non auellere sanctam Canitiem, uestes nec scindere parceret atras, Nec meus hic frater, laceris qui busta capillis Spargeret atque oculis largo manantibus imbre Atratus tristis sequeretur funera pompae; Non soror hic, quae non manibus lacerare capillos Cessaret, non ungue genas, quae amplexa cadauer Haud facile auelli posset; non Flauia, quamuis Hanc deceat sine teste dolor, tamen aestibus impar Caelandis aegros affectus proderet ultro, Tristior et tumidis inuita ruberet ocellis Ante alios, sed iure quidem (licet anxia mater Increpet hanc flentem, taedas tamen illa iugales Funere praereptas expectatosque hymenaeos Spemque sui dolitura tori); non ullus amicus, Nec consanguineus quisquam carusue propinquus, Qui mihi det lacrimas, supremum munus, inanes. Indeploratus Latiis tumulabor in oris Et mutae mandabor humo: hic externa morabor Vmbra, peregrini Romana errabimus urbe. Sed mea uanescunt, donantur et irrita uentis Omina. Ne nostrae mortis uinosior annus Sit reus et spoliis uictor laetetur opimis, Ecce suo praesto est iuuenis Phocaeus Oresti Solaturque aegrum praesens solandus et ipse Altirius Laurens et dulcia dona Lacaenae Porrigit ambrosiamque mihi nectarque propinat Thesaeamque fidem potiorem nectare quouis. Ille salutiferis me Paean erigit herbis Et medica fomenta manu mihi praestat et omnem Depellit morbum: febres cessere profanae Incolumisque meos subito uigor occupat arctus. Iam non haec metuam fatalia tempora nobis, Nec datur Autumno titulus nec gloria mortis Vlla meae. O quantum facinus patrare tulisti, Quod quisquam ueritus fratrum! Qui passus iniqua Febre arctus cruciare meos? Torrentior Aestas? An graue solstitium? Vel tantum Syrius ardens Siue Cleonaei nobis nocuere furores Quam febres, Autumne, tuae? Tu saeuior unus Omnibus aestiuoque mihi flagrantior anno. Tempora num Veris, quamuis spirantia multis Flatibus incertisque annum uariantia flabris, Perpetuo incolumem non seruauere salutem? Num me laesit Hyems, licet horrida frigore multo, Et cano uestita gelu? Mihi quilibet annus Innocuus fluxit, uerum autumnalia tantum Tempora Pierio sunt non innoxia uati. Quae tibi nunc tanto pro crimine digna precemur Praemia? Maturas tibi grandine Scorpius uuas Contundat, pereat rubigine quaelibet arbos, Et nullo quassante tuis marcentia ramis Poma fluant, uel, ne tua crimina saeua colonos Offendant miseros, alieno tempore fructus Praebeat incolumes foecundo Copia cornu: Vel fructus maturet Hyems, lasciua uel Aestas Aut Ver purpureum per apricos germine colles Luxuriet subitoque nouis lasciuiat uuis, Spumantique recens Baccho sese induat annus Florifer et pressis uinosus inebriet uuis Mireturque nouos latices et non sua uina. Sic, rogo, sic sociis spoliatus mensibus omni Parte, Autumne, uaces, nec habundes fructibus ullis, Infoecunda fluant sterili tua tempora cursu, Et pereas penitus reliquo intercaeptus ab anno.