CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 289020 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/289020.

Nodus 289020 in documento crijev-i-carm-1678.xml


21. Saepe uel indignos facundia diues honestat, Non tamen haec meritae laudis honore caret. Hinc acoris necnon laudes Busyridis extant, Praeconemque suum noxia febris habet, Nec suus ornando Tersiti defuit auctor: Non habet hinc iustam lingua diserta notam. Tu quoque, ni fallor, non illaudabere, uates, Quod me, quod patriam, tollis in astra meam, Si modo cum patria uatem studiosius ornas Ingenii ut uires experiare tui.