CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 290003 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/290003.

Nodus 290003 in documento crijev-i-carm-1678.xml


1. Esne, precor, reditura, salus, quam mittere uates Gaudet Alexandro festino pollice ductam? An quia purpurei nuper tegumenta galeri Sortitus gestire solet ceruice superba, Alterna nec me dignabitur ille salute? Sic ego nunc iubeam frustra, si dicere fas est, Non responsuro nostras properare tabellas, Nec mihi sperandum est per mutua scripta benignum Officium aut nostri monimentum et pignus amoris? Scilicet in tanto positus iam culmine coepit Priuatos nescire uiros seseque sodalem Dedidicit postquam nostros transcendere fines Contigit et socios fato inferiore relictos Fortuna surgente premit uitaeque prioris Mutauit cum sorte fidem; nil pristina possunt Vincula, nil studiis consors communibus aetas, Vlla nec officii ueteris uestigia restant. Non tamen ingratae fas est adscribere menti Hoc uitium, Fortuna, tuum: tu foedera sanctae Rumpis amicitiae, tu mobilis omnia mutas. Sed quid ego optatis laedor successibus amens? Quid queror et laetis rebus succenseo, uotis Inuidus ipse meis? Quid me felicia torquent, Quid cruciat commune bonum? Pia fata querelis Insimulare nefas: tanta mercede rependit Dexter amicitiam Deus et soluuntur amoris Detrimenta pii, per tot fastigia rerum Contemptus faciles desideriumque leuatur. Magna requisitum compensant praemia foedus, Sese implorato fortuna obiecit amori, Principis et tanti, per nostri obliuia quamuis, Incrementa iuuant, nec me pro culmine tanti Poeniteat precii: tanti est excellere et orbis Summo stare loco. Veniant sic prospera semper Adfectus per damna mei, sublimia rerum Sceptra nec indignor precio maiore pacisci. Sic illi uel morte mea contingere Romam Et triplex diadema uelim; pro munere tanto, Si liceat, uitae dispendia nulla recusem: Tanta fides nostro est, constantia pectore tanta! Nec dubio cursu nunc huc, nunc uoluitur illuc Per uarias mens nostra uices aut mobilis errat: Non illam terrae, non interualla profundi Aut saeclum mutare potest, quae stirpe perenni Aeternoque adamante riget. Si ualle Promethei Figar inaccessa, calidis si pascar harenis Aethiopum conuiua Iouis, seu lumine fesso Insignes terras seu primo sole rubentes Aspiciam, nostri nequeat radice reuelli Cordis Alexander, si saecula longa Sibyllae Contigerint, nedum Priami uel Nestoris aetas Titoniue dies: fuerat qui nuper amicus, Dux erit ille meus. Quod si bene cognita tanti Temperies animi cunctisque modestia regnis Caelsior et candor tranquilla mente serenus, Non temere humani passus contagia luxus, Non oblitus erit nostri Farnessius unquam, Mutua parque mihi reddetur cura uicissim; Quin potius uincar, uel si contemnar amicus Deuotusque cliens, in tanto culmine rerum Suscipiar uates cui se mea laurea debet Illa Quirinalis. Non est ea gloria Musis Parua meis tanta rerum ditione locatum Cernere qui nostram passus defendere laurum Iam priuatus adhuc, sed cuius fronte nitebat Caelsa potestatis facies et imago futuri Principis et tenera fulgebat in indole uelox Fortunae uenientis honos. Iam copia dulcis Eloquii, iam mella fluunt sermonis amoeni Cecropiis potiora fauis septenaque pendent Culmina in Orphei speciem stipata theatri, Dicendique nouos miratur Roma lepores: Scilicet Ausoniae laudantem numina laurus Obstupuit, quem mox sacraria sancta tenentem Et Vaticano uoluentem cardine mundum Miratura diu. Caelestes nacta benignos Et faciles diuos meruit Mauortia tellus Sub sancta ditione regi, seu numina uoces Audiuere meas: dum munera nostra laborat Eloquio decorare suo, meliore corona Dignus erat. Dum me redimis, reuerentia creuit Frondibus atque suum laurus duplicauit honorem, Laetior et nullo censeri iudice gaudet Nostra corona magis. Rudibus primaeuus in annis Me licet ornarit Romani floribus oris, Natalem simul et magnae cunabula Romae, Praecessit tamen ille senes annosque uolucri Praeterit ingenio. Tantum potuere mereri Illa rudimenta et tenerae primordia uitae, Fortunaeque decus praeuenit gloria linguae! Nec pia fata diu uotum commune morari Passa precesque meas, sanctorum et praemia morum: Verum illi sese iuuenilibus obtulit annis Publica maiestas, pariter gauisa uicissim Augeri uirtute noua et geminare decoris Ornamenta sui. Quod si manet inclyta uirtus, Non temere illa sinet sensu effluxisse tenaci Me nomenque meum, summisque exire medullis Ingenium et fidi uatis monimenta uetabit, Quem concors studium et socii commercia fontis Alliciunt, cum quo salibus lusisse proteruis Dignatus totiens grauioraque ponere tristis Verba supercilii et morosam soluere frontem. Adfectus quod si proles Farnessia nostros Fastidire potest, Pyladem contempsit Orestes, Thesea Pyrithous, Patroclum exosus Achilles, Fratrem Atrida suum, nec amauit Castora Pollux; Vsque adeo nihil est uixisse diutius una Et tantum triuisse salis studioque perenni Illustrem dominum coluisse et carmine nostro. Sed si forte refert factis ut nomine claro Pellaeum iuuenem, blandis dignatus ut ille Alloquiis Cinicum, sic me sermone leuabit Alterno, scriptis et compellabit amicis. Sic ego non omni contemni ex parte uidebor, Immo instar mihi laudis erit si crebra recurret Littera doctrinae nec amoris nomine nostri. Si minus adfectu tanti responsa meremur Principis, at saltem Musarum et carminis ergo Scribat Alexander; uel si mea fistula uilis Exigua uatis nec delectatur hauena, Fas sibi deuoto saltem scripsisse clienti Si quid opus mandasse sat est, nec iussa morabor; Vel si forte minus grauiora negocia poscunt, Necdum opportunum est nobis committere quicquam, Me tamen interea sola donare salute Litterulisque tribus liceat, quo credar amari, Nec mihi desidiam aut animum culpare superbum Causa sit et iustis illum incusare querelis, Fortuna elatus si se patietur abuti, Deditus usque adeo solique addictus honori Oblitusque sui. Sic illum caelsa potestas Vendicat et penitus totum sibi possidet, uni Vt tantum uacet et ueteres fidosque sodales Excludat procul et nullos admittat in usus, Nec sinat esse locum fidei imperiosa uel ausit Me breuibus fraudare notis. Tantumne licebit, Aula, tibi? Tantum sceleris patrabis iniqui, Vt dedignetur nobis rescribere princeps Et neget alternam per mutua scripta salutem? Parce tamen, parce, o, fastu temerare profano Virtutum exemplar, specimen probitatis, amusim Iustitiae et normam, fidei senioris asyllum. Tu quoque torpentes, Ignauia, parce per arctus Serpere, Desidiaeque nefas: cui publica cura est Credita, non illum senio marcescere fas est. Quod nisi, Segnities, tumidoue Superbia uultu, Obstiteris, responsa uiam cursumque uorabunt Allatura nouum absentis solamen amici, Et uicibus crebris uia puluerulenta teretur Flamminiae et nostri documentum ostendet amoris Littera longinquum non fraudatura clientem, Sed blando affatu semper reditura uicissim. Quaeque suo sese sermone reciproca pensat, Semper inexpletos iterabit epistola cursus, Scribendi officio nec me certasse pigebit.