CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 289749 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/289749.

Nodus 289749 in documento crijev-i-carm-1678.xml


Quae sunt in patrio uenena caelo, Hic nectar sapiunt et inquilina Sunt suauissima poma; diminuta Delectant capite exulisque succi, Nec postliminio, Mari, recaepto Vescentem indigena sapore laedunt. Ergo his utere tutus: irrigatum Dices ambrosia salubre munus, Foecundauit aprica quod fenestra Et cultrix Venerilla. Sole bino Censentur mea poma pensilique Horto. Quid Veneris perustionem, Quam tu scis, loquar? Haec sata intuendo Et nostrum nemus urrit et propinquam Visu uulnerat arborem; et roseta Et languentia lilieta cogit Suspirare, adeo nouos amores Lasciuis iaculatur ex ocellis! Ergo tot liquidos anhela fontes Exaurit Venerilla et insereni Imbres adsiduos Iouis precatur Supplex, irrequieta, temperatque Ardorem geminum, hinc siticulosam Aestatem, hinc Veneris faces propinquae, Alternosque refrigerat calores. Hinc uiuit rosa, persicis et arbor Inclinat tenues onusta ramos, Et tot lilia pensilis uireti Tollunt purpureos ad astra conos. Sed cur non simili uenusta flamma Bacchatur Venerilla, quae decoram Praegressa est Venerem? Peculiarem Visum credere floribus ueretur Ne suspiria, ne nouos amores, Formae conscia procreet; uideri Formidat neque mobiles ocellos Exercet, dea uisilis nec ulli est. Sic illam geminus decor uenustat, Et forma et roseus pudor, Dianae Vt mixtam Venerem putes: proteruit Haec ultro speculas palam per omnes Et lasciuior ore liberali Nunquam temperat illices ocellos. Quorum tu facibus, Mari, gemellis Flagras usque adeo nec inuidendum Forsan floribus abnuas quod illis Cultrix sedula sustulit tot aestus. Sed cur inuideas? Ab igne tanto, Si non admonitus meos recusas, Quae nunc fictilibus laborat urnis, Te cultrix Venerilla uendicabit Exemploque tuos pari leuabit Aestus, ut facibus recaepta binis Bino sidere poma uendicantur.