CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 289341 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/289341.

Nodus 289341 in documento crijev-i-carm-1678.xml


23. Andrea, grauiter tuus poeta Ęgrescit podager iacetque lecto, Quem talum prope pollicemque dextrum In dextro pede Syrius momordit. Ergo accingere uulneri medendo Dum spes est opis in malo recenti. Quamuis hoc rabie caniculari Virus23,8 uirus in margine: uulnus saeuiat intimum per omnes Suffusum articulos, per ossa, neruos, Admoto tamen extrahetur igne Et ferro et patientia fideli Succumbet. Mala bestia est podagra, Coccyti soboles, soror Megęrae, Instarque Eumenidum comata et hydris Armata et face: non tamen ualebit Sufferre una homines deosque pestis. Ergo nunc Cereremque Liberumque Atque omnes Veneres Cupidinesque Et diuos abigas proteruiores, Sed Phoebum celebrem genusque Phoebi Accersas, socios peculiares, Andrea, tibi uatibusque sacris, Necnon, quos facio ut deos priores, Doctos consule et arculas latentes Librorum, loculos reuolue, quicquid Auicenna docet, docet Galenus, Chousque Hippocrates meusque Caelsus. Vis me plus triduo esurire? Vis me Per luces totidem sitire? Vis me Impransum, abstemium dies et horas Durare? Omnia perpeti paratum Cernis fortiter Helium, nec ignis Nec ferri medicamen abnuentem. Quod si respuis ustulationes Et cultros remoues periculosos Et cauteria uulnerariorum Dum iucundius exigis leuamen, Quotquot sunt medicas per officinas, Succos praecipuos legasque gramen Non ignobile, Thessalis quod aruis Amphrysum prope nascitur, quod Indus Carpit decolor aut Arabs perustus, Aut Syrtes medicis creant harenis, Syrtes quae Ioue cornibus uerendo Insignes celebrantur et poeta Antiquo, ueteris nepote Batti. Ergo quod Lybicis uiret Cyrenis, Quicquid nobile uel salubre profert Athlas caelifer, experire et offam Huic monstro inice, dehinc seces et urras. Vinces uipereum malum, peribit Stricto gutture uirulenta pestis, Dum nulla est mora temporisque longi Ignorat spatium nec ingrauescit, Quae semper recidiua saeuiore Bacchatur uice. Praeueni ergo robur Viresque anticipa mali furentis. Nascens nanque domabilis, grauique Inuicta est senio: labore nullo Vtque incendia prima conquiescunt, Mox gliscunt spatio, superstes ulla est Donec materies, furit, nec ignis Extingui patitur – pari podagra Desaeuit face. Dum noua est, pusillo Rore extinguitur, ast ubi furorem Indulsit mora longior, timenda est: Vinci nescia corporis per arctus Omnes pascitur et superba regnat. Vt mites catulos rudesque foetus Interludere cernimus ferarum, Morsusque innocuos habere donec Moles corporis inualescit23,72 inualescit in margine: ingrauescit ingens (Tunc immane fremunt hyante rictu, In praedam unguibus efferantur uncis): Horrendum feritas adulta saeuit, Armantur Lybici mora leones. Quod si conualeo, pedis pusilli Magna est gratia. Nam meis Camoenis Insertabere curiae deorum Instar numinis, Herculemque claro Vinces syderei nitore caeli Et templis Epidaurium draconem; Ambobus Podalyriis futurus Longe nobilior, nouus Machaon, Et Chyrone micantior bimembri, Et fies mihi Castores gemelli Bino numine, Cosma, Damianus, Andreas uenerandus usque et usque, Caelestis Mutinae decus perenne.